Billeder på siden
PDF
ePub

De extremae Pacis Aristophaneae responsione

Heliodoro duce restituenda

scripsit

Hermannus Schrader.

De hymenaeo quo Pax Aristophanea finitur in strophas digerendo doctorum virorum sententiae inde a Dawesii emendationibus (misc. crit. p. 285) usque ad Engeri commentationem de re scaenica in Pace Aristophanea, insertam Mus. Rhen. IX p. 568 sq., et editionem Richteri mirum quantum inter se discrepuerunt. Cuius rei haec esse videtur ratio, quod versus in libris manuscriptis ita traditi sunt, ut pleraque recte se habere videantur, de paucissimis tantum dubitari possit. Quare factum est, ut ratio carminis scribendi magis e sententia, quam de stropharum responsione hoc vel illo modo restituenda aut prorsus neglenda sibi quisque formaverat, quam e certis fundamentis, unde via et ratione alia investigari possint, pependerit. Tale autem fundamentum, quod codices non praebent, scholia offerunt, in quibus certa vestigia carminis alia atque nunc fit ratione dispositi deprehendimus.

Scholia quae in carmen nostrum exstant profecto non neglecta essent, nisi ad id scholiorum genus pertinerent quae metrica appellare consuevimus. Quae plerumque quidem nihil continent nisi recentiorum grammaticorum sententias de versibus ad doctrinam in scholis traditam exigendis saepe futilissimas, semper ad versus quidem intellegendos admodum supervacaneas, ita ut iure a viris doctis ea prorsus neglecta esse dicas. Cuius generis in Aristophanis etiam comoedias indigesta aliqua moles exstat; exstant tamen in easdem scholia metrica bonae et antiquae notae, quippe quae codici Veneto debeantur, in quibus quae de versuum numero, de pedibus, de versibus sic vel aliter iungendis annotata occurrunt non nullius atque haud scio an maioris quam adhuc factum momenti in re critica esse debent.

Cum a proposito nostro alienum sit, ut de scholiis metricis in universum agamus, eos tantum locos scholiorum métricorum quae Veneto debentur hic afferemus, quorum momentum in re critica sua sponte apparet. Gravissimum est schol. Vesp. 1282 1), quod inter metrica referenda esse Heliodori nomen quod adicitur docet: Ηλιόδωρος, μετὰ τὸν στίχον τὸν γλωττοποιεῖν εἰς τὰ πορνεῖν εἰσιόνθ' ἑκάστοτε εἰσὶ τόποι ἑπτὰ ἔχοντες στιγμὰς καὶ ἀλόγους (cod. αλόγως), ὡς ἐκ προχείρου μὲν εὑρεῖν τὸν λόγον οὐκ ἔστι· τὰ δὲ τοιαῦτα πολ λάκις εἶπον ὅτι ὑπολαμβάνω ἐν τοῖς πρώτοις ἀντιγράφοις φθαρέντα, ώστε deest in cod. ὅτι μὲν τοσαῦτα ἦν τὸν ἀριθ μὸν γνωσθῆναι, οὐ μὴν τίνα. De quo loco egimus in diss. de notatione critica a vet. gramm. in poet. scaen. adhibita, Bonn. 1863, p. 6.

21

α

Eidem Heliodoro, quem Aristophani metrice digerendo operam dedisse e subscriptionibus Nubium et Pacis constat, tribuendum est non solum quod ad Pac. 1353 legitur: ὑφ ̓ κορωνὲς τοῦ δράματος· ὑμὴν ὑμέναι «· οὕτως Ἡλιόδωρος, sed etiam quod scholium eiusdem fabulue v. 775 habet:

ε

τὰ ἑξῆς ί, ια' (cod. ἑξῆς π ια'), ιβ', ὡς μὲν κεκώλισται (cod. κεκόλλισται), ἐστὶ χορίαμβος έφθημιμερής, συνῆπτο δέ.

Reliqua scholia quae hic in censum veniunt talis quidem auctoris nomen prae se non ferunt, sed sua ipsorum vi momentum in re critica clamant. Quae quidem haec sunt:

Pac. 180: διπλή καὶ εἴσθεσις εἰς ἰάμβους τριμέτρους ρκς', ὧν τὸ τελευταῖον καὶ νησιώτας· δεῦρ ̓ ἔτ ̓ ὦ πάντες λεω ἐν (cod. ἐπ' ἐνίοις δὲ ἀντιγράφοις μετὰ στίχους να' ἐστὶ κωλάριον τόδε τι φησί; καὶ μετ' ἄλλους λη τόδε „in in". Vterque versiculus in nostris codicibus desideratur, rectene dictu non facile est, cum numeri corrupte traditi esse videantur.

ibid. 939: διπλῆ· ἕπεται γὰρ μέλος, ὃ ὑπονοῶ μὲν ἔχειν τὸ ἀντίστροφον ἐν διεχείᾳ, φέρεται (cod. φέροντι, corr. Schneider de vet. in Arist. schol. font. p. 121) dè œs διάφορον· διόπερ πρότερον παραθήσομαι ὡς φέρε ται καὶ ἔοικεν ἐνταῦθα τὸ κατορθοῖ περιττεύειν καὶ ὁ τέ" σύνδεσμος πρὸς τὸ σέ τοι θύρασι χρὴ μένειν ὄντας

[ocr errors]
[ocr errors]

(sic G. - Ven.: ὂν > τινάς“. καὶ τοῦτο δὲ ἁμάρτημά ἐστιν, ὅτι πρῶτα γ' καλά ἐστι καὶ μετ ς'. ἀλλὰ ταῦτα μὲν

1) Scholia ex editione Duebner. afferuntur, ipsi versus secundum Meinekii numeros.

ἐατέον, ὡς δὲ ἔχει ἐξηγητέον, τὸ τοίνυν πρῶτον τῶν τριῶν κώλων ἴαμβος τετράμετρος καταληκτικὸς καὶ ἀναπαιστικὰ δύο δίμετρα ακατάληκτόν τε καὶ καταληκτικόν κτλ., quibus versus usque ad v. 955 describuntur. Agitur de stropha cuius initium, v. 939: ὡς πάνθ' ὅσ ̓ ἂν θεός θέλῃ χὴ τύχη κατορθοί, cum primo antistrophae, quae ἐν διεχείᾳ 2) ei rem spondere videtur, versu, v. 1023: σέ τοι θύρασι χρὴ μένοντα τοίνυν (ita quidem R. V.), non congruit. Recto igitur usus iudicio is cui scholium debetur dixit: ὃ ὑπονοῶ μὲν ἔχειν τὸ ἀντίστροφον ἐν διεχείᾳ, φέρεται δὲ ὡς διάφορον. Quae in scholio secuntur pleraque in aperto sunt, dummodo teneamus, scholii auctorem propositi sui: „πρότερον παραθήσομαι ὡς φέρεται“ oblitum coniecturas proferre, deinde verbis, ἀλλὰ ταῦτα μὲν ἐατέον, ὡς δὲ ἔχει ἐξηγητέον ad propositum reverti. Summi autem momenti est, quod in versibus iudicandis a codicibus non recessit et inter ea quae antiquitus tradita erant et suas coniecturas discrimen esse, non solum sensit, sed etiam non dissimulavit. Quare cum scholium fontem nobis praebeat et Ravennate et Veneto libro antiquiorem, haud scio an in responsione stropharum restituenda magis quam debebat neglectum sit 3).

ibid. 1335: ἔν τισιν οὐ φέρεται διὰ τὰ μέτρα.

ibid. 1344: ἐντεῦθεν ἐν τοῖς ἀντιγράφοις οὐ φέρεται οὐ πεντάκωλα ἀκολούθως ὡς φέρεται καὶ ἐνταῦθά ἐστι, quae quomodo restituenda et intellegenda sint, infra videbimus.

2) Heph. p. 135 ed. I. Gaisf. : ειώθασι τοίνυν αὐτοὶ οἱ δραματοποιοί μεταξὺ ιαμβείων τινῶν γράφειν ἑτέρῳ μέτρῳ ὁποσασοῦν στροφάς, εἶτα πάλιν περάναντες δι' ιαμβείων τὸ προκείμενον κατὰ διέχειαν ἀνταποδιδόναι τὰς στροφάς.

3) Scholii auctorem v. 939 sic legisse: ὡς πάνθ' ὅσ ̓ ἂν θεὸς θέλῃ τε χὴ τύχη κατορθοί, ex eis quae de κατορθοί et de particula Té supervacaneis dicit, apparet. Cui lectioni si addimus, quod in alio ad h. v. scholio, quod etiam in Rav. exstat, legitur: τινὲς δὲ οὕτως· ὁπόσ ̓ ἂν θέλωσιν οἱ θεοὶ καὶ ἡ τύχη κατορθοῖ, videmus, quantopere antiquis iam temporibus vel in Aristophane, qui actorum mutationibus expers fuisse videtur, de locis nonnullis recte legendis dubitatum sit. Si vero versum 1023 quem schol. Venetum exhibet: σέ τοι θύρασι χρὴ μένειν ὄντας τινάς cum eodem ut in RV legitur: σέ τοι θύραισι χρὴ μένοντα τοίνυν, comparamus, suspitio in promptu est, in fine versus lacunam fuisse, eamque ratione vel omni sensu carente (ὄντας τινάς) vel admodum exili (τοίνυν) expletam esse. Itaque recte sane Bergkius v. 1023 scripsit: σέ τοι θύρασι χρὴ μένοντα, qui tamen melius egisset, si his verbis lacunae signa addidisset, neque v. 939, deletis verbis χή τύχη κατορθοί, dedisset:

ὡς πάνθ' ὅσ ̓ ἂν θεὸς θέλῃ γε.

Αν. 1480: ὅτι ἔν τισι τὰ δύο κῶλα ἓν ἐστι, λέγω ἀπὸ τοῦτο δὲ χειμῶνος" (ἕως τοῦ φυλλορροεί, quae in V. desunt). Quod quidem tum demum accipi potest, si etiam in reliquis strophis bini versus in unum iunguntur.

Plut. 505: κακόμετρος 4) οὗτος ὁ στίχος, om. V.), ἐν dè évíos xai aμεtoos, ubi quod in cod. Harl. 5725 legitur: ὦ Τζέτζη, οὐκ ἐστιν ὁ στίχος κακόμετρος ei rei originem debere videtur, quod Tzetzes antiquiore scholio tamquam suo usus erat.

in re

Hi quidem loci disertis verbis testantur, veteres metricos, si quidem de pluribus neque de uno Heliodoro cogitandum est, eodem modo quo grammaticos ad versus secundum artis suae principia digerendos compluribus codicibus usos esse. Maximi igitur momenti lectiones quas in codicibus invenerunt, critica esse debent, cum, sive Heliodorus eas affert, quod sane veri simillimum, sive alius antiqui temporis vir rei metricae peritus, ad tempora nos ducant Ravennatis et Veneti temporibus multo superiora 5).

Semper metricum quicunque fuit rectum vidisse semperque optimam lectionem secutum esse, contendi quidem nequit, sed, quod hic gravissimum, omnia docent, eum codicum auctoritatem religiose secutum coniecturas suas a lectione antiquitus tradita prudentissime distinxisse. Heliodorum quidem tam anxie ad librorum auctoritatem sese applicuisse videmus, ut monstra potius metrorum crearet quam ad coniecturas vel facillimas confugeret. Ita, ut unum tantum exemplum afferam quod in notissimis illis fragmentis exstat, quae Prisciani de metris Terentii opusculo debentur, cum apud Hipponactem scriptum invenerit : Ἑρμῆ, φίλ' Ερμή, Μαιαδεῖ, Κυλλήνιο,

ἐπεύχομαι τοι, κάρτα γὰρ κακῶς ῥιγῶ

(Prisc. de metr. Terent. 26, p. 428, 24 Hertz.), Hipponactem iambos et choliambos protulisse potius conclusit, quam ut de priore versu emendando, quod quidem facillimum (Meinekius: Κυλληναῖε, Welcker Κυλλήνιο), cogitaret. Neque hoc profecto neque reliqua fragmenta de Heliodori ingenio magnifice nos cogitare sinunt; sed cum codicum vestigia ubique presse secutus esse appareat, tanto plus in re critica ei tribuendum est. 'Aopaλὴς γάρ ̓ ἐστ' ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης, ut Εuripideum

4) Agitur de versu:

οὐκοῦν εἶναί φημ', εἰ παύσει ταύτην βλέψας ποθ ̓ ὁ Πλοῦτος, qui sane κακόμετρος.

5) Neglegendum non est, Hephaestionem, qui in scholiis recentioribus saepe nominatur, in Veneto ne semel quidem auctorem afferri.

illud ad viros, quibus in codicum lectionibus antiquitus traditis ducibus utimur, transferam.

Eadem quae in Heliodoro praedicavimus de eo, e cuius copiis scholia metrica fluxerunt, praedicari possunt, quod novum momentum esse potest, ut ipsum eum esse Heliodorum stratuamus. Quam diligenter codicum dissensum annotaverit, exemplis quae exstant supra probavimus; quanta prudentia inter librorum lectiones et coniecturas cum suas tum aliorum distinxerit, schol. Pac. 939, quod supra attulimus, ibid. 582: τινὲς γράφουσιν, ἐδάμημενα και φασι τὰ μὲν β' τροχαϊκὰ ἀκατάληκτα, τὸ δὲ γ' τροχαϊκὸν καταληκτικόν, ibid. 775; τινὲς δὲ συνάπτουσι τὸ ἡ καὶ τὸ θ', docent *); eundem coniecturam proferre videmus, quae dum codices sequitur leges metricas ofendit, Equ. 284 (quod etiam in R. exstat): διπλῆ καὶ εἰσ θεσις περιοδική κώλων ιθ', ὧν τὰ μὲν ιέ' ἀμοβαῖα τῶν ὑπο κριτῶν δίμετρα, τὰ δὲ τέσσαρα ἐναλλάξ ̓ ἀκατάληκτα. καὶ μήποτέ εἰσι δίστιχα τετράμετρα καταληκτικά, ubi videnda quae Dindorfius annotavit.

Ita e veteribus scholiis metricis usum in Aristophane critice tractando capi non solum posse, sed etiam debere apparet. Momentum autem scholiorum si Heliodoro nominatim auctore adiecto gravius etiam fieri potest, gravissima sane habenda sunt quae in Pacem et multo quidem uberiora quam in reliquas fabulas exstant. Non solum enim fabulae notissima illa subscriptio subiecta est, sed etiam v. 775: ὡς μὲν κεκώλισται et v. 1353: ὑφ ̓ ἃ κορωνὶς τοῦ δράματος· ὑμήν ὑμέναι' ω. οὕτως Ἡλιόδωρος Heliodorum in metris fabulae enarrandis occupatum commemorant.

Quare cum metra hymenaei Pac. 1329-57 ratione ab ea qua nunc in codicibus leguntur nonnihil diversa enarrari videamus, non dubitamus, quin ita carmen habeamus ut in Heliodori codicibus legebatur. Quod dignum saltem esse quod cum carmine Ravennatis et Veneti comparetur, per se patet; utrum praeferendum sit ex ipsa carminis natura et scripturae discrepantia iudicandum erit.

Scholia quorum in hac re momentum est haec sunt: 1329. διπλῆ καὶ ἐπὶ τέλει μονοστροφικῶν περίοδος πεντα κώλων cod. πάντα κώλων) ιωνικῶν διμέτρων, δύο ληκτικῶν, τριῶν δὲ βραχυκαταλήκτων (cod. βραχέων κατα

κατα

6) Fortasse etiam Pac. 1333 huc referendum est: ἐν τούτοις φέρονται κατά τινας παραγραφαί, ἵνα ὁ χορὸς ἀνὰ μέρος αὐτὰ λέγῃ, nisi haec de codicibus intellegenda sunt.

Mus. f. Philol. N. F. XXI.

7

« ForrigeFortsæt »