Billeder på siden
PDF
ePub

te decem tauri totidemque vaccae, me tener solvet vitulus, relicta matre qui largis iuvenescit herbis in mea vota,

fronte curvatos imitatus ignes tertium lunae referentis ortum, qua notam duxit, niveus videri, cetera fulvus.

55

60

CARMEN III.

Quem tu, Melpomene, semel

nascentem placido lumine videris, illum non labor Isthmius

clarabit pugilem, non equus impiger

curru ducet Achaico

victorem, neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem,

quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio :

sed quae Tibur aquae

5

[blocks in formation]

et spissae nemorum comae

fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae principis urbium

dignatur suboles inter amabiles

vatum ponere me choros,

et iam dente minus mordeor invido.

15

o testudinis aureae

dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus

donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,

quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

20

CARMEN IV.

Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in aves vagas
permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo

olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus

venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantes dracones

egit amor dapis atque pugnae ; qualemve laetis caprea pascuis intenta fulvae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem

dente novo peritura vidit:

5

ΤΟ

15

videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici;-quibus mos unde deductus per omne

tempus Amazonia securi

dextras obarmet, quaerere distuli, nec scire fas est omnia ;-sed diu lateque victrices caterváe

consiliis iuvenis revictae

sensere, quid mens rite, quid indoles
nutrita faustis sub penetralibus
posset, quid Augusti paternus
in pueros animus Nerones.

fortes creantur fortibus et bonis;
est in iuvencis, est in equis patrum
virtus, neque imbellem feroces

progenerant aquilae columbam; doctrina sed vim promovet insitam, rectique cultus pectora roborant; utcunque defecere mores,

indecorant bene nata culpae.

quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal

devictus et pulcher fugatis

ille dies Latio tenebris,

qui primus alma risit adorea,
dirus per urbes Afer ut Italas

ceu flamma per taedas vel Eurus
per Siculas equitavit undas.

20

25

30

35

40

post hoc secundis usque laboribus Romana pubes crevit, et impio vastata Poenorum tumultu

fana deos habuere rectos,

dixitque tandem perfidus Hannibal: cervi, luporum praeda rapacium, sectamur ultro, quos opimus

fallere et effugere est triumphus.

gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
natosque maturosque patres
pertulit Ausonias ad urbes,
duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
per damna, per caedes, ab ipso
ducit opes animumque ferro.
non hydra secto corpore firmior
vinci dolentem crevit in Herculem,
monstrumve submisere Colchi

maius Echioniaeve Thebae. merses profundo, pulchrior evenit; luctere, multa proruet integrum cum laude victorem geretque proelia coniugibus loquenda. Karthagini iam non ego nuntios mittam superbos: occidit, occidit spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto:

[blocks in formation]

nil Claudiae non perficient manus, quas et benigno numine Iuppiter Idefendit et curae sagaces expediunt per acuta belli.

75

CARMEN V.

Divis orte bonis, optime Romulae custos gentis, abes iam nimium diu; maturum reditum pollicitus patrum

sancto concilio redi.

lucem redde tuae, dux bone, patriae: instar veris enim voltus ubi tuus affulsit populo, gratior it dies

et soles melius nitent.

ut mater iuvenem, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora
cunctantem spatio longius annuo
dulci distinet a domo,

votis ominibusque et precibus vocat,
curvo nec faciem litore dimovet:
sic desideriis icta fidelibus

quaerit patria Caesarem.

tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit Fides,

5

10

15

20

« ForrigeFortsæt »