Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent, Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros. Omnis per muros legio sortita periclum
Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portæ custos, acerrimus armis, Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis : Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter Non fuit Æneadum, Trojana neque induit arma; Ora puer prima signans intonsa juventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant; Tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: "Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere magnum Mens agitat mihi; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum. Lumina rara micant; somno vinoque sepulti Procubuere; silent late loca. Percipe porro Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat. Enean acciri omnes, populusque patresque, Exposcunt, mittique viros, qui certa reportent. Si tibi quæ posco promittunt-nam mihi facti Fama sat est-tumulo videor reperire sub illo Posse viam ad muros et moenia Pallantea." Obstupuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem affatur amicum: "Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam ? Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes Argolicum terrorem inter Trojæque labores Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi, Magnanimum Enean et fata extrema secutus. Est hic, est animus lucis contemtor, et istum Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.” Nisus ad hæc: "Equidem de te nil tale verebar: Nec fas-non. Ita me referat tibi magnus ovantem Jupiter, aut quicumque oculis hæc aspicit æquis. Sed si quis quæ multa vides discrimine tali-- Si quis in adversum rapiat casusve deusve,
superesse velim ; tua vita dignior ætas. Sit, qui me raptum pugna pretiove redemtum Mandet humo; solita aut si qua id fortuna vetabit, Absenti ferat inferias, decoretque sepulchro. Neu matri miseræ tanti sim causa doloris : Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa Persequitur, magni nec monia curat Acesta." Ille autem: "Causas nequidquam nectis inanes, Nec mea jam mutata loco sententia cedit. Acceleremus," ait. Vigiles simul excitat. Illi Succedunt, servantque vices: statione relicta Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt. Cetera per terras omnes animalia somno Laxabant curas et corda oblita laborum Ductores Teucrum primi, delecta juventus, Consilium summis regni de rebus habebant, Quid facerent, quisve Æneæ jam nuncius esset : Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant: Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit
Tum sic Hyrtacides: "Audite o mentibus æquis Eneadæ, neve hæc nostris spectentur ab annis, Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque soluti Conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto; Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus Erigitur; si fortuna permittitis uti, Quæsitum Enean ad monia Pallantea Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta, Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes: Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem Venatu assiduo et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes : Di patrii, quorum semper sub numine Troja est, Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quum tales animos juvenum et tam certa tulistis Pectora." Sic memorans, humeros dextrasque tenebat Amborum, et vultum lacrimis atque ora rigabat: Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis Præmia posse rear solvi? pulcherrima primum Di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet Actutum pius Æneas, atque integer ævi Ascanius, meriti tanti non immemor unquam. Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto, Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates, Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ, Obtestor :- quæcumque mihi fortuna fidesque est, In vestris pono gremiis-revocate parentem; Reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis Pocula, devicta genitor quæ cepit Arisba; Et tripodas geminos, auri duo magna talenta; Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si vero capere Italiam sceptrisque potiri Contigerit victori, et prædæ ducere sortem: Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis Aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentes Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise. Præterea bis sex genitor lectissima matrum Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma; Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus. Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas Insequitur, venerande puer, jam pectore toto Accipio, et comitem casus complector in omnes. Nulla meis sine te quæretur gloria rebus;
pacem seu bella geram; tibi maxima rerum Verborumque fides." Contra quem talia fatur Euryalus: "Me nulla dies tam fortibus ausis Dissimilem arguerit; tantum-fortuna secunda Aut adversa cadat. Sed te super omnia dona Unum oro genetrix Priami de gente vetusta Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus Mecum excedentem, non monia regis Acestæ. Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est Inque salutatam linquo; Nox et tua testis Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis. At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes. Percussa mente dederunt Dardanidæ lacrimas; ante omnes pulcher Iulus; Atque animum patriæ strinxit pietatis imago. Tum sic effatur:
Spondeo digna tuis ingentibus omnia cœptis. Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsæ Solum defuerit, nec partum gratia talem
Parva manet. Casus factum quicumque sequuntur: Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat: Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis, Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt." Sic ait illacrimans; humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon nosius atque habilem vagina aptarat eburna: Dat Niso Mnestheus pellem horrentesque leonis Exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protenus armati incedunt: quos omnis euntes Primorum manus ad portas juvenumque senumque Prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, Ante annos animumque gerens curamque virilem, Multa patri portanda dabat mandata. Sed auræ Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio. Passim somno vinoque per herbam. Corpora fusa vident, arrectos litore currus, nter lora rotasque viros, simul arma jacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus : Euryale, audendum dextra. Nunc ipsa vocat res. Iac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis i tergo possit, custodi et consule longe.
Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam." Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum ;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur: Sed non augurio potuit depellere pestem. Tres juxta famulos temere inter tela jacentes, Armigerumque Remi premit, aurigamque sub ipsis Nactus equis; ferroque secat pendentia colla. Tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit Sanguine singultantem; atro tepefacta cruore Terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque, Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte Luserat, insignis facie, multoque jacebat Membra deo victus: felix, si protenus illum Equasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans; Suadet enim vesana fames; manditque trahitque Molle pecus mutumque metu; fremit ore cruento. Nec minor Euryali cædes: incensus et ipse Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit, Rhotumque, Abarimque, Ignaros; Rhotum vigilantem, et cuncta videntem ; Sed magnum metuens se post cratera tegebat: Pectore in adverso totum cui cominus ensem Condidit assurgenti, et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta Vina refert moriens; hic furto fervidus instat. Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem Deficere extremum, et relegatos rite videbat Carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus,- Sensit enim nimia cæde atque cupidine ferri- "Absistamus," ait: nam lux inimica propinquat. Pœnarum exhaustum satis est; via facta per hostes." Multa virum solido argento perfecta relinquunt Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
« ForrigeFortsæt » |