Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic]

AT regina gravi jamdudum saucia cura
Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; hærent infixi pectore vultus
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phobea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram;
Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem.
"Anna soror, quæ me suspensum insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes !
Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum :
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Jactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!

Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertæsum thalami tædæque fuisset,
Huic una forsan potui sucumbere culpæ.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychai

Conjugis, et sparsos fraterna cæde penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit: agnosco veteris vestigia flammæ.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua mærens carpere juventa ?
Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris ?
Id cinerem aut manes credis curare sepultos ?
Esto: ægram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori ?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidæ infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam
Germanique minas ?

Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna
Conjugio tali! Teucrum comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!

Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi;
Dum pelago desævit hiems et aquosus Orion,
Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum."
His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem.

Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt mactant lectas de more bidentes
Legiferæ Cereri, Phœboque, patrique Lyæo;
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
Candentis vaccæ media inter cornua fundit;
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis, pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignaræ mentes! quid vota furentem,
Quid delubra juvant? Est mollis flamma medullas

Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur

Urbe furens: qualis conjecta cerva sagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictæos ; hæret lateri letalis arundo.

:

Nunc media Ænean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam ;
Incipit effari, mediaque in voce resistit:
Nunc eadem, labente die, convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo mæret vacua, stratisque relictis
Incubat: illum absens absentem auditque videtque.
Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non cœptæ assurgunt turres; non arma juventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello

Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque
Murorum ingentes, æquataque machina cœlo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Jovis conjux, nec famam obstare furori ;
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis:
"Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen,
Una dolo divum si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.
Sed quis erit modus ? aut quo nunc certamina tanta?
Quin potius pacem æternam pactosque hymenæos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti:
Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
Dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ."

Olli-sensit enim simulata mente locutam,
Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras—
Sic contra est ingressa Venus: "Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam
Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis,
Miscerive probet populos, aut fœdera jungi.

Tu conjux; tibi fas animum tentare precando.
Perge; sequar." Tum sic excepit regia Juno:
"Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat,
Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Æneas unaque miserrima Dido
In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
Dum trepidant alæ, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru cœlum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca :
Speluncam Dido dux et Trojanus eandem
Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas,
Connubio jungam stabili propriamque dicabo.

Hic Hymenæus erit." Non adversata petenti
Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora relinquit.
It portis, jubare exorto, delecta juventus:
Retia rara, plage, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Pœnorum exspectant; ostroque insignis et auro
Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo:
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

Aurea purpuream subnectit fibula vestem :
Nec non et Phrygii comites et lætus Iulus
Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Eneas, atque agmina jungit:
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo,
Instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi:
Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro;
Tela sonant humeris. Haud illo segnior ibat
Eneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montes atque invia lustra,
Ecce feræ, saxi dejectæ vertice, capræ
Decurrere jugis; alia de parte patentes
Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo; jamque hos cursu, jam præterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure cœlum
Incipit: insequitur commixta grandine nimbus.
Et Tyrii comites passim, et Trojana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros
Tecta metu petiere: ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Trojanus eandem

Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum: fulsere ignes, et conscius æther
Connubiis; summoque ulularunt vertice Nymphæ.
Ille dies primus leti primusque malorum
Causa fuit. Neque enim specie famave movetur,
Nec jam furtivum Dido meditatur amorem :
Conjugium vocat; hoc prætexit nomine culpam.
Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes,-
Fama, malum, quo non aliud velocius ullum:
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo;
Parva metu primo; mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira irritata deorum,

Extremam, ut perhibent, Cœo Enceladoque sororem
Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis;

Monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumæ,

Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

Tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat cœli medio terræque per umbram

« ForrigeFortsæt »