Billeder på siden
PDF
ePub

Missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenæos :
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro:
Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans-
Suadet enim vesana fames-si forte fugacem
Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum,
Gaudet, hians immane, comasque arrexit, et hæret
Visceribus super incumbens; lavit improba teter
Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
Sternitur infelix Acron, et calcibus atram

Tundit humum exspirans, infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere, nec jacta cæcum dare cuspide vulnus :
Obvius adversoque occurrit, seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abjectum posito pede nixus et hasta :
Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes.
Conclamant socii lætum pæana secuti.

Ille autem exspirans: "Non me, quicumque es, inulto,
Victor, nec longum lætabere: te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis."

Ad quem subridens mixta Mezentius ira:

"Nunc morere. Ast de me divum pater atque hominum rex Viderit." Hoc dicens eduxit corpore telum.

Olli dura quies oculos et ferreus urget

Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.
Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen ;
Partheniumque Rapo et prædurum viribus Orsen:
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten;
Illum infrenis equi lapsu tellure jacentem,
Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis,
Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ
Dejicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces,
Insignis jaculo et longe fallente sagitta.

Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors
Funera; cædebant pariter pariterque ruebant
Victores victique; neque his fuga nota, neque illis.
Di Jovis in tectis iram miserantur inanem
Amborum, et tantos mortalibus esse labores;
Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Juno.
Pallida Tisiphone media inter millia sævit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,

Quum pedes incedit medii per maxima Nerei
Stagna viam scindens, humero supereminet undas;
Aut, summis referens annosam montibus ornum,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
Talis se vastis infert Mezentius armis.

Huic contra Æneas, speculatus in agmine longo,
Obvius ire parat. Manet imperterritus ille,

Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
Atque oculis spatium emensus, quantum satis hastæ :
"Dextra, mihi deus, et telum, quod missile libro,
Nunc adsint; voveo prædonis corpore raptis
Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropæum
Æneæ." Dixit; stridentemque eminus hastam
Injicit; illa volans clipeo est excussa, proculque
Egregium Antoren latus inter et ilia figit:
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
Hæserat Evandro, atque Itala consederat urbe.
Sternitur infelix alieno vulnere, cœlumque
Aspicit, et dulces moriens reminiscitur Argos.
Tum pius Æneas hastam jacit: illa per orbem
Ere cavum triplici, per linea terga, tribusque
Transiit intextum tauris opus, imaque sedit
Inguine; sed vires haud pertulit. Ocius ensem
Eneas, viso Tyrrheni sanguine lætus,
Eripit a femine, et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore,

Ut vidit, Lausus ; lacrimæque per ora volutæ.

Hic mortis duræ casum tuaque optima facta,
Si qua fidem tanto est operi latura vetustas,
Non equidem, nec te, juvenis memorande, silebo.
Ille pedem referens, et inutilis, inque ligatus
Cedebat, clipeoque inimicum hastile trahebat.
Prorupit juvenis, seseque immiscuit armis;
Jamque assurgentis dextra plagamque ferentis
Æneæ subiit mucronem, ipsumque morando
Sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
Dum genitor nati parma protectus abiret;
Telaque conjiciunt, proturbantque eminus hostem
Missilibus. Furit Eneas, tectusque tenet se.
Ac velut, effusa si quando grandine nimbi
Præcipitant, omnis campis diffugit arator,
Omnis et agricola, et tuta latet arce viator
Aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
Dum pluit in terris; ut possint, sole reducto,
Exercere diem: sic obrutus undique telis
Eneas nubem belli, dum detonet, omnem
Sustinet, et Lausum increpitat, Lausoque minatur:
"Quo moriture ruis, majoraque viribus audes ?
Fallit te incautum pietas tua." Nec minus ille
Exsultat demens: sævæ jamque altius iræ
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcæ fila legunt : validum namque exigit ensem
Per medium Æneas juvenem, totumque recondit:
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
Et tunicam, molli mater quam neverat auro;
Implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
Concessit mæsta ad manes, corpusque reliquit.
At vero ut vultum vidit morientis et ora,
Ora modis Anchisiades pallentia miris,
Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit;
Et mentem patriæ strinxit pietatis imago.

66

Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, Quid pius Æneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus lætatus, habe tua; teque parentum Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Æneæ magni dextra cadis." Increpat ultro Cunctantes socios, et terra sublevat ipsum, Sanguine turpantem comtos de more capillos.

Interea genitor Tiberini ad fluminis undam Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat Arboris acclinis trunco. Procul ærea ramis Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt,

Stant lecti circum juvenes: ipse æger, anhelans,
Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit,
Qui revocent, mæstique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem, atque ingenti vulnere victum.
Agnovit longe gemitum præsaga mali mens.
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
Ad cœlum tendit palmas, et corpore inhæret.
"Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Up pro me hostili paterer succedere dextræ,
Quem genui? Tuane hæc genitor per
vulnera servor,
Morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
Exsilium infelix! nunc alte vulnus adactum !
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriæ pœnas odiisque meorum :
Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque relinquo!
Sed linquam." Simul hoc dicens attollit in ægrum
Se femur; et, quamquam vis alto vulnere tardat,
Haud dejectus equum duci jubet. Hoc decus illi,
Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat

[ocr errors]

Omnibus. Alloquitur mærentem, et talibus infit:
Rhœbe, diu—res si qua diu mortalibus ulla est—
Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum.

Ultor eris mecum: aut, aperit si nulla viam vis,
Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo,
Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros."
Dixit, et exceptus tergo consueta locavit

Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis,
Ere caput fulgens, cristaque hirsutus equina.
Sic cursum in medios rapidus dedit. Estuat ingens
Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
[Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus ;]
Atque hic Enean magna ter voce vocavit.
Eneas-agnovit enim-lætusque precatur :
"Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo !
Incipias conferre manum.'

[ocr errors]

Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: "Quid me erepto, sævissime, nato
Terres? hæc via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus, nec divum parcimus ulli.
Desine: jam venio moriturus, et hæc tibi porto
Dona prius." Dixit, telumque intorsit in hostem;

Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro: sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem lævos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros
Immanem ærato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet
Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua:
Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique.
Advolat Æneas, vaginaque eripit ensem,

Et super hæc: "Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi?" Contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit:
"Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris ?
Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni;
Nec tecum meus hæc pepigit mihi fœdera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro:
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem,
Et me consortem nati concede sepulcro."

Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

[graphic]
« ForrigeFortsæt »