Billeder på siden
PDF
ePub

Et generi fata indulgent, quem numina poscunt,
Ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
Hunc tibi præterea, spes et solatia nostri,
Pallanta adjungam; sub te tolerare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Assuescat, primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
Lecta, dabo; totidemque suo tibi nomine Pallas."
Vix ea fatus erat; defixique ora tenebant
Eneas Anchisiades et fidus Achates,

Multaque dura suo tristi cum corde putabant:
Ni signum cœlo Cytherea dedisset aperto.
Namque improviso vibratus ab æthere fulgor
Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor.
Suspiciunt: iterum atque iterum fragor increpat ingens.
Arma inter nubem cœli in regione serena
Per sudum rutilare vident, et pulsa tonare.
Obstupuere animis alii; sed Troïus heros
Agnovit sonitum et divæ promissa parentis.
Tum memorat: "Ne vero, hospes, ne quære profecto,
Quem casum portenta ferant; ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,

Si bellum ingrueret; Vulcaniaque arma per auras
Laturam auxilio.

Heu quantæ miseris cædes Laurentibus instant!
Quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas
Scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
Thybri pater! Poscant acies, et foedera rumpant."
Hæc ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto;

U

Et primum Herculeis sopitas ignibus aras
Excitat, hesternumque Larem parvosque penates.
Lætus adit; mactant lectas de more bidentes
Evandrus pariter, pariter Trojana juventus.
Post hinc ad naves graditur, sociosque revisit:
Quorum de numero, qui sese in bella sequantur,
Præstantes virtute legit; pars cetera prona
Fertur aqua, segnisque secundo defluit amni,
Nuncia ventura Ascanio rerumque patrisque.
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva:
Ducunt exsortem Æneæ, quem fulva leonis
Pellis obit totum, præfulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito vulgata per urbem,
Ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.
Vota metu duplicant matres, propiusque periclo
It timor, et major Martis jam apparet imago.
Tum pater Evandrus, dextram complexus euntis,
Hæret, inexpletum lacrimans, ac talia fatur:
"O mihi præteritos referat si Jupiter annos!
Qualis eram, quum primam aciem Præneste sub ipsa
Stravi scutorumque incendi victor acervos,

Et regem hac Herilum dextra sub Tartara misi:
Nascenti cui tres animas Feronia mater,

Horrendum dictu, dederat, terna arma movenda;
Ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnes
Abstulit hæc animas dextra, et totidem exuit armis.
Non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam
Nate, tuo; neque finitimus Mezentius usquam
Huic capiti insultans, tot ferro sæva dedisset
Funera, tam multis viduasset civibus urbem.
At vos, o superi, et divum tu maxime rector

[graphic][subsumed][subsumed]

Jupiter, Arcadii, quæso, miserescite regis,
Et patrias audite preces: Si numina vestra
Incolumem Palanta mihi, si fata reservant,
Si visurus eum vivo, et venturus in unum,
Vitam oro; patiar quemvis durare laborem:

Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
Nunc, o nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
Dum curæ ambiguæ, dum spes incerta futuri,
Dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
Complexu teneo; gravior ne nuncius aures
Vulneret." Hæc genitor digressu dicta supremo
Fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant.
Jamque adeo exierat portis equitatus apertis ;
Eneas inter primos et fidus Achates;

Inde alii Troja proceres; ipse agmine Pallas
In medio, chlamyde et pictis conspectus in armis :
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda,

Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,
Extulit os sacrum cœlo, tenebrasque resolvit.
Stant pavidæ in muris matres, oculisque sequuntur
Pulveream nubem et fulgentes ære catervas.
Olli per dumos, qua proxima meta viarum,
Armati tendunt. It clamor, et agmine facto
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Est ingens gelidum lucus prope Cæritis amnem,
Religione patrum late sacer; undique colles
Inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
Arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
Qui primi fines aliquando habuere Latinos.
Haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
Castra locis, celsoque omnis de colle videri
Jam poterat legio, et latis tendebat in arvis.
Huc pater Æneas et bello lecta juventus
Succedunt, fessique et equos et corpora curant.

[ocr errors]

At Venus ætherios inter dea candida nimbos Dona ferens aderat; natumque in valle reducta Ut procul egelido secretum flumine vidit, Talibus affata est dictis, seque obtulit ultro: "En perfecta mei promissa conjugis arte Munera; ne mox aut Laurentes, nate, superbos, Aut acrem dubites in prælia poscere Turnum.' Dixit, et amplexus nati Cytherea petivit ; Arma sub adversa posuit radiantia quercu. Ille deæ donis et tanto lætus honore Expleri nequit, atque oculos per singula volvit, Miraturque, interque manus et brachia versat Terribilem cristis galeam flammasque vomentem, Fatiferumque ensem, loricam ex ære rigentem, Sanguineam, ingentem; qualis quum cærula nubes Solis inardescit radiis longeque refulget;

Tum leves ocreas electro auroque recocto,
Hastamque, et clipei non enarrabile textum.
Illic res Italas Romanorumque triumphos,
Haud vatum ignarus venturique inscius ævi,
Fecerat ignipotens; illic genus omne futuræ
Stirpis ab Ascanio, pugnataque in ordine bella.
Fecerat et viridi fetam Mavortis in antro

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Procubuisse lupam: geminos huic ubera circum
Ludere pendentes pueros; et lambere matrem
Impavidos; illam tereti cervice reflexam
Mulcere alternos, et corpora fingere lingua.
Nec procul hinc Romam, et raptas sine more Sabinas
Consessu caveæ, magnis Circensibus actis,

Addiderat, subitoque novum consurgere bellum
Romulidis, Tatioque seni, Curibusque severis.

[graphic][subsumed]

Post idem, inter se posito certamine, reges
Armati Jovis ante aram paterasque tenentes
Stabant, et cæsa jungebant fœdera porca.

[graphic]

Haud procul inde citæ Metum in diversa quadrigæ
Distulerant, at tu dictis, Albane, maneres!
Raptabatque viri mendacis viscera Tullus
Per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
Nec non Tarquinium ejectum Porsena jubebat
Accipere, ingentique urbem obsidione premebat ;
Eneade in ferrum pro libertate ruebant.
Illum indignanti similem, similemque minanti
Aspiceres; pontem auderet quod vellere Cocles,

[graphic]

Et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis. In summo custos Tarpeiæ Manlius arcis

« ForrigeFortsæt »