Billeder på siden
PDF
ePub

matione habebantur, curaret: Ernestius negotium mihi imposuerat; cujus auctoritate et consilio victus illud in me recepi, etsi tum recens adhuc in hoc literarum genere, nec nisi nuper academico muneri admotus, cui, viribus corporis ingeniique longa multiplicique ærumna fractis, nondum parem me esse sentiebam. Cum ita, voluntate non satis proclivi, rem suscepissem, studium quoque meum retundebatur judicio, quod de illo genere notarum fovebam; etenim ad subtilem diligentiam illud vix adducere seu commentatorem seu lectorem posse videbatur, contentum utrumque iis copiis quæ ad manum essent, nec penitius in poetæ doctrinam, studium, artem, se insinuantem. Vix itaque opus ingressus, si ad præscriptum illud exsequi vellem, tædio ferendo me imparem esse sensi, primoque cunctanter meum sensum ac judicium sum sequutus, tandem in Eneide prorsus mihi ipsi obtemperavi. Ita autem evenit, ut opera mea aliquantum dispar esset comparatis Eclogis et Georgicis cum Eneide; nec nisi in repetitis editionibus ad eundem modulum omnia constituere allaboravi; etsi vel sic bene intellexi superesse nævos, quos penitus eluere vix liceret, in corpore ad aliam formam ab initio designato. Quod tamen licuit, satagere haud refugi, ut, quoties nova editio pararetur, non modo relegerem poetam cum meis annotationibus, sed etiam retractarem loca saltem potiora, et emendarem, quæ quidem emendanda esse videbam, etiam ea, de quibus monitus essem; ea autem præterirem, in quibus male essem reprehensus, ca relinquerem intacta, quibus meliora non allata vidissem, obliviscererque ea quæ ex animi

malevolentia illiberaliter in me essent effusa: quibus non tam dolui mei caussa, quam propter imminutam literarum nostrarum dignitatem, et ob detrimentum quod bonis moribus suæque quisque existimationi inter bonos ipse affert. Jam in præfatione prioris editionis professus eram, me inchoatam tantum et descriptam operam publice proponere, quæ tamen pro fundo esse possit studiis virorum doctorum conjunctis in perficiendo eo quod designatum a me erat; multo enim utilius fore, si una aliqua editio repetitis plurium studiis et curis emendetur et locupletetur, quam si plures iteratis itidem vicibus eadem recoxerint, aut veterem querelam, ut cum nostro loquar, iterum iterumque cecinerint. Nec tamen vel sic cuiquam invidebo suis auspiciis meliora in medium proferenti, qui id inprimis per omnem vitam cordi habuerim, ut alia potius ingenia excitarem et acuerem, quam ut meum, qualecunque illud sit, jactarem. Quamdiu enim in his studiis versatus sum, id egi, ut literæ emendarentur et perficerentur sive per me, sive per alios; et soleo lætari, quoties inter vulgaria haberi video ea quæ olim nove et audacter dicta haud raro displicebant seniorum judiciis. Neque omnino hanc rationem commentandi in veteres auctores classicos tanquam unice probandam et amplectendam venditavi; contra vero cum aliis in locis, tum in præfationibus studiose declaravi diversa diversis consiliis accommodata commentandi genera; et locum suum assignavi huic nostro; memoravi quoque, quam laudem studium vertendi in vernaculum sermonem, et quas opportunitates et com moda illud habeat, interdum ad ipsam interpreta

tionis subtilitatem; nec omnino illud multum ab annotatione perpetua discrepat, saltem quatenus veram auctoris mentem et sensum in utroque redditum esse volumus.

Descriptionem operæ meæ et consilium exposui in præfationibus superiorum editionum, quas ea de caussa, ut hic iterum apponerem, necessum esse vidi, tum in disquisitione de Carmine epico et aliis passim locis, quæ iis saltem inspicienda erant, qui judices sedere et de summa operis calculos ferre volebant. Nunc itaque non nisi pauca subjungenda sunt de editione hac nova: cujus omne consilium debetur Fritschio nostro, viro intelligenti et sollerti, bonæque laudis cupido (1): qui cum in altera editione adornanda exemplaria multis ornamentis, argumento ex antiquis operibus petito, cælo expressis, sumtu haud mediocri, adornasset, mox librariorum nonnullorum inter Britannos lucri cupiditate oppressum se videns, quandoquidem illi formulis suis repetere cam editionem constituerant, necessitate circumventus, totum exemplarium apparatum iis vendiderat : quo illi in lucrum suum verso, nova exemplaria typis excuderunt; tum Fritschius apud se decrevit, post certorum annorum decursum, editionem, eamque multo elegantiorem ac splendidiorem, parare, ut hoc exemplo constaret, nec arte et industria Germanos Anglis cedere, nec generoso sensu laudisque studio, sine improba et sordida lucri aviditate. Obsequendum duxi optimo viro: cumque novissima jam vitæ spatia ingressus ultimam manum imponendi huic

(1) Editionis Lipsiensis redemptori.

operæ opportunitatem se mihi offerre viderem, nolui fortunæ deesse, iterumque retractavi ea quæ a me in Virgilium scripta essent, inprimisque priori volumini, quod Bucolica et Georgica complectitur, quantum per alias curas liceret, studium aliquod meum addixi; quoniam illa carmina subtiliorem interpretationis curam et sollicitudinem desiderare visa erant.

Reddere rationem sigillatim eorum quæ in tertia hac editione accesserint, quia sine ostentationis specie memorari talia nequeunt, supersedeo. Sufficit, emendasse me vel locupletasse observata in poetam locis multis; adjecisse Excursus nonnullos, obelo confodisse alia, nec pepercisse iis quæ, olim admodum probata aut probabilia visa, nunc fundo idoneo destitui videbantur. Video quidem hoc esse inter mala operæ meæ, quod nulla est harum editionum, quæ alteri ubique respondeat. Quid tamen in humana hac infirmitate facias, cum, quotiescunque aliquid, a te curatum aut elaboratum, iterum inspexeris, toties videas esse, quæ mutata et emendata esse malles, etiamsi non nimis morosus sis tuæ operæ judex ac censor? Itaque venia quoque danda mihi est, si interdum mutarim sententiam, alia amplexus sim, aut ad pristina redierim. Est immensa rerum moles, quæ in tam longo operæ cursu occurrit; nec semper idem est animi habitus et sensus; afferimus imprudentes ea quæ mente in aliis negotiis occupata meditati eramus, et cum iis, ad quæ accedimus, copulamus aliena, quæ lusum ingenio faciunt; ea autem alio tempore a nobismet ipsis damnari quis miretur? Quæ res animadversa, si nullam aliam, modeste de nobis sentiendi et æqua statuendi de aliis, caussam

haberemus, vel una satis esset ad retundendam omnem animi arrogantiam et in alios acerbitatem. Cum excuderetur liber typis alia in urbe, nec mihi facultas data esset plagularum inspiciendarum, in fortunæ beneficio habeo, obtigisse mihi, ut in superioribus editionibus, ita in hac quoque, correctorem virum doctum et eximie his literis imbutum, Caroium Christianum Wendler, A. M. cujus diligentiæ et sollertiæ in assequendis calami mei ductibus et in ipsis sententiis perspiciendis multum me debere gratus profiteor.

« ForrigeFortsæt »