Billeder på siden
PDF
ePub

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT, SALIJCARUM

A LIZ CARUM ACADEMIAR UM TYPOGRAPHIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

Vade miror doctissimum Creuzerum, quum tres Ciceronis libros de Natura Deorum ederet, tantaque adnotationum copia exornaret, ne verbo quidem attigisse quemdam quartum librum , qui Ciceronis sub nomine editus, non parum viros literatos commovit. Primum typis mandatus est anno 1811 Bononiæ, et iterum Oxonii anno 1813, sub hoc titulo : «M. T. Ciceronis de Natura Deorum liber quartus; e pervetusto codice MS membranaceo nunc primum edidit P. Seraphinus, ord. fr. min. » Hic P. Seraphinus, quem credunt Frid. Bucholzum, præfatus est quædam non parum inepta et latinitatis minime Ciceronianæ. De pervetusto suo codice narrat fabulas non valde verisimiles; novimus ista, de repertis pervetustis codicibus, commenta. Sed magni fuisset momenti, quod P. Seraphinus omisit, argumentum diluere, quod necessario oritur ex loco lib. I de Divin. ubi Cicero fratrem inducit declarantem, inutile esse tribus libris de Nat. Deor. alium librum adjicere, quoniam Balbus in secundo libro religionem satis bene tuitus est. lloc, ut aiebam, omisit P. Seraphinus, vel potius, qui sub ejus titulo latet, auctor. Is non aliud habuit ante oculos, quam catholicam fidem in ridiculum vertere. Postquam enim quædam fatus est de suo codice, ita pergit: «Intercurrunt quidem , quod me ab edendo poterat retinere, in hoc scripto quædam erronea,

sed

quæ condonanda sunt ethnico, quamquam essent anathematizanda , si dicta essent ab homine Christiano. Verum ideo librum alias utilem

IV. Cic. pars tertia.

a

non edere nolui, neque displicentia omittere, aut corrigere et purgare, quia non didici, quomodo homo gentilis castrandus est, quoniam non sum Jesuita. Plurima vero sana insunt in hoc libello , et utilia, et antiquitatem fidei catholicæ demonstrantia, etc.»

Fingit editor noster fallacius, quamquam non Jesuita, Ciceronem, postquam Velleium, Balbum, Cottamque disputantes audiit, et ipsum disputare. Ait veram religionem ab omnibus philosophiæ sectis adulteratam fuisse; a religione philosophiam secernendam esse; priorem niti omnium populorum fide, de dei exsistentia; fides quæ, quum sit universa, dicitur xatodixh. Admittit deinde cærimonias quasdam, ut aiunt cultum exteriorem, sed sine pompa, et qui oculos non perstringat; revelationem scriptam; sacerdotes , Concilia, summum religionis præsidem, romanum pontificem, quem Romuli successorem appellat, erroris expertem; salva tamen unicuique sacros codices interpretandi libertate. Interdum Tullius locos adhibet e Petronio, Horatio, quos, antequam scripserint, legisse supponitur. Passim invenies glossemata , barbarismos; videlicet rigorose, cap. 62; versus quorum numerus falsa syllabæ quantitate turbatur, cap. 31; magnam copiam verborum quæ nec temporibus Ciceronis, nec solitæ ejus elegantiæ congruunt : « exsistentia », cap. 2; « religiositas, vel dispositio animorum ad religionem», cap. 3; «rationabilitas», cap. 5; «imaginatio», cap. 8; «essentialis », cap. 12. Uno verbo, si, ut editor Britannicus ait, auctor lector fucum facere in animo habuit, per litterary forgery minime in consilio profecit : mentiri si voluit, non potuit.

« ForrigeFortsæt »