"Hisce pene omnibus in annum 737. concurrentibus, Cl. "Uuanleio in MSS. Anglo-Saxonicis versatissimo verisimile " videtur hunc ipsum codicem eodem anno, Ceoluulfo adhuc "regnante, seu saltem ante Eadbercti inaugurationem, duo"bus quoque annis post Bædæ obitum, in Uuiremuthensi "monasterio fuisse scriptum. Adde quod manus hujusce "codicis bene convenit cum exemplari Pastoralis Gregorii "magni papæ, quod Uuillibaldus diaconus scripsit, hoc est, "inter an. 731. quo diaconatum suscepit, et an. 740. in quo "creatus fuit presbyter. Convenit quoque cum aliis indubi"tatæ vetustatis et libris et diplomatibus, præcipue cum illa "Valdharii Lundoniensis Antistitis epistola ad Berctualdum "archiepiscopum, quam in Appendice Num. xxiv. excudimus. "Probabile est codicem post paucos ab ejus scriptione annos "in Galliam fuisse asportatum: crebræ enim habentur dis"tinctiones, emendationes, &c. ab homine Gallo exaratæ, qui 66 66 66 ægre manum Anglo-Saxonicam legebat: et hæ quidem ad"notationes in manu Gallica passim occurrentes circa initium "libri nongentis fere abhinc annis scriptæ videntur. Denique "ad calcem quoque hoc scribitur: Item ex decretis papæ Gre"gorii junioris qui nunc Romanam catholicam regit matrem "ecclesiam. Hic autem Gregorius videtur intelligi tertius, qui "Gregorio secundo in pontificatu successit anno 731, et mor"tuus est anno 741. In Gallia conservatus fuit hic codex "satis diligenter usque ad conclusionem fœderis initi inter "Gulielmum magnæ Britanniæ regem et Ludovicum regem "Christianissimum apud Ryswickum; cum vir quidam doctissimus eum cum multis aliis codicibus rarissimis tam Græcis quam Latinis publica auctione emerit, et eos omnes admo"dum reverendo domino possessori vendiderit. Hoc autem “ κειμήλιον antiquitate veneranda, auctoritate maxima, fide "optima atque certissima, ex ipso Bædæ autographo, in ipso "monasterio ubi Bæda Historiam composuit, ut videtur, de" scriptum, patri meo episcopus ille philobiblus utendum præ"buit. Quod quidem bis summa cura cum Chiffletiana edi" tione collatum ad verbum a nobis imprimitur. Patri enim "religio fuit de codicis tam admirandæ vetustatis fide, nisi " ubi librarium falso scripsisse aperte deprehenditur, vel ali"quantulum decedere. Neque immerito; duobus enim codi"cibus, qui Saxonicis literis exarantur, et in Cottoniana "Bibliotheca asservantur, et tertio quoque in Bibliotheca re"gia ante Normannicam conquisitionem, ut videtur, scripto, cum eo una comparatis; in propriis nominibus, antiqua voces "compositas scribendi methodo, et in omnibus fere adeo con"veniunt; et in lectionibus adeo nugatoriis, iisque paucis, 66 a Vide ejus catalogum librorum septentrionalium p. 288. b Tiberius C. 2. et A. 14. "differunt: ut nulla ratio omnino esset, cur textus ex Mo"riano codice optime constitutus vel tantillum mutaretur." Hoc igitur textu usus sum, facta prius collatione aliarum editionum, et inspectis nonnunquam codicibus prout res tulerit. Menda quædam Smithii corrigere potui ad ipsum Mori codicem ope amici Cantabrigiensis, qui loca nonnulla Historiæ Ecclesiasticæ et Historiæ Abbatum rogatus humanissime contulit, pro quo ei nunc libenter gratias ago: quædam Stevenson in editione sua jamdudum emendaverat: denique paucissima in dubiis locis immutavi, ubi aliarum editionum lectio fide probabilis sensu potior esse videbatur; sed levia hæc sunt. Historiæ Ecclesiasticæ subjunxi editionem duorum Bædæ Opusculorum, Historiam Abbatum Vuiremuthensium et Gyruuensium et Epistolam ad Ecgbertum, atque Epistolæ Bonifacii ad Cudbertum archiepiscopum Cantuariorum, quæ omnia historiam ecclesiæ Anglorum ejus sæculi multum illustrant. Textus Historiæ Abbatum, et Epistolæ Bædæ ad Ecgbertum ex editione Smithii, simili ratione qua Historiæ Ecclesiasticæ, desumptus est. Cum vero Smith in præfatione sua asserit, (quod Stevenson et Giles perperam repetunt,) codicem Historiæ Abbatum in Collegio Mertonensi esse, videtur in animo habuisse codicem illum Bodleianum Fairfax 6: nam Collegium Mertoni nullum habet codicem hujus libri, sed Epistolæ Bædæ ad Ecgbertum, et Historiæ Ecclesiasticæ codicem imperfectum: Smith autem certe usus est codice illo Fairfax 6. Alium vero præterea codicem Historiæ Abbatum habet Bibliotheca Bodleiana, quem an Smith viderit incertum est. Hic est Cod. Digby 112, et continet Historiam Abbatum interruptam, cum aliis rebus in formam homiliarum digestam: ita tamen Bædæ ipsius verba in quibusdam locis servare videtur ut inde textus nonnihil emendari potuerit, præsertim cum in iis ipsis conspirat cum emendationibus quas Stevenson ex Harleiano codice decerpserat. Codex Epistolæ Bædæ ad Ecgbertum quem possidet Collegium Mertoni ipse est a quo Smith textum suum constituit. Textus Epistolæ Bonifacii est Serarii cum aliis editionibus collatus et e Spelmanno completus. In margine positæ sunt lectionum varietates quas Smith collegit cum vulgatas editiones e codice Mori emendavit. Has ille sub titulo, Vulgatorum Codicum, margini suo apposuit; et fuere quidem cum editorum tum manuscriptorum librorum varietates, quas Giles persæpe in textum suum restituit: has ego in margine retinui signatas litera V: aliæ habent Chiffl. quas Smith e Chiffletii editione citavit. Sed cum Smith non paucas discrepantias aliarum ante se editionum omisit, earum numerum auxi, addita eadem litera, V, quoties e variis editionibus depromptæ sunt, plerumque vero alia litera quæ auctorem suum prodat. Literæ vel sigla quæ singulos libros scriptos vel editos qui in margine citantur designant, infra describuntur. Notas Smithii ad calcem paginæ distinxi litera S. in fine scripta: nisi quod semel pagina 331 eam notare omisi. Sunt quoque perpaucæ Smithii notulæ inter lectionum varietates, ubi oportebat eandem distinctionem servare; sed imprudens id prætermisi. Et sunt profecto non magni momenti, quales legenti fere ex ipsa re constabit a Smithii editione translatas esse: nam cæteræ hujusmodi notulæ, quæ meæ sunt, pleræque vel ipsam Smithii lectionem respiciunt, vel libros citant quibus Smith non usus est. HISTORIÆ ECCLESIASTICÆ ELENCHUS CAPITUM. PRÆFATIO BÆDE AD REGEM CEOLULPHUM. p. 1. LIBER I. I. De situ Brittaniæ vel Hiberniæ, et priscis earum incolis. p. 5. II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Julius adierit. p. 1o. III. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adjecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque insulam Romanis subdiderit. p. 11. IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam literis Christianum se fieri petierit. p. 13. V. Ut Severus receptam Brittaniæ partem vallo a cætera distinxerit. p. 14. VI. De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit. p. 15. VII. Passio sancti Albani et sociorum ejus, qui eodem tempore pro Domino sanguinem fuderunt. p. 16. VIII. Ut hac cessante persecutione, ecclesia in Brittaniis aliquantulam usque ad tempora Arrianæ vesaniæ pacem habuerit. p. 19. IX. Ut regnante Gratiano Maximus in Brittania imperator creatus, cum magno exercitu Galliam redierit. p. 20. X. Ut Arcadio regnante, Pelagius Britto contra gratiam Dei superba bella susceperit. p. 21. XI. Ut regnante Honorio Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati, et mox prior in Brittania, secundus in Gallia sint interempti. p. 22. XII. Ut Brittones a Scottis vastati Pictisque, Romanorum auxilia quæsierint, qui secundo venientes, murum trans insulam fecerint; sed hoc confestim a præfatis hostibus interrupto, majore sint calamitate depressi. p. 23. XIII. Ut regnante Theodosio minore, cujus tempore Palladius ad Scottos in Christum credentes missus est, Brittones ab Aetio consule auxilium flagitantes non impetraverint. p. 25. XIV. Ut Brittones fame famosa coacti, Barbaros suis e finibus pepulerint; nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis secutum sit. p. 27. XV. Ut invitata Brittaniam gens Anglorum, primo quidem adversarios longius ejecerit; sed non multo post juncto cum his fœdere, in socios arma verterit. p. 28. XVI. Ut Brittones primam de gente Anglorum victoriam, duce Ambrosio Romano homine, sumpserint. p. 30. XVII. Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam navigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem divina virtute sedaverit. p. 31. XVIII. Ut idem filiam tribuni cæcam inluminaverit, ac deinde ad sanctum Albanum perveniens, reliquias ibidem et ipsius acceperit, et beatorum apostolorum, sive aliorum martyrum posuerit. p. 34. XIX. Ut idem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit; et ipse per visionem a suo sit languore curatus. p. 34. XX. Ut iidem episcopi Brittonibus in pugna auxilium cæleste tulerint, sicque domum reversi sint. p. 35. XXI. Ut renascentibus virgultis Pelagianæ pestis Germanus cum Severo Brittaniam reversus, prius claudo juveni incessum, deinde et populo Dei, condemnatis sive emendatis hæreticis, gressum recuperarit fidei. p. 37. XXII. Ut Brittones quiescentibus ad tempus exteris, civilibus sese bellis contriverint, simul et majoribus flagitiis submerserint. p. 39. XXIII. Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad prædicandum genti Anglorum mittens, epistola quoque illos exhortatoria ne a laborando cessarent, confortaverit. p. 40. XXIV. Ut Arelatensi episcopo epistolam pro eorum susceptione miserit. p. 42. XXV. Ut veniens Brittaniam Augustinus, primo in insula Tanato, regi Cantuariorum prædicaret; et sic accepta ab eo licentia, Cantiam prædicaturus intraverit. p. 43. XXVI. Ut idem in Cantia primitivæ ecclesiæ et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit. P. 45. XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papæ, quæ sint Brittaniæ gesta mandarit, et simul necessariis ejus responsa petens acceperit. p. 46. XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adjuvando in opere Dei Augustino, miserit. p. 58. XXIX. Ut idem Augustino pallium, et epistolam, et plures verbi ministros miserit. p. 59. XXX. Exemplar epistolæ quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit. p. 61. XXXI. Ut Augustinum per litteras, ne de virtutibus suis gloriaretur, hortatus sit. p. 62. XXXII. Ut Edilbercto regi litteras et dona miserit. p. 64. XXXIII. Ut Augustinus ecclesiam Salvatoris instauraverit, et monasterium beati Petri apostoli fecerit; et de primo ejus abbate Petro. p. 66. XXXIV. Ut Edilfrid rex Nordanhymbrorum, Scottorum gentes prælio conterens, ab Anglorum finibus expulerit. p. 67. |