Billeder på siden
PDF
ePub

Et sale tabentes artus in latore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt, fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.

Eneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit, Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci.
Navem in conspectu nullam, tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates;
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes
Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus; et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam.
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis mærentia pectora mulcet:

"O socii, neque enim ignari sumus ante malorum, O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllæam rabiem penitusque sonantes Accestis scopulos; vos et Cyclopia saxa Experti. Revocate animos, mæstumque timorem Mittite. Forsan et hæc olim meminisse juvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas Ostendunt: illic fas regna resurgere Troja. Durate, et vosmet rebus servate secundis."

Talia voce refert; curisque ingentibus æger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris:
Tergora deripiunt costis, et viscera nudant;
Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt;
Litore ahena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ.
Postquam exemta fames epulis, mensæque remotæ,
Amissos longo socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,

Sive extrema pati, nec jam exaudire vocatos.
Præcipue pius Æneas, nunc acris Oronti,
Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et jam finis erat: quum Jupiter æthere summo
Despiciens mare velivolum terrasque jacentes,
Litoraque et latos populos, sic vertice cœli
Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis.
Atque illum tales jactantem pectore curas,
Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes
Alloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque
Eternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Æneas in te committere tantum,
Quid Troës potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus: quæ te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troja tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.
Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troïa; nunc placida compostus pace quiescit :
Nos, tua progenies, cœli quibus annuis arcem,
Navibus, infandum! amissis, unius ob iram
Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?

Olli subridens hominum sator atque deorum
Vultu quo cœlum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natæ; dehinc talia fatur:
"Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera cœli
Magnanimum Enean; neque me sententia vertit.
Hic-tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo-
Bellum ingens geret Italia, populosque feroces
Contundet; moresque viris et moenia ponet,

Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
[Additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,]
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupa fulvo nutricis tegmine lætus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Monia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,
Quæ mare nunc terrasque metu cœlumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit

Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.

[graphic][graphic][ocr errors]

Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas, Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar, Imperium oceano, famam qui terminet astris, Julius, a magno demissum nomen Iulo.

!

Hunc tu olim cœlo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent sæcula bellis ;
Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur belli portæ ; Furor impius intus,
Sæva sedens super arma, et centum vinctus abenis
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
Hæc ait: et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris.
Et jam jussa facit; ponuntque ferocia Pœni
Corda, volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Æneas per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feræne,
Quærere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata
Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit: ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
Virginis os habitumque gerens et virginis arma
Spartanæ, vel qualis equos Threïssa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga prævertitur eurum.
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

Ac prior, "Heus," inquit, "juvenes, monstrate mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem."

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
"Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O-quam te memorem-virgo ? namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat. O dea certe:
An Phœbi soror? an nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem,
Et
quo sub cœlo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti.
Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."

Tum Venus: "Haud equidem tali me dignor honore;
Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
Purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjux Sychæus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miseræ dilectus amore,
Cui pater intactam dederat, primisque jugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum
Impius ante aras atque auri cæcus amore
Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanæ; factumque diu celavit, et ægram,
Multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis; ora modis attollens pallida miris,
Crudeles aras trajectaque pectora ferro
Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viæ veteres tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
Aut metus acer erat; naves, quæ forte paratæ,
Corripiunt, onerantque auro. Portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernes
Monia surgentemque novæ Carthaginis arcem,
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter ?" Quærenti talibus ille
Suspirans, imoque trahens a pectore vocem :

"O dea, si prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annales nostrorum audire laborum,
Ante diem clauso componet vesper Olympo,
Nos Troja antiqua, si vestras forte per aures
Trojæ nomen iit, diversa per æquora vectos
Forte sua Libycis tempestas appulit oris.
Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste penates
Classe veho mecum, fama super æthera notus.
Italiam quæro patriam, genus ab Jove summo.

« ForrigeFortsæt »