Billeder på siden
PDF
ePub

tio (Sat. I, 10, 64 seqq. coll. II, 1, 17) novi generis Satirae auctor et inventor merito appellatus videatur. Atque de hac quidem Satira apud Diomedem III, 483 P. haecce legimus: Satira est carmen apud Romanos, non quidem apud Graecos, maledicum et ad carpenda hominum vitia archaeae comoediae charactere compositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius'. Quibuscum si comparaveris, quae Horatius de satira Lucilii protulit Sat. I, 4, 1—7. II, 1, 62 seqq., alibi, facile videbis, Lucilium non solum vitia, sed Comicorum priscorum more etiam vitiosos exagitasse, neque fictas solummodo personas, sed singulos etiam et certos homines acerbissime perstrinxisse. Versibus quidem et hic usus est variis, hexametris, iambicis, trochaicis, ita tamen, ut in eadem Satira uno tantum metro uteretur. Erat Lucilius comis et urbanus' (Sat. I, 10, 65), facetus et emunctae naris' (Sat. I, 4, 8), erat eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abundantia salis' (Quintil. Instit. Or. X, 1, 94). At erat 'durus componere versus' (Horat. Sat. I, 4, 8), 'garrulus et piger recte scribendi ferre laborem' (ibid. vs. 12), 'fluebat lutulentus, saepe ferens plura tollenda relinquendis' (ibid. vs. 11 et Sat. I, 10, 51 cf. Quintil. Instit. or. X, 1, 94), denique ' verbis Graeca Latinis miscuit' (Sat. I, 10, 20). Nihilominus Romanis in deliciis erat, et Quintiliani adhuc tempore habebat 'quosdam ita deditos sibi amatores, ut eum non eiusdem modo operis, auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitarent' (Quintil. Instit. orat. X, 1, 93. 94).

с

'Hoc (Lucilianum Satirae genus) erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere se posse' persuasum habebat Horatius inventore minor' (Sat. I, 10, 46 seqq.); Lucilio autem multo tersior ac purus magis, et ad notandos hominum mores praecipuus' (Quintil. Inst. or. X, 1, 94), omnisque rusticitatis expers summam elegantiam summa cum urbanitate ita coniunxit, ut numquam ad vulgare dicendi genus delaberetur. Mutatis autem saeculo interiecto moribus sublataque nimia illa dicendi scribendique licentia, qua usus erat Lucilius, non tam vitiosos ipsos, quam hominum vitia urbana irrisione in Satiris suis perstringit, quae, ut sola stultitia peccantium exorta, irridet magis, quam

d*

[ocr errors]

acerba castigatione insectatur. Hoc est illud, quod ipse de se profitetur Sat. I, 1, 24: quamquam ridentem dicere verum quid vetat', quibus consentit iudicium Persii, Lucilium comparantis cum Horatio Sat. I, 114 seqq.

'secuit Lucilius urbem

te Lupe, te Muti, et genuinum fregit in illis;
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

tangit, et admissus circum praecordia ludit,

callidus excusso populum suspendere naso'.

Satirae (s. saturae, quae vox proprie significat carmen, quo de multis et variis rebus disputatur, ut lanx satura est, quae referta est multis et variis primitiis, et lex satura, qua diversae simul res comprehenduntur) nomen his carminibus Horatius ipse compluribus locis imposuit, uti Sat. II, 1, 1. 6, 17, quamquam alibi, ut Epist. I, 4, 1. II, 2, 60, Satiras Sermonum appellatione denotavit, quippe quarum elocutio sit 'sermoni propior' (Sat. I, 4, 41), quam ob rem et pedestrem Musam (Sat. II, 6, 17) ut epistolas sermones, repentes per humum' (Epist. II, 1, 250 seqq.) modeste appellat. Huic sermoni poëta mirifica arte adaptavit hexametrum versum in sermocinandi speciem conformatum. Quae tamen fictae cuiusdam negligentiae simulatio cum per longum tempus virorum doctorum acumen fugisset, C. Morgenstern in eleganti libello de Satirae atque Epistolae Horatianae discrimine inde a pag. 28—50 post Klotzium in Lectionibus Venusinis pag. 82 seq., Flaccum non artis vitio, sed consilii lege sui in Satiris et Epistolis deseruisse normam versus heroici, idoneis rationibus demonstravit, quam rem postea C. Kirchner in prooemio editioni Satirarum Horatianarum libri I (Strals. 1829) praefixo pag. XXX-LXXV ad liquidum perduxisse putandus est.

Epistolis denique Horatii, quae singulae singulis amicis. et personis, sive veris sive poëtice fictis (ut Epist. I, 13. 14. 20) inscriptae et ut Satirae sermoni propiores sunt, vix quidquam reperiri potest inter antiquitatis monumenta utilius vel ad vitae rationem bene et sapienter ineundam, vel ad literarum atque artium, maxime poëseos studium recte diiudicandum et rite promovendum. In plerisque enim epistolis poëta, qui, positis omnibus ludicris, aetate provectior iam omnis in

eo erat, ut quid sit verum ac decens, curaret et rogaret, suas ipsius de vita atque literarum studiis opiniones et iudicia cum popularibus suis communicat. Errant autem ii, qui ab ea tantum caussa inter Epistolas et Satiras aliquid discriminis agnoscunt, quod Epistolae, seriore poëtae aetate compositae, minus acre ingenium spirent, quam Satirae; accuratius enim utrumque genus inspicientem profecto non fugiet, non solum argumenti, sed etiam formae et orationis et ipsius denique metri differentiam esse non levem. Ut enim Horatius in Satiris homines multo perfricat sale, eorumque stultitiam hilari et faceto ioco deridet, ita in Epistolis philosophi quodammodo, et quidem urbani partes agit, ita tamen ut pluribus locis minime absit illa satirae vis ad hominum mores leviter perstringendos Horatio quasi innata'. Praeterea omnium Epistolarum proprium est, ut eius, cui inscriptae sunt, per totum carmen singularis habeatur ratio, cum Satiris contra aut nullius nomen inscriptum reperiatur, aut dedicationis tantum caussa insit personae cuiusdam appellatio, cuius ceteroquin nulla peculiaris in argumenti tractatione ratio sit habita, id quod recte monent Morgenstern in libello, quem supra memoravi, et Kirchner, qui 1. c. p. VII accurate exponit Satirae et Epistolae Horat. discrimen.

Libri secundi Epistola tertia, quae non ab Horatio, sed post Quintilianum (Instit. or. VIII, 3, 60 et Epist. ad Tryph. 2) argumenti ratione habita à grammaticis et editoribus fere inscribitur de arte poëtica liber ad Pisones, vel simpliciter ars poëtica, summo iure Epistolis, quarum indolem et formam ubique prae se fert, adnumeranda est. Quod si viri docti reputassent, haud dubito, quin permulti non ad pravam atque perversam interpretationem delati fuerint. Nam alii Horatium hoc in carmine praecepta de arte poëtica dare voluisse, sed nullo ordine servato artem sine arte tradidisse contendunt; alii artem poëticam omnibus numeris consummatam condidisse, alii ad malos poëtas castigandos exagitandosque hoc carmen (satiricum) composuisse putant. Quos omnes refellere, ut facile est, ita non necessarium videtur. Dumne obliviscamur, Horatium per epistolam Pisonis filium a carminibus iisque scenicis, in quibus tum docti indoctique elaborabant, pangendis dehor

tari voluisse, omnia recte fluere videbuntur. Ceterum haec Epistola, cum propter frequentem usum vetustissimis iam temporibus separatim divulgata et argumento suo insignita sit, in aliis libris msctis alio loco collocata est. Nam in codicibus antiquioribus Epodos antecedit, in recentioribus nonnullis inter Epodos et Satiras apparet.

Omnino cavendum est, ne credamus, Horatium ipsum poëmata eo, quo nunc in editionibus leguntur, ordine composuisse aut edidisse, quam quidem opinionem satis vulgarem post Io. Massonium (in Q. Horatii Flacci Vita ordine chronologico delineata etc. Lugd. Bat. 1708) R. Bentleius in praefatione editionis suae 1711 refutans singulis carminum libris certa temporis spatia ita assignavit, ut Satirarum librum primum intra annos aetatis 26—28 (715—717 a. u. c.); postea secundum triennio itidem, annis 31-33 (720—722 a. u. c.); deinde Epodos biennio, a. 34 et 35 (723 et 724 a. u. c.); tum Odarum librum primúm triennio, a. 36-38 (725-727 a. u. c.); secundum biennio, a. 40 et 41 (729 et 730 a. u. c.); tertiumque pariter biennio, a. 42 et 43 (731 et 732 a. u. c.); inde Epistolarum primum biennio, a. 46 et 47 (735 et 736 a. u. c.); tum Odarum librum quartum et C. Saeculare triennio, a. 49-51 (738-740); postremo Artem poëticam et Epistolarum librum alterum annis incertis perfecerit. Qua lege summa cum confidentia lata quomodo viros doctos saeculo amplius decipere potuerit, vix intelligeretur, nisi magni Bentleii auctoritas inter viros eruditos paene infinita fuisset. Etsi enim singuli in editionibus suis singula carminum tempora, a Bentleio dissentientes, accuratius explorare studuerunt, tamen nostra demum aetate novis et de integro quaestionibus institutis Bentleianas temporum rationes a veritate abhorrere exploratum est. In qua re difficillima, ut alios omittam, prospere sudarunt Weichert cum in pluribus doctis commentationibus, tum in Poëtarum Latinorum reliquiis. Lips. 1830. 8., Kirchner in Quaestionibus Horatianis. Numburgi 1834. 4., Franke in Fastis Horatianis, Berol. 1839. 8. Qui quamquam in temporibus, quibus singula carmina Horatii nata sint, accuratius definiendis dissentiunt adhuc inter se: in universum tamen ponderatis illorum rationibus hoc nunc constare videtur, Horatium Satiras et

Epodos non seorsim, sed promiscue composuisse intra annos u. c. 713-725, et Epodos quidem coniunctim edidisse a. u. 724, Satirarum vero librum priorem a. u. 720, alterum a. 726; Odarum libros tres priores, intra annos 723-730 scriptos, a. u. 731 coniunctim publici iuris fecisse, Epistolarum librum priorem intra a. u. 728-734 scriptum a. 735 foras dedisse; Carmen saeculare a. u. 737 cantasse; Odarum librum quartum libris tribus prioribus iussu Augusti ex longo intervallo c. a. u. 741 vel 742 addidisse; Epistolarum denique librum alterum cum Epistola ad Pisones intra annos 741-745 scriptum a. u. 745 vel 746 emisisse.

Quemadmodum Horatii adhuc viventis carmina edita ingenuis oculis legebantur manibusque tenebantur' (Epist. I, 19, 31 seq.), ita, superata aequalium invidia, mortuus apud posteros laude crescebat. Non enim solum ab omnibus, qui eruditi et elegantes censeri volebant, legebatur, sed etiam, vivente adhuc, ut videtur, Augusto, annos fere tres et viginti Horatii superstite, in Grammaticorum scholis, id quod ipse poëta vaticinatus erat Epist. I, 20, 17 seqq., tractabatur. Nam cum Suetonius de illustr. gramm. c. 16 scribit: Q. Caecilius Epirota', qui post mortem Cornelii Galli scholam aperuit, dicitur primus Virgilium et alios poëtas novos praelegere coepisse', in novis, qui opponuntur veteribus, Livio Andronico, Ennio, aliis, fuisse Horatium dubitabit nemo, qui sciat, hunc fere ubique ita cum Virgilio componi. Vid. Quintil. Instit. or. I, 8, 5. 6. Iuvenal. 7, 226 : Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas Quot stabant pueri, quum totus decolor esset Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni'.

с

Auson. Edyll. 4 ad nepotem Ausonium de studio puerili, vs. 56: Te praeeunte, nepos, modulata poëmata Flacci, Altisonumque iterum fas est didicisse Maronem'. Immo non solum grammatici, sed etiam rhetores interpretabantur utrumque poëtam, ut colligi potest e Taciti de oratt. cap. 20. Cum autem ad Horatii carminum, maxime Satirarum et Epistolarum intellectum tam multarum rerum cognitio requiratur, ut ipsa iam Augustea aetate multos locos enodatione eguisse oporteat facile est ad intelligendum, mature exstitisse grammaticos, qui carmina commentando ceteris nota facerent. Tales interpretes ş. Scholiastae Horatii in antiquis poëtae vitis memo

« ForrigeFortsæt »