Billeder på siden
PDF
ePub

40

HISTORIÆ ECCLESIASTICE

GENTIS ANGLORUM,

LIBER PRIMUS.

5

B

CAP. I.

De situ Brittaniæ vel Hiberniæ, et priscis earum incolis.

RITTANIA oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, maximis Europæ partibus multo 10 intervallo adversa. Quæ per milia passuum octingenta in boream longa, latitudinis habet milia ducenta, exceptis dumtaxat prolixioribus diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque milia compleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cujus proximum litus transmeantibus aperit civitas quæ dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir vocata, interposito mari a Gessoriaco Morinorum gentis 15 litore proximo, trajectu milium quinquaginta, sive, ut quidam scripsere, stadiorum quadringentorum quinquaginta. A tergo autem, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.

7. Brittania] Hanc descriptionem excerpsit Beda e variis auctoribus; præcipue vero e Plinio, Solino, Orosio, et Gilda. S.

8. Hispaniæ_adversa] Verba sunt Plinii, qui dicit de Britanniæ situ : Inter septentrionem et occidentem jacet: Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, multo maximis Europæ partibus magno intervallo adversa, N. H. iv. 30. (16.) Cæsar ait, orientalem partem Britanniæ spectare ad Galliam, tertium latus (occidentale) vergere ad Hispaniam atque occidentem solem ; qua ex parte est Hibernia. Bell. Gall. v. 13. Tacitus vero: In orientem Germaniæ, in occidentem Hispaniæ obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur. Agric. 10.

9. milia p. octingenta ducenta] Ita Plinius, (ex Agrippa,) 1. c., Solinus Hist. xxxv., et Orosius Hist. i. 2.

II. quadragies octies] Tria milia sexingenta miliaria. S. Numerus est Solini 1. c.: has vero rationes Smithii non intelligo. Quadragies octies septuaginta quinque sunt secundum nostrum calculum 4875 miliaria. Sed minorem numerum habet Plinius ex Pythea et Isidoro : circuitu vero patere tricies octies centena viginti quinque m. (3825) 1. c.

13. Rutubi portus] Anton. Itin. Ritupe [pag. 472. ed. Wesseling]; Inscriptio Amerbach. et Scholiast. Juvenalis [iv. 141.] Battelii, Riputia; Angli Bedæ tempore, Reptacæstir; Nennius MS. Dunelm. et aliis, Ruoichyn, hodie Richborough. S. Notandum est Nennium non de portu dicere, sed de insula Tanet, quæ, inquit, vocatur Britannico sermone Ruoihin: sed variant codd. in nomine. Vid. Nenn. 31. ed. Stevenson. Ruim Simeon Dunelm. A. D. 853.

a Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac jumentis; vineas etiam quibusdam in locis germinans: sed et avium ferax terra marique generis diversi. 20 Fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus præclara copiosis, et quidem præcipue issicio abundat et anguilla. Capiuntur autem sæpissime et vituli marini, et delphines, necnon et ballenæ: exceptis variorum generibus conchyliorum; in quibus sunt et musculæ, quibus inclusam sæpe margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, et rubicundi, et purpurei, et jacintini et prasini, sed maxime candidi. Sunt 25 et cochleæ satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quo vetustior est, eo solet esse venustior. Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluvios balnearum calidarum, omni ætati et sexui per distincta loca, juxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim (ut sanctus Basilius dicit) 30 fervidam qualitatem recipit, quum per certa quædam metalla 41 transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quæ etiam venis metallorum, æris, ferri, et plumbi et argenti fæcunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque: est autem nigrogemmeus et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet æque ut succinum. Erat et civitatibus quondam viginti et octo nobi- 5

a Optima V.

14. Gessoriaco] Quod nunc Bononia. Tabb. Peut. S. Vide Mannert Geographie ii. 1. p. 186. Sed Tab. Peut. habet Gesogiaco.

ib. Morinorum] Gens Galliæ a Neoporto ad Estapulas porrecta, adjuncto forte pago Pontivo. S.

15. quidam scripsere] Dio Cassius scilicet, [Hist. xxxix. 50. ed. Sturz.] et Antoninus. S.

16. stadia CCCCL] Mille passus quinquaginta sex. S. Rectius Beda mille passus stadiis novem æquat, ut stadia CCCCL efficiant L mille passus. Sed de trajectu discrepant scriptores. Cæsar scribit, esse circiter millium passuum xxx. B. G. v. 2: Strabo, Cæsaris transitum fuisse CXX stadiorum, Geogr. iv. 5.

19. vineas] Vitem olim in Britannia cultam fuisse testantur quoque adhuc plurima locorum nomina in vicis et oppidis. Sed cum Tacitus hoc negat, credendum est eam a Romanis in insulam illatam fuisse: Taciti verba sunt, Solum præter oleam vitemque et cætera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum Agric. 12.

21. issicio] Piscis est grandis, qui in Rheno quoque habitabat: i. q. esox vel ἴσοξ: Anglice pike vel jack. Vid. Plin. ix. 17. (15.) et Harduin ad 1.

22. exceptis] Id est, præter, insuper: conf. Ipse autem, excepto cantandi vel legendi munere, et aliud-acceperat. Infr. iv. 18. et c.

30. S. Basilius] Hexamer. Hom. iv. [6. vol. i. p. 39. ed. Bened.] Ἤδη δὲ καὶ θερμοτέρας ἐκ μετάλλων ποιότητος κατὰ τὴν διέξοδον προσλαβοῦσα ἐκ τῆς αὐτῆς τοῦ κινοῦντος αἰτίας ζέουσα γίνεται, ὡς τὰ πολλὰ, καὶ πυρώδης. S.

5. viginti et octo civitatibus] De his fusius agit S. in Appendice Num. III., et citat Usserium, Britann. Eccles. Antiq. v. p. 33, qui rem totam exposuit. Nomina earum dedit Nennius in fine Historiæ Britonum: cujus catalogo addo

lissimis insignita, præter castella innumera, quæ et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.

Et quia prope sub ipso septentrionali vertice mundi jacet, lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpe tempore 10 noctis in quæstionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte: unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est, horarum decem et octo: plurimæ item brevitatis noctes æstate et dies 15 habet in bruma, hoc est, sex solummodo æquinoctialium horarum: cum in Armenia, Macedonia, Italia, cæterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox quindecim, brevissima novem compleat horas.

Hæc in præsenti, juxta numerum librorum quibus Lex Incolæ. Divina scripta est, quinque gentium linguis, unam eamdemque 20 summæ veritatis et veræ sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum videlicet, Brittonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quæ meditatione Scripturarum cæteris omnibus est facta communis. In primis autem hæc insula Brittones solum a quibus nomen accepit, incolas habuit, qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam advecti, australes sibi partes illius vindicarunt.

25 Et cum plurimam insulæ partem, incipientes ab austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis oceanum ingressam, circuma

brevem notitiam Usserianæ explicationis. Fuere igitur, Cair Guorthigern, quæ incerta est; Cair Municip vel Mincip, Verolamium; Cair Meguaid, Meivod in comitatu Montgomeriensi; Cair Ebrauc, Eboracum; Cair Caratauc, incerta, quam nonnulli Salisburiam vocant; Cair Maunguid, incerta, fortasse alterutrum Manchester; Cair Ceint, Cantuaria; Cair Peris, Portchester; Cair Legion (Civitas Legionum), Cestria, sive Westchester; Cair Segeint, Silchester prope Reading; Cair Guent, Venta Belgarum, Winchester; Cair Lerion, Leicestria; Cair Pensavelcoit, incerta, fortasse Pevensey in comitatu Sussex; Cair Celemion, incerta, fortasse Camalet in comitatu Somerset; Cair Guintguic, incerta, fortasse Winwick Lancastrensium; Cair Ligualid vel Lualid, Luguballia, Cair Leil vel Carlisle; Cair Colun, fortasse Colchester; Cair Custeint, Urbs Constantii vel Constantini, Cair Seiont prope Caernarvon; Cair Grauth vel Grant, Grantacaester, Cantabrigia; Cair Lundein, Londinum; Cair Guiragon, Guorangon, vel Wrangon, Vigornia, Worcester; Cair Daun, Dancaster; Cair Gurichon vel Guorichon, vel Warwick vel Wroxeter; Cair Legion guar Usic, Caerleon; Cair Brithon vel Bristou, Bristol; Cair Darithou vel Draiton, fortasse Draiton Salopiensium; Cair Urnach, fortasse Wroxeter; Cair Luit Coit vel Lind Coit, Lindum, Lindcolnia.

23. tractu Armoricano] Brittania minore, quæ Ar more, i. e. ad mare Brittaniæ insulæ ex adverso jacet. S: sed hoc in dubium vocat Stevenson, et Armoricam latiorem fuisse arguit, citatis Cæsaris verbis, Universis civitatibus quæ oceanum attingunt, quæque eorum consuetudine Armoricæ appellantur. B. G. vii. 75.

26. Scythia] Pro concesso habetur Bedam hic Scythiam velle citeriorem quæ hodie Scandia dicitur, Sueviam, Daniam et Norwegiam complectens. Quo sensu et mare patriæ Hengisti et Brittaniæ interjacens Scythica vallis appellatur Nennio. S.

gente flatu ventorum, extra fines omnes Brittaniæ Hiberniam pervenisse, ejusque septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes Hibernia. petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula 30 omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniæ sita; sed sicut contra aquilonem ea brevior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos 35 caperet insula: sed possumus inquiunt, salubre vobis dare consilium quid agere valeatis. Novimus insulam aliam besse non procul a nostra, contra ortum solis, quam sæpe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si qui crestiterint, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulæ partes cœperunt, nam daustrina 40 Brittones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res perveniret in dubium, magis de feminea regum prosapia, quam de masculina regem sibi eligerent; quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.

If. Enaba

Procedente autem tempore Brittania fpost Brittones et 45 Pictos, tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes quas hactenus habent, vindicarunt: a quo videlicet duce usque hodie Dalreudini vocantur, 42 nam lingua eorum daal partem significat. Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate, ac serenitate aerum multum Brittaniæ præstat, ita ut raro ibi nix plusquam triduana remaneat: nemo propter hiemem aut fœna secet æstate, aut stabula fabricet jumentis: nullum ibi reptile videri soleat, nullus vivere serpens valeat: nam sæpe illo de Brittania 5 adlati serpentes, mox ut proximante terris navigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt: quin potius omnia pene quæ de eadem insula sunt contra venenum valent. Denique vidimus quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquæ immissam ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Dives

Scotti.

b esse aliam St. G.

c restiterit tacite S, fortasse per errorem typographorum, et St., restiterint Edd. Vulg. G. d Austrinas V. e veniret V.G. f præter V.

32. contra Hispaniæ septentrionalia] Ita Beda veterem errorem de situ Hispaniæ corrigit, scilicet ad occidentem Britanniæ jacere. Cæsar ait (B. G. v. 13), latus occidentale Britanniæ vergere ad Hispaniam, qua ex parte est Hibernia: tum Tacitus pergit, Hibernia medio (mari) inter Britanniam atque Hispaniam sita. Agric. 24: quem sequitur Orosius, Hibernia insula inter Britanniam et Hispaniam sita. Hist. i. 2.

45. procedente tempore] Quando Scotti primum in Brittaniam venerint incertum est: Beda tamen eorum introitum ante Romanorum tempora ponere videtur. S. Magna est de hoc loco controversia, et sunt qui fidem Bedæ hic omnino derogant. Aiunt enim nonnulli Pictos fuisse gentem Gothicam, qui e Gerinania advenientes, eo modo quo Beda narrat, Scottos Celtas invaserunt: aliis videtur et Scottos et Pictos meros Britones fuisse, qui e Britannia paulatim se in Hiberniam et Caledoniam propagaverunt: alii aliter putant. Non nostrum est tantas componere lites: digito tantum, quantum ad Bedam explicandum opus sit, rem obscuram attingere liceat. Scottos et Pictos non Britones fuisse satis constat vel e linguarum comparatione. Beda enim ait has tres linguas diversas fuisse; et consentiunt illi qui earum hodie periti sunt, linguas Cambricam, Hibernicam, et Caledonicam non unum eundem sermoneın esse sed diversos, vel saltem diversas dialectos. Quod si verum sit, necesse est ut Scotti et Picti aliunde, non e Britannia, in Hiberniam et Caledoniam venerint. Tum Hiberniensium annales et traditiones referunt adventus exterarum gentium in Hiberniam; nusquam autem Hibernos Britones fuisse affirmant. Nennius tradit Scottos ex Hispania venisse, (quod an verum sit viderint quorum interest,) Bolgæ sive Firholgæ creduntur fuisse Belgæ: alii obscurius indicantur. Quod autem Beda dicit de Pictorum patria, eos e Scythia profectos esse, id non ita intelligendum est ut fuerint Scythæ Gothi, vel ut Picti ex iis gentibus prodiisse credantur quas hodie Germanicas appellare solemus, quemadmodum prodierunt Saxones et Angli; quanquam et Ta

10 lactis ac mellis insula, nec vinearum expers, piscium volu

citus Caledonas Germania ortos fuisse credidit (Agric. 11.): sed Scytharum nomen ad veteres eos populos referendum est qui communem originem cum Celtis habuerunt, et qui (sint necne vere Scythæ appellandi) saltem easdem terras aliquando incoluerunt quas et Scythæ, quales fuisse Cimmerii vel Cimbri feruntur, in quibus nonnulla et de Celtis et de Germanicis populis conveniunt. Itaque Picti censendi sunt, secundum Bedam, ex eadem antiqua gentium familia originem traxisse qua et Britones et Scotti, quam ille nominat Scythas: et fortasse hoc vel ex ipso nomine colligi potest, cum Scotti sua, hoc est Hiberniensi, lingua Scit vocati sunt (vid. Tigern. Ann. p. 161. O'Connor, &c.). De tempore primi adventus Pictorum nihil statuit Beda, nisi quod antiquitus in Britannia prope Alcluith sedem posuerint. Nennius, qui refert (12. ed. Stevens.) eos in Orcades et septentrionales partes Britanniæ venisse antequam Scotti in Hibernia essent, tempus designare videtur anno A. C. circiter trecentesimo. Annales Tigernach tradunt septem reges Pictorum fuisse in Hibernia A. D. 171, quod non nisi post peracta bella evenire potuit: sequentia vero tempora habent plurima bella inter Scottos et Pictos sive Cruithneach: quod satis sit ad demonstrandum Pictos ab antiquis temporibus in Britanniam venisse.

Denique Colonia ea Dalreudina, de qua Beda scribit, non fuit prima possessio Scottorum in Caledonia. Nam sede in Albania armis potitus est Cormach rex Hiberniæ A. D. circ. 240. Vid. Ann. iv. Magistr. p. 84, et Tigernach, p. 41. Colonia vero ipsa ducta est e terra Dalrieta in comitatu Antrim a rege Fergusio filio Erci A. D. circ. 503.

Qui altius has quæstiones vestigare velit, adeat Camdeni Britann. in initio, Usserii Britann. Eccles. Antiq. c. xv., Chalmers Caledonia, rerum Hibernicarum Scriptores et Prolegomena O'Connor. Stillingfleet Origines Britannicæ Præf. et c. 48. Dalreudini] Nomen ex ipsa Hibernia allatum, ubi Dalrieda, hodie Rout, Scotiæ modernæ proxime adjacet. Portio Regis Edæ, quem Beda contracte Reudam appellat, sequiores historici Reutherum. Hujus populi sedes in Scotia his regionibus extendebatur, Cantiera, Knapdalia, Lorna, Argathelia, et Braidalbin, una cum insulis adjacentibus. S.

ib. daal partem significat] Hæc vox daal vel dal communis est sensu cognato et Celticis et Germanicis, sive Teutonicis, linguis: quod eatenus saltem argumento est Pictos ab eadem stirpe qua et Scythæ fuerint originem ducere potuisse. Porro sensus vocis Dalreuda, sive Dalrieta, explicatur esse Portio regis Eta: nam Righ, Rhwy, vel Rhy, rex est Celtice. Vid. Lexica.

3. fæna secet] Idem ait Giraldus Cambrensis, qui multa quoque narrat de solo fatali reptilibus, Topogr. Hibern. i. 23. 25.

10. nec vinearum expers] Hoc diserte negat Giraldus, Bedam citans: vineis

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »