More Hawarden Horace

Forsideomslag
Smith, Elder, 1896 - 97 sider
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Andre udgaver - Se alle

Populære passager

Side 66 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Side 64 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Side 88 - Silvane, tutor finium. Libet iacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine. Labuntur altis interim ripis aquae, 25 queruntur in silvis aves, fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet levis.
Side 40 - Malobathro Syrio capillos. Tecum Philippos et celerem fugam Sensi relicta non bene parmula, Cum fracta virtus, et minaces Turpe solum tetigere mento.
Side 82 - Totum muneris hoc tui est : Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae, Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
Side 84 - Beatus ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis...
Side 12 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Side 50 - ODI profanum vulgus et arceo : Favete linguis : carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus puerisque canto.
Side 6 - Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit. post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum.
Side 4 - Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turgidum et Infames scopulos, Acroceraunia ? 20 Nequiquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada.

Bibliografiske oplysninger