Billeder på siden
PDF
ePub

Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, "Quo vincula nectitis ?" inquit.
"Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes;
Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paulatim sumere formas;
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvæ quum primum surgere, quumque
Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamassent, ut litus, "Hyla, Hyla," omne sonaret;
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.

Ah virgo infelix, quæ te dementia cepit!
Protides implerunt falsis mugitibus agros;
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

Et sæpe

in levi quæsisset cornua fronte.

Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphæ
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus,
Si qua
forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos :
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum;
Utque viro Phœbi chorus assurrexerit omnis;

Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,

Dixerit: "Hos tibi dant calamos, en, accipe, Musæ,
Ascræo quos ante seni, quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Gryneï nemoris dicatur origo,

Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo."
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis;
Aut ut mutatos Terei narraverit artus,
Quas illi Philomela dapes, quæ dona pararit,
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis ?

Omnia, quæ, Phœbo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit; pulsæ referunt ad sidera valles :
Cogere donec oves stabulis numerumque referri
Jussit et invito processit Vesper Olympo.

[blocks in formation]

MEL. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, Compulerant que greges Corydon et Thyrsis in unum,

с

Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas,
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat: atque ego Daphnin
Aspicio. Ille ubi me contra videt: "Ocius," inquit,
"Huc ades, o Meliboe: caper tibi salvus et hædi;
Et si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic virides tenera prætexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu."

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;
Et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Cœpere; alternos Musæ meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

COR. Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi
Versibus ille facit; aut si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

THY. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

COR. Sætosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THY. Sinum lactis et hæc te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est; custos es pauperis horti.

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

COR. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hedera formosior alba,

Quum primum pasti repetent præsepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THY. Immo ego Sardoïs videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga,

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

COR. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quæ vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite; jam venit æstas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

THY. Hic focus et tædæ pingues, hic plurimus ignis
Semper, et assidua postes fuligine nigri:

Hic tantum boreæ curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
COR. Stant et juniperi, et castaneæ hirsutæ ;
Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

THY. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit;
Jupiter et læto descendet plurimus imbri.

COR. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
Formosa myrtus Veneri, sua laurea Phœbo :
Phyllis amat corulos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phobi.
THY. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis :
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MEL. Hæc memini, et victum frustra contendere Thyrsin. [Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.]

[graphic][merged small][merged small][merged small]

PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboi,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactæ carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus;
Damonis Musam dicemus et Alphesibai.

Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit unquam
Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium, tibi desinet; accipe jussis
Carmina coepta tuis; atque hanc sine tempora circum
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

« ForrigeFortsæt »