C. Plini Caecili Secundi epistularum libri novem. Epistularum ad Traianum liberin aedibus B. G. Teubneri, 1908 - 415 sider |
Andre udgaver - Se alle
Almindelige termer og sætninger
alioqui aliquid amicis Baehr Beroald Bornecque Burkh Caesar Catan causa causis codd consul consulatum consules cuius deinde disp domine Domitiani Domitianus Dpra eadem eius epistula esset facere Fpra gloria gravitas Hard Hofacker huius hunc illa ille illi illo illud illum indulgentia interim ipsa ipsum ista iudicio Keili KUKULA Livin Madv magis maxime meae meam meis Merr meum mihi minus Momms Mommsen Muell multa Neque Nerva nihil nostris numquam nunc omnibus Otto paneg PANEGYRICUS PLINI CAECILI SECUNDI PLINIUS MINOR PLINIUS TRAIANO IMPERATORI posse possum potest prae princeps principem principis quamquam quantum quis quos rei publicae rell RFpa RFpra rogo rursus Schnelle Secunde carissime semper senatus Sichard simul sine solum Stangl statim studiis Suster TACITO tamen tamquam tantum tempus tibi TRAIANUS PLINIO tuae tuam tuis tunc tuum Vale vereor verum vulg
Populære passager
Side 307 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Side 308 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Side 307 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Side 306 - Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant, detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit, nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.
Side 129 - ... habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. narrat illa, narrat haec, sed aliter; huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt; hanc saepius ossa, musculi, nervi, illam tori...
Side 307 - ... morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium ; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
Side 196 - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Side 155 - Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur.
Side 11 - Si vales, bene est; ego valeo.» Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas! Serio peto. Fac sciam quid agas. Quod sine sollicitudine summa nescire non possum.
Side 306 - Romani 10 erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture 15 ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur, qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.