CARMEN IX. Ne forte credas interitura, quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante volgatas per artes verba loquor socianda chordis: non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae; nec, si quid olim lusit Anacreon, delevit aetas; spirat adhuc amor vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae. non sola comptos arsit adulteri crines et aurum vestibus illitum mirata regalesque cultus et comites Helene Lacaena, primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios vexata; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus dicenda Musis proelia; non ferox Hector vel acer Deiphobus graves excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. vixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes illacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia vate sacro. paullum sepultae distat inertiae celata virtus. non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores impune, Lolli, carpere lividas obliviones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quoties bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantes catervas explicuit sua victor arma. non possidentem multa vocaveris recte beatum: rectius occupat nomen beati, qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire. CARMEN X. O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices, heu, quotiens te speculo videris alterum: quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae? CARMEN XI. Est mihi nonum superantis annum multa, qua crines religata fulges; cuncta festinat manus, huc et illuc P. H. IV. 2 5 ut tamen noris quibus advoceris gaudiis, Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentes ordinat annos. Telephum, quem tu petis, occupavit non tuae sortis iuvenem puella dives et lasciva tenetque grata compede vinctum. terret ambustus Phaëthon avaras spes, et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophontem, semper ut te digna sequare et ultra quam licet sperare nefas putando disparem vites. age iam, meorum finis amorum non enim posthac alia calebo femina-condisce modos, amanda voce quos reddas; minuentur atrae carmine curae. 15 20 25 39 35 CARMEN XII. Iam veris comites, quae mare temperant, impellunt animae lintea Thraciae; iam nec prata rigent nec fluvii strepunt hiberna nive turgidi. nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix avis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines. dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula delectantque deum, cui pecus et nigri adduxere sitim tempora, Virgili ; nardi parvus onyx eliciet cadum, ad quae si properas gaudia, cum tua velox merce veni: non ego te meis immunem meditor tingere poculis : plena dives ut in domo. 5 1.0 15 20 |