Billeder på siden
PDF
ePub

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBRI XXXVII.

POST LUDOVICI IANI OBITUM

RECOGNOVIT ET SCRIPTURAE DISCREPANTIA ADIECTA

EDIDIT

CAROLUS MAYHOFF.

VOL. IV. LIBRI XXIII-XXX.

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCLXXXXVII.

PRAEFATIO

In quarto hoc volumine ita recessi a recentiorum editorum instituto, ut librum XXXI ex eo separatum tribuerem volumini quinto, cum argumenti tum aequabilitatis ratione habita, ne quarti amplitudo supra modum incresceret. inde ne duobus libris fraudentur qui totam editionem empturi sint, eo cavetur, quod pristinum volumen quintum divenditis exemplaribus omnibus nunc deficit in mercatura libraria. est autem id quoque iam sub prelo paucisque mensibus renovata forma in publicum edetur.

Ad textus emendationem, ardui illam operis in his praecipue libris medicis, si mihi contigit aliquid conferre, magna ex parte id factum est adsidue tractatis eorum auctorum libris, qui ante Plinium easdem res hauserunt ex iisdem fontibus et qui post eum ipsius libros compilaverunt, in his etiam Marcelli, quem vocant Empiricum, et Sereni Sammonici poetae, quos perpetuo consului. horum omnium testimonia non solum effecerunt, ut haud raro vindicaretur codicum scriptura rectiusque verba distinguerentur, verum etiam, ubi falsa corrigenda erant, conicienti viam monstraverunt. coniectura autem persaepe et olim opus fuisse veteres intellexerunt et nunc quoque opus est, quoniam in hoc volumine nullius fere vetusti codicis utimur praesidio. recentiorum quidem codicum novos non adhibui; acquiescendum fuit in iis, qui adhuc collati sunt, eorumque scripturae recte perpensae fundamento nitendum. sed quo certius ei confidi posset, excussi collationes eas, quae in bibliotheca regia Dresdensi adservantur in usum Silligii a lano quondam factae. necessarium hoc esse non sine indignatione sero cognovi. nam cum in libris VII-XV 381345

a

*

curandis invenissem, exceptis paucis minutiis Iani adnotata satis recte transcripta exstare in editione Silligiana, licere mihi putaveram in posterum illo negotio sine aliquo veri detrimento supersedere. plagulis demum corrigendis intentus cum ob suspiciosos aliquot locos constituissem ipsius Iani schedas inspicere, multos in his posterioribus libris errores vidi a Silligio commissos esse, partim Iani adnotata, quamvis perspicue scripta, non recte interpretante aut ad aliena verba referente, partim sua vel typothetae errata non corrigente; interdum etiam quae ipse scripserat confudisse ille videtur, siquidem lectiones quasdam protulit, quarum apud Ianum ne vestigium quidem reperitur. qui errores quamquam paucis locis eius modi erant, ut ad mutandam textus formam valerent, totam tamen scripturae discrepantiam accurate percensendam esse ratus correxi in commentario quaecumque apud Silligium falsa sunt; exscriptis vero iam decem plagulis eo confugiendum fuit, ut harum genuinae lectiones in appendice collectae proponerentur. hoc ut veritati adiumento, ita Iano sero tandem honori esse gaudeo; gratia vero debetur officiosae voluntati amici, qui bibliothecae regiae praeest, Francisci Schnorr de Carolsfeld. ceterum multo plura in codicibus vitiose scripta sunt quam quae adnotavi, et horum quoque omitti nonnulla poterant, sed non omitti utile visum est, ne fallaci codicum imagine firmaretur nimia illa ac timida litterae scriptae veneratio, qua multi tenentur humanae librariorum infirmitatis inmemores. item editorum siglas plenius apponendi laborem non defugi, etsi non ignoro, ne sic quidem posse inpediri, quin ab hominibus parum attentis mihi velut auctori obiciantur interpunctiones lectionesve pridem ab omnibus editoribus receptae.

Scribebam Dresdae id. Nov. MDCCCLXXXXVI.

CONSPECTUS CODICUM

De codicum manu scriptorum, quorum lectiones discrepantes in hoc volumine adnotatae sunt, origine et auctoritate uberrime disputavit Detlefsenus a. 1869 in philologi vol. XXVIII p. 284-337; quae scripserat partim retractavit a. 1870 in praef. edit. vol. IV p. V sqq. et, postquam de correctionibus ab altera manu factis in nov. lucubr. p. 54 sqq. contradixi, in diurn. litt. Ienens. 1874 n. 26 p. 395 sqq. dentius de pluribus rebus contradixit Carolus Welzhofer in progr. gymn. Ludov. Monac. a. 1878, quod inscribitur 'Ein Beitrag zur Handschriftenkunde der nat. hist. des Plinius'. cfr. etiam quae exposuit Urlichs in Bursiani annal. litt. antiqu. 1878 II p. 267–272.

confi

I. Ac vetustiores quidem codices in quarto hoc volumine habemus nullos praeter pauca fragmenta

N: codicis rescripti Nonantulani saeculi V vel VI, nunc Romae in bibliotheca Sessoriana adservati, quem post Bethmannum et Detlefsenum denuo descripsit contulitque E. Hauler in commentationibus Woelfflinianis (Lips. 1891) p. 305-314. continet 14 paginis XXIII 51-55. 82-87. XXV 11-14. 17-25. 30-34. 41-46. non omnia legi possunt, ut saepius evanidae litterae fuerint punctis indicandae.

II. Recentiores autem codices, qui totum opus Plinianum plus minusve integrum continent et toti aut maximam partem perpetuo collati sunt, variis gradibus, qui certo definiri vix posse videntur, redeunt omnes ad archetypos duos, ut duae sint familiae discernendae.

1. Prioris familiae sunt

1) V: codex Leidensis Vossianus fol. n. LXI, saeculo XI in Gallia septentrionali maioribus litteris Gothicis scriptus. continet libros XXIII-XXX exceptis duabus lacunis, quae sunt XXIII 27-30 et XXV 38–41. post Nautam denuo contulit Detlefsenus.

« ForrigeFortsæt »