Billeder på siden
PDF
ePub

verum pone moras et studium lucri, nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis brevem:

dulce est desipere in loco.

25

CARMEN XIII.

Audivere, Lyce, di mea vota, di audivere, Lyce: fis anus, et tamen vis formosa videri

ludisque et bibis impudens

et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas. ille virentis et doctae psallere Chiae

pulchris excubat in genis. importunus enim transvolat aridas

quercus et refugit te, quia luridi dentes, te quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec clari lapides tempora, quae semel notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit venus, heu, quove color? decens

quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi,

5

ΤΟ

15

20

felix post Cinaram, notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae breves annos fata dederunt,

servatura diu parein

cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi

multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

CARMEN XIV.

Quae cura patrum quaeve Quiritium plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastos

aeternet, o, qua sol habitabiles illustrat oras, maxime principum ?

quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper,

quid Marte posses.

milite nam tuo

Drusus Genaunos, implacidum genus,

Brennosque veloces et arces

Alpibus impositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici;
maior Neronum mox grave proelium
commisit immanesque Raetos

auspiciis pepulit secundis,

25

5

ΤΟ

15

spectandus in certamine Martio, devota morti pectora liberae quantis fatigaret ruinis;

indomitas prope qualis undas exercet Auster, Pleïadum choro scindente nubes, impiger hostium vexare turmas et frementem mittere equum medios per ignes. sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu

primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos. nam tibi, quo die portus Alexandrea supplex

et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus, laudemque et optatum peractis imperiis decus arrogavit.

te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

[blocks in formation]

te, fontium qui celat origines, Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri compositis venerantur armis.

[subsumed][ocr errors]

CARMEN XV.

Phoebus volentem proelia me loqui victas et urbes increpuit lyra,

ne parva Tyrrhenum per aequor vela darem. tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis

postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artes,

per quas Latinum nomen et Italae crevere vires famaque et imperi

porrecta maiestas ad ortus

solis ab Hesperio cubili.

50

5

10

15

custode rerum Caesare non furor

civilis aut vis exiget otium,

non ira, quae procudit enses

et miseras inimicat urbes.

non, qui profundum Danubium bibunt,
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidive Persae,

non Tanaïn prope flumen orti.

nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi

cum prole matronisque nostris, rite deos prius apprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.

20

25

30

« ForrigeFortsæt »