Staret equus, toto sonuerunt æthere nimbi. Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phobi Mittimus; isque adytis hæc tristia dicta reportat: Sanguine placastis ventos et virgine cæsa, Et salsæ fruges, et circum tempora vittæ. "His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. Ipse viro primus manicas atque arcta levari Vincla jubet Priamus, dictisque ita fatur amicis: "Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios: Noster eris; mihique hæc edissere vera roganti. Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? Quidve petunt? quæ religio? aut quæ machina belli ?' Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga, Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas : 'Vos æterni ignes, et non violabile vestrum Testor numen,' ait; 'vos aræ ensesque nefandi, Quos fugi, vittæque deum, quas hostia gessi: Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura, Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, Si qua tegunt: teneor patriæ nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troja fidem, si vera feram, si magna rependam. "Omnis spes Danaum et cœpti fiducia belli Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Quod pelago et curvis secum avexere carinis. "Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Solemnes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; Pectora quorum inter fluctus arrecta jubæque Sanguineæ exsuperant undas; pars cetera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga; Fit sonitus, spumante salo. Jamque arva tenebant, Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo Laocoonta petunt. Et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, Perfusus sanie vittas atroque veneno; Clamores simul horrendos ad sidera tollit: Qualis mugitus, fugit quum saucius aram Taurus, et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Dividimus muros, et moenia pandimus urbis ; K Monia Dardanidum! quater ipso in limine portæ 66 Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ Litora nota petens; flammas quum regia puppis Extulerat, fatisque deum defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras Reddit equus; lætique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem somno vinoque sepultam ; Cæduntur vigiles, portisque patentibus omnes Accipiunt socios, atque agmina conscia jungunt. "Tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris Incipit, et dono divum gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos mæstissimus Hector Visus adesse mihi, largosque effundere fletus, Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes. Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes! Squalentem barbam, et concretos sanguine crines, Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar Compellare virum, et mæstas expromere voces: 'O lux Dardaniæ, spes o fidissima Teucrum, Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris Exspectate venis ? ut te post multa tuorum Funera, post varios hominumque urbisque labores Defessi aspicimus! quæ causa indigna serenos Fodavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno ?' Ille nihil; nec me quærentem vana moratur : |