Billeder på siden
PDF
ePub

Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Ætheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus, officio ne te certasse priorem
Pœniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus;
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli,
At freta Sicaniæ saltem sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten."
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
"Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Eneadum, quis Troja nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli ?
Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis ;
Urbem quam statuo, vestra est: subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, noto compulsus eodem,
Afforet Æneas! Equidem per litora certos
Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat."

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Ænean compellat Achates:
"Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris."
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, claraque in luce refulsit,

Os humerosque deo similis : namque ipsa decoram Cæsariem nato genetrix, lumenque juventæ Purpureum, et lætos oculis afflarat honores:

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: "Coram, quem quæritis, adsum
Troïus Æneas, Lybycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troja miserata labores,
Quæ nos, reliquias Danaum, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias! grates persolvere dignas
Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia recti,
Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt
Sæcula ? qui tanti talem genuere parentes ?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet:
Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt,
Quæ me cumque vocant terræ." Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, lævaque Serestum;

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo aspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli: genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat:
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco."
Sic memorat: simul Ænean in regia ducit
Tecta;
simul divum templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pingues centum cum matribus agnos,
Munera lætitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu

Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratæ vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

Eneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor- rapidum ad naves præmittit Achaten,
Ascanio ferat hæc, ipsumque ad moenia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ ; quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque hymenæos,
Extulerat, matris Ledæ mirabile donum:
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ;
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:
"Nate, meæ vires, mea magna potentia solus,

[graphic]

Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum

Litora jactetur odiis Junonis iniquæ,
Nota tibi; et nostro doluisti sæpe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet ;
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem :
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ :
Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus :
Ut quum te gremio accipiet lætissima Dido
Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.'
Paret Amor dictis cara genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda, mediamque locavit :
Jam pater Eneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere penates;
Centum aliæ, todidemque pares ætate ministri,
Qui dapibus mensas onerant, et pocula ponunt.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ; mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus, simulataque verba,
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Æneæ colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret; et interdum gremio fovet; inscia Dido
Insidat quantus miseræ deus! At memor ille
Matris Acidaliæ paulatim abolere Sychæum
Incipit, et vivo tentat prævertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus, et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis :

[ocr errors]

Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur, Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores. Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno. Et vos, o, cœtum, Tyrii, celebrate faventes." Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, Primaque, libato, summo tenus attigit ore; Tum Bitiæ dedit increpitans: ille impiger hausit Spumantem pateram, et pleno se proluit auro; Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; Unde hominum genus, et pecudes; unde imber, et ignes; Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones; Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troësque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem, Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; Nunc, quibus Aurora venisset filius armis;

Nunc, quales Diomedis equi; nunc, quantus Achilles. "Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis Insidias," inquit, "Danaum, casusque tuorum,

Erroresque tuos; nam te jam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus æstas."

« ForrigeFortsæt »