Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens, Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti; Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti :
Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.
Interea præmissi equites ex urbe Latina, Cetera dum legio campis instructa moratur, Ibant, et Turno regis responsa ferebant, Tercentum, scutati omnes Volscente magistro. Jamque propinquabant castris, murosque subibant, Quum procul hos lævo flectentes limite cernunt; Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens: State, viri; quæ causa viæ ? quive estis in armis ?
Quove tenetis iter ?" Nihil illi tendere contra;
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti. Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. Silva fuit, late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique sentes; Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda Impediunt, fallitque timor regione viarum. Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes, Atque lacus, qui post Albæ de nomine dicti Albani: tum rex stabula alta Latinus habebat. Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:
"Euryale, infelix qua te regione reliqui? Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens Fallacis silvæ?" Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. Nec longum in medio tempus; quum clamor ad aures Pervenit, ac videt Euryalum; quem jam manus omnis Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, Oppressum rapit, et conantem plurima frustra. Quid faciat? qua vi juvenem, quibus audeat armis Eripere? an sese medios moriturus in enses Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ? Ocius adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur: "Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori, Astrorum decus, et nemorum Latonia custos; Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi, Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi: Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras." Dixerat: et toto connixus corpore ferrum
Conjicit: hasta volans noctis diverberat umbras, Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro. Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam Auctorem, nec quo se ardens immittere possit. "Tu tamen interea calido mihi sanguine pœnas Persolves amborum," inquit: simul ense recluso Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens, Conclamat Nisus; nec se celare tenebris
Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem : "Me, me, adsum, qui feci,-in me convertite ferrum, O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, Nec potuit: cœlum hoc et conscia sidera testor." Tantum infelicem nimium dilexit amicum. Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus Transabiit costas, et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit: Purpureus veluti quum flos, succisus aratro, Languescit moriens: lassove papavera collo Demisere caput, pluvia quum forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnes Volscentem petit; in solo Volscente moratur. Quem circum glomerati hostes, hinc cominus atque hinc Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimem sese projecit amicum Confossus, placidaque ibi demum morte quievit. Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies unquam memori vos eximet ævo; Dum domus Æneæ Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.
Victores præda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto Exsangui, et primis una tot cæde peremtis, Sarranoque Numaque Ingens concursus ad ipsa Corpora, seminecesque viros, tepidaque recentem Cæde locum, et plenos spumanti sanguine rivos. Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas.
Et jam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile: Jam sole infuso, jam rebus luce retectis, Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitat; æratasque acies in proelia cogit Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. Quin ipsa arrectis, visu miserabile, in hastis Præfigunt capita, et multo clamore sequuntur, Euryali et Nisi.
Æneadæ duri murorum in parte sinistra Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, Ingentesque tenent fossas, et turribus altis Stant mæsti: simul ora virum præfixa movebant, Nota nimis miseris, atroque fluentia tabo.
Interea pavidam volitans pennata per urbem Nuncia Fama ruit, matrisque allabitur aures Euryali. At subitus misera calor ossa reliquit : Excussi manibus radii, revolutaque pensa. Evolat infelix, et femineo ululatu,
Scissa comam, muros amens atque agmina cursu Prima petit: non illa virum, non illa pericli, Telorumque memor: cœlum dehinc questibus implet: "Hunc ego te, Euryale, aspicio ? tune illa senecta Sera meæ requies, potuisti linquere solam, Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum, Affari extremum miseræ data copia matri? Heu, terra ignota canibus date præda Latinis Alitibusque jaces! nec te tua funera mater Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi, Veste tegens; tibi quam noctes festina diesque Urgebam, et tela curas solabar aniles.
Quo sequar? aut quæ nunc artus, avulsaque membra, Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te, Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ? Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo: Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam." Hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnes It gemitus; torpent infractæ ad prælia vires. Illam incendentem luctus Idæus et Actor, Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli, Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt. At tuba terribilem sonitum procul ære canoro Increpuit: sequitur clamor, cœlumque remugit.
Accelerant acta pariter testudine Volsci ; Et fossas implere parant, ac vellere vallum. Quærunt pars aditum, et scalis ascendere muros, Qua rara est acies, interlucetque corona
Non tam spissa viris. Telorum effundere contra Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis, Assueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua Possent tectam aciem perrumpere: quum tamen omnes Ferre juvat subter densa testudine casus.
Nec jam sufficiunt: nam qua globus imminet ingens, Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque; Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit Tegmina. Nec curant cæco contendere Marte
« ForrigeFortsæt » |