DEC 08 1902 LIBRASY Salisbury fund. TARTALOM. I. Quomodo Virgilius imitatus sit Theocritum (Particula commentationis) I. Lap. 3 17 17 18 33 36 36 36 37 40 40 42 43 45 45 46 47 65 66 67 68 69 69 70 71 72 73 74 Lajos Tomcsányi. I. Quomodo Virgilius imitatus sit Theocritum. (Particula commentationis I.) ifficilis profecto res est, quam tractamus et laboris plena dissertatio, qua Virgilium 1) et Theocritum inter se conferimus. Non enim ignoramus fuisse quosdam eosque ingenio aeque ac doctrina instructissimos 2), qui opus Theocriti eo jactitabant artificio conscriptum, quo Virgilium nunquam aspirasse sibi fingebant plurimum namque arridebat illis suavis illa sermonis graeci simplicitas et facetam, quae in pastores apte caderet, morum rusticitatem extollebant; incusabant contra et nescio qua reprehendebant vehementia odiosam, ut illi quidem volebant, romanae locutionis subtilitatem conquisitosque multo sudore et labore flosculos et venustates, quae a pastorum stomacho quam maxime abhorrerent, improbabant; nihil dissimulare Theocritum omnia describere, narrare omnia, hinc esse dicebant, quod tenuis esset Virgilius, dum graecus, et plenus esset et copiosus et multiplex, quod hic res exprimeret, ille tantum indicaret 3). At vero in aliam longe abiere quam plurimi aetatis nostrae sapientes sententiam, quibus adeo excellere videtur Virgilius, ut principatum merito sibi possit vindicare. Sciunt quippe hi carmina illa, zhoyás vocant, quorum subtilitatem nimiam pluribus coarguunt Rapinus) et alii, non ad rudis plebeculae usum a Virgilio conscripta, sed summorum virorum ingenio fuisse adaptata, quibus res omnino indigestae non erant obtrudendae. Atque his quidem, quid alii senserint, diximus; reliquum est, ut ex veteri scriptorum consuetudine, de utraque sententia quid nos sentiamus, paucis dicamus; ut tamen ad illa, quae sunt paulo 1) Vergilium alii, nos Virgiliium scribimus, in hane scribendi consuetudinem inducti rationibus, de quibus alio tempore disputabimus. 2) Dr. Guilielmus Teuffel (Geschichte der römischen Literatur. Leipzig 1875. Ed. 3. pag. 461.), Carolus Peter (Geschichte Roms III. pag. 105. ed. 1867), Rapinus (De carm. pastoral.) et alii. 3) Thomas Warton in edit. Theocriti (Oxonii 1770) tom. 1. pag. XXXVII. abstrusiora, facilior pateat accessus, primum de ratione, quam Theocritum imitando secutus sit Virgilius, disputandum arbitramur. Itaque artem imitandi non adeo facilem fuisse, quam plerumque ab imperitis existimatum est, qui vitio saepe dedecorarunt etiam ea, quae eruditis in accepta referebant, omnibus sane notum est. Fuisse, qui totum, quod legerunt, describerent, alios quaedam immutasse et opus aliquod ex variis alieni operis locis consarcinasse, haud absimiles pictoribus, qui pratum adumbraturi tabulae suae decerptos inde flores feruntur innexuisse. Hos increpabat Horatius, quum (Ep. I. 19, 19.) diceret: O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe Vitia haec evitare novit Theocriti imitator Virgilius, qui pro judicii sui maturitate, quid unaquaque in re optimum esset, clare perspiciebat. Qua de causa non adhaeret solum ad verba, sed maxime copiam sermonis, disponendi prudentiam, efficaciam persuadendi, elocutionis varietatem aemulatur: res non verbis inanibus, sed sententiis iisque gravibus exornat; hoc decerpit, illud rejicit, hoc immutat, illud auget, praeterea uno interdum eodemque loco diversos maximeque dissitos Theocriti versus breviter exprimit, nonnunquam vero ea, quae in uno carmine graecus simulque dixerat, per duas tresve eclogas singulari prorsus artificio dispergit. Quae quum ita sint, non urgebimus Virgilium ipsa quoque nomina pastorum, Meliboei puta et Tityri, a Theocrito accepisse ; non dicemus eum praeeunte Theocrito (Idyl. 12.) oziegǹv væò ¶nyór „patulae sub tegmine fagi" (Ecl. 1.) recubuisse; nec docebimus etiam apud Theocritum fontes sacros“ (tò iɛgòr ödwg Idyl. 7.) ἱερὸν ὕδωρ vocari turturemque gemere" (otere tovyóv Idyl. 7.). Haec parva sunt. Quod tamen ad eclogam secundam attinet, ista (Ecl. 2. 17.): O formose puer, nimium ne crede colori, Alba ligustra cadunt, 29 faciunt, ut in memoriam redigamus ea, quae Theocritus in ocor (Idyl. 23.) tractat, quum ait: Καὶ κάλλος καλόν ἐστι, τὸ παιδικόν, ἀλλ ̓ ὀλίγον ζῇ. Et illa, quibus Corydon Alexidem, ut quae velit facili negotio perficere possit, suam in partem vocare studet, quum dicit (Ecl. 2. 28. sq.): O tantum libeat mecum tibi sordida rura, Atque humiles habitare casas, et figere cervos, in memoriam revocant haec poëtae graeci verba (Idyl. 11.): Ποιμαίνειν δ ̓ ἐθέλοις σὺν ἐμὶν ἅμα, καὶ γάλ ̓ ἀμέλγειν, quamquam enim longe diversa sunt ab his graecis, quae Virgilius Quid de capreolis magno cum labore in spem Alexidis enu tritis ? Duo sunt, inquit Corydon (Ecl. 2, 40. sq.), Non ex graeco fateberis fonte haec derivata? Accipe, quae Theo- Η μάν τοι λευκὰν διδυματόκον αἶγα φυλάσσω, Quumque capreolis suis nihil se profecisse Corydon videret, ad Alexidis animum sibi conciliandum alia statuit munera Superum favore offerenda. Huc ades, inquit (Ecl. 2, 45. sq.), - --- puer, tibi lilia plenis Ecce ferunt nymphae calathis; tibi 2) candida Naïs Quid? quod in his quoque muneribus adornandis Corydon socium 1) His similia sunt, quae canit Aleaeus : Σύν μοι (inquit) συνήβα, συνέρα, συστεφανηφόρει, Σύν μοι μαινομένῳ μαινέο, σὺν σώφρονι σωφρόνει. 2) Adverte repetitionem. Non dubitamus, quin hunc locum Virgilii Opinianus prae oculis habuerit, quum diceret (de Venat. lib. 1.) : Σοὶ μὲν γὰρ θαλέθουσα κύει πάδωρος ἄρουρα, Σοὶ δέ τε πάντα νάουσιν ἀπ ̓ ὠκεανοῖο ῥεέθρα. 66 3) Virgilius „summa papavera," puta folia, carpenda existimat. Hoe ut intelligere simulque locum Virgilii cum graeco Theocriti conferre possis, juvat Interpretis Theoeriti (Idyl. 3, 29.) verba afferre. Αναλαμβάνεται παρὰ τῶν ἐρώντων τὸ τηλέψιλον, καὶ πληττόμενον εἰ ψόφον ἀπετέλει, ἐδίδου αὐτοῖς σημειοῦσθαι ὑπὸ τῶν ἐρωμένων, εἰ δὲ οὐκ ἀπετέλει, ὅτι μισοῦται. nustum est, ut sertis parandis adhibeatur. Neque enim folium paveris ita ve |