Cecropidæ jussi, miserum! septena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus:
Hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandæ ;
Hic labor ille domus, et inextricabilis error:
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro;
Bis patriæ cecidere manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque una Phœbi Triviæque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi:
"Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.”
Talibus affata Enean-nec sacra morantur Jussa viri-Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum, Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ. Ventum erat ad limen, quum virgo, "Poscere fata Tempus," ait: "deus, ecce deus!" Cui talia fanti Ante fores subito non vultus, non color unus,