Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit.
ANNO incarnationis Dominicæ ducentesimo octogesimo sexto, A. D. 286.

[284.]

Diocletianus tricesimus tertius ab Augusto imperator ab exercitu electus, annis viginti fuit, Maximianumque cognomentousetax5 Herculium socium creavit imperii. Quorum tempore Carausius imianus. quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, Carausius. cum ad observanda oceani litora quæ tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in provectum reipublicæ ageret, ereptam prædonibus prædam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando; caccendens suspicionem quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici 10 negligentia permitteret. Quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit ac Brittanias occupavit; quibus sibi per septem annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude Alecti socii sui interfectus est. Alectus dpostea ereptam Allectus. Carausio insulam per triennium tenuit, quem Asclepiodotus Præfectus Prætorio oppressit, Brittaniamque post decem annos recepit.

15

Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in [A.D.303.] occidente, vastari ecclesias, affligi interficique Christianos decimo post Neronem loco præceperunt: quæ persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per decem annos, incendiis ecclesiarum, proscriptionibus in

Accedens artificii. Accedens V. St. G. Accendit Orosius Havercamp. ex uno codice; quod unice verum est. Sed Beda eodices vulgatos secutus esse videtur. d Alectus vero V. Allectus ubique Oros. et G. e Prætorii V.

CAP. VI.] Hoc etiam Caput totum Orosii [vii. 25.] est. S. 16. Decimo post Neronem loco] Alii aliter persecutiones numerant. Sulpicius tantummodo novem, hanc vero ultimam censet. Hist. Sacr. ii. 31.

17. Per decem annos] Nempe a decimo-nono anno Dioclesiani qui Eusebio est annus Christi 304, ad annum Constantini M. sextum qui est illi 313, quo anno expleto cessavit persecutio. Et intra hos annos includitur hujus et sequentis capitis historia. Vide Append. N. IV. Respice etiam Bedæ Chronicon ad Dioclesianum. S. Cœpta est hæc persecutio ab A. D. 303, Feb. 23; quo die ecclesia Nicomediæ diruta est. Vid. Lactant. Mort. Per. 12. Fiuita est facto conventu inter Constantinum et Licinium apud Mediolanum hieme A. D. 312, 313: quem subsecutum est edictum Licinii de restituenda ecclesia datum Nicomediæ idibus Juniis (Jun.13.) A. D. 313; quod conficit decem annos et quatuor circiter menses post ejusdem ecclesiæ eversionem. Vid. Lact. 48. Sed cum Eusebius ait Constantium Christianos in suis provinciis vexari non passum esse, hoc est in Gallia, Hispania, et Britannia, quas ab A. D. 292. rexit, Lactantius autem eum ecclesiarum tantummodo ædificia dirui passum esse, orta est quæstio de martyribus his, quos Pagi alio tempore occisos esse credidit, alii nunquam fuisse. Rem docta disputatione exponit Smith in Appendice Num. iv. cujus hæc summa est; Constantium, quamdiu Cæsar fuit, aut noluisse aut non potuisse imperio Maximiani ita obviam ire ut legum in Christianos latarum executionem omnino prohiberet, quamvis ipse Christianis æquus esse vellet. Itaque fieri potuisse ut etiam in occidente persecutio acta fuerit usque dum Dioclesianus se imperio abdicaverit (Maii d. 1. A.D. 305.) Sane non est cur negemus Christianos in occidente persecutionem passos esse his temporibus; nam Eusebius qui in uno loco asserit Constantium nunquam permisisse ut Christiani vexarentur, (Vit. Const. i. 13,) in alio ipse narrat persecutionem quæ orientem decem annos vexavit, in occidente

Albanus.

nocentum, cædibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum fplurima confessionis Deo devotæ gloria 20 sublimavit.

CAP. VII.

Passio sancti Albani et sociorum ejus, qui geodem tempore pro
Domino sanguinem fuderunt.

SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus, de quo presbyter Fortunatus in Laude Virginum, cum beatorum martyrum qui 25 de toto orbe ad Dominum hvenirent mentionem faceret, ait :

Albanum egregium fecunda Britania profert.

Qui videlicet Albanus paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata adversum Christianos sævirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit: quem dum orationibus continuis ac vigiliis die noctuque studere conspiceret, subito Divina gratia respectus exemplum fidei ac 30 pietatis illius cœpit æmulari, ac salutaribus ejus exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriæ tenebris Christianus integro ex corde factus est. Cumque præfatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, pervenit ad aures nefandi principis confessorem Christi cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim jussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium 35 martyris pervenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla qua vestiebatur indutus, militibus exhibuit, atque ad judicem vinctus perductus

est.

Contigit autem judicem ea hora qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere ac dæmonibus hostias offerre. Cumque vidisset Albanum, mox ira succensus nimia quod se ille 46 ultro pro hospite quem susceperat militibus offerre ac dis

f com-plurima V. & eo V. h venerant V. i diu V. quoque pene duos annos durasse. De Mart. Palæst. 13. Sed hanc distinctionem Beda ignorasse videtur, et decennium illud etiam ad Britanniam retulisse; quemadmodum et Gildas fecit.

24. in ea] In primo, ut videtur, vel secundo anno persecutionis prædictæ, antequam Dioclesianus et Maximianus purpuram deposuerunt. S.

26. Albanum egregium] Fortunatus VIII 4. S.

27. Qui videlicet Albanus] Martyrium hujus sancti Gildas paucis absolvit, Beda ejus historiam fuse prosequitur ex Actis martyrum, quorum primus auctor ignoratur. Capgravius, seu potius Johannes Tinmuth plura tradidit, sed ecclesia sequens Anglicana Bedæ narrationem solam adoptavit, eam novem lectionibus distributam in publica officia transferens. Vide etiam Biblioth. Cott. Julius D. vii. 29. Tiberius D. iii. Faustina B. iv. 1. S.

28. clericum quendam] Cujus nomen fertur fuisse Amphibalus, qui etiam inter martyres a nonnullis reputatus est. Hoc Usserius ait, a Galfrido Monemuthensi primum accepimus, cum ipse sententiam suam profert, Amphibali vocabulum huic ipsi vestimento [curacallæ magis quam illius possessori convenire. Giraldus Albanum et Amphibalum protomartyres Britannia vocat. Vid. Usser. Brit. Eccl. Antiq. vii. Girald. Itin. Cambr. i. 5.

36. caracalla] Vestis sacerdotalis, vide Paraphrasin Saxonicam ad locum. De hac veste in monasterio Eliensi post multa secula reperta vide Thomam Walsingham. P. 103, Ą. D. 1313. S.

crimini dare præsumpsisset, ad simulacra dæmonum quibus adsistebat eum jussit pertrahi: Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemptor divum meritam blasphemiæ suæ pœnam lueret, quæ5 cumque illi debebantur supplicia tu solvere habes, si a cultu nostræ religionis discedere tentas. At sanctus Albanus qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed accinctus armis militiæ kspiritalis, palam jussis illius parere nolle pronunciabat. Tum judex: Cujus, inquit, familiæ vel generis es? Albanus respondit: Quid ad te pertinet qua sim stirpe genitus? sed si veritatem 10 religionis audire desideras, Christianum jam me esse, Christianisque officiis vacare cognosce. Ait judex: Nomen tuum quæro, quod sine mora mihi insinua. Et ille: Albanus, inquit, a parentibus vocor, et Deum verum ac vivum qui universa creavit adoro semper et colo. Tum judex repletus iracundia dixit: Si vis perennis vitæ felicitate perfrui, diis magnis sacri15 ficare ne differas. Albanus respondit: Sacrificia hæc quæ a vobis redduntur dæmonibus, nec auxiliari subjectis possunt, nec supplicantium sibi desideria vel vota complere. Quinimmo quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, æternas inferni pœnas pro mercede recipiet. His auditis judex nimio furore commotus, cædi sanctum Dei confessorem a tortoribus præcepit, autumans se verberibus, quam verbis non poterat, cordis 20 ejus memollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter hæc pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi judex tormentis illum superari vel a cultu Christianæ religionis revocari non posse persensit, capite eum plecti jussit.

Cumque ad mortem duceretur, pervenit ad flumen quod muro et harena ubi feriendus erat, meatu rapidissimo divide25 batur: viditque ibi non parvam hominum multitudinem utriusque sexus, conditionis diversæ, et ætatis, quæ sine dubio, Divinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris vocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem ut intra vesperam transire vix posset. Denique cunctis pene egressis, judex sine obsequio in civitate substiterat. Igitur sanctus Albanus cui ardens inerat devotio mentis ad martyrium 30 ocius pervenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad cælum oculos, illico siccato alveo, vidit undam suis cessisse ac viam dedisse vestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex qui eum percussurus erat, vidisset, festinavit ei ubi ad locum destinatum morti venerat occurrere: Divino nimirum admonitus instinctu, projectoque ense quem strictum tenuerat,

k spiritualis palam se G. 1 refert V. m emolliri V. narena St. G. hic et alibi.

32. locum destinatum] Olim Holmhurst ut vulgo legitur, sed ut in optimo exemplari Johannis Tinmuth in Bibliotheca Lambethana, Holynhirst. S.

[blocks in formation]

pedibus ejus advolvitur, multum desiderans ut cum martyre vel pro martyre quem percutere jubebatur, ipse potius mere-35 retur percuti. Dum ergo is ex persecutore factus esset collega veritatis et fidei, ac jacente ferro esset inter carnifices justa cunctatio, montem cum turbis reverentissimus Dei confessor ascendit: qui opportune lætus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, variis herbarum floribus depictus, immo usquequaque vestitus, in quo nihil repente arduum, nihil præceps, nihil abruptum, quem lateribus longe 40 lateque deductum in modum æquoris natura complanat, dignum videlicet eum, pro insita sibi specie venustatis, jam olim reddens qui beati martyris cruore dicaretur. In hujus ergo vertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogavit, statimque incluso meatu ante pedes ejus fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse: neque enim fieri poterat ut in arduo montis cacumine 45 martyr aquam quam in fluvio non reliquerat, peteret, si hoc opportunum esse non videret. Qui videlicet fluvius ministerio persoluto, devotione completa officii testimonium relinquens, reversus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille qui piis cervicibus impias intulit manus gaudere super mortuum non est permissus: namque oculi ejus 50 in terram una cum beati martyris capite deciderunt. Decollatus est ibi tum etiam miles ille, qui antea superno nutu correptus sanctum Dei confessorem ferire recusavit: de quo nimirum constat, quia etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lavacro mundatus ac regni cælestis dignus factus est ingressu. Tum judex tanta miraculorum cælestium novitate perculsus, cessari mox a persecutione præ-47 cepit, honorem referre incipiens cædi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianæ fidei posse devotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die decimo kalendarum Juliarum, juxta civitatem Verolamium, quæ nunc a gente Anglorum Verlamacaestir sive Vaetlingacaestir appellatur, 5 ubi postea redeunte temporum Christianorum serenitate eс

o decentissimus Chiffl. solus.

4. Verlamacaestir sive Vaetlingacaestir] Priore nomine ab alveo Verlame qui veteri urbi ad orientem, posteriore a via Romana Vaetlingstreet quæ ad occidentem fuit. S. Nomen Verlamacaestir videtur factum esse ex antiquo eo Verolamium, Verulamium, vel Urolamium : quod nomen alveo dedisse fortasse potest, potius quam oppidum inde nomen traxisse, quemadmodum tradit Matthæus Westmon. quem sequitur Smith.

5. ubi postea ecclesia] Ecclesiam hanc Brittanicam bellis Saxonicis dirutam rex Offa restituit circa a. 793. Et hanc iterum a Danis vastatam renovarunt fideles sub Gaufrido abbate a. 1229. [1119?] S. Offa non ecclesiam antiquam restituit, sed monasterium sancti Albani instituit. Fuerat namque, sicut scribit auctor Vitæ Offæ (in Matth. Paris. Ed. Watts. p. 982. et Wilkins Concil. M. Brit. p. 154.) locus et memoria martyris omnino deleta: et iterum, locus autem sepulchri et loci destructi cognitio penitus delebatur: ita ut creditum sit sepulchrum

clesia est mirandi operis atque ejus martyrio condigna exstructa. In quo videlicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum et frequentium operatio virtutum celebrari non desinit.

Passi sunt ea tempestate Aaron et Julius Legionum Urbis Aaron et 10 cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures, qui Julius. diversis cruciatibus torti et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia perfecto agone miserunt.

15

CAP. VIII.

Ut hac cessante persecutione, ecclesia in Brittaniis aliquantulam usqu

ad tempora Arrianæ vesanicæ pacem habuerit.

Ar ubi turbo persecutionis quievit, progressi in publicum fideles Christi qui se tempore discriminis silvis ac desertis abditisve speluncis 9 occulerant, renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim propalant, dies festos 20 celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt: mansitque hæc in ecclesiis Christi quæ erant in Brittania pax usque ad tempora Arrianæ vesaniæ, quæ corrupto orbe toto, hanc etiam

P aliquantulum V.

occultaverant V.

angelico ministerio Offæ revelatum fuisse. Quod autem Beda scribit de miraculis ibi suo tempore factis, et loci celebritate, eum fama tantum vel aliorum narratione (fortasse Nothelmi) accepisse constat. Si memoria loci extincta fuerat inde ab incursu Saxonum sæculo quinto, parum certi de eo recuperari poterat initio sæculi octavi. Denique monasterium S. Albani inter Danorum tumultus collapsum restituit et, ut verbis Eadmeri in Hist. Novor. utar, ad nihilum fere devolutum a fundamentis reædificavit Lanfrancus, ope Pauli quem abbatem ei instituit A. D. 1077: perfectum vero dedicari fecit abbas proximus post Paulum Richardus A. D. 1115: quem abbatem secutus est Gaufridus ab A. D. 1119 ad 1146. Vid. Vit. S. Alban. Abbat. ad calc. Matt. Par. Watts.

9. ea tempestate] Hæc usque ad finem capitis e Gilda sunt, sect. viii. S. Ib. Aaron et Julius] Horum uterque in Urbe Legionum ecclesiam insignem habuit suo nomine decoratam. Tres enim egregiæ antiquis temporibus fuerunt ecclesiæ, una Julii martyris, virgineo Deo-dicatarum choro venustata, altera vero beati Aaron socii ejusdem nomine fundata, et canonicorum ordine præclaro nobilitata, tertia vero metropolitana sede Cambriæ totius insignita. Girald. Camb. Itin. i. 5. S.

Ib. Legionum Urbis] Hanc Stapletonus in sua Bedæ interpretatione Leicestriam appellavit. Interpretes Cambdeni Excestriam. S. Videtur esse ea urbs quæ hodie Caerleon vocatur, sicuti Giraldus eam intellexit loco supra citato.

10. perplures] Martyrologia vetusta, inter quos Bedæ, agunt de Socratis et Stephani sanctorum martyrum memoria in Brittania, et Scriptores eos huic persecutioni attribuunt, XV. Kal. Oct. Notkerus ad X kal. Julii numerat 889. Nauclerus innumeros dicit. S. Quæ de multitudine martyrum in Britannia narrantur vix conveniunt cum iis quæ cognita sunt de contracto tempore persecutionis in occidente et ingenio Constantii, ne dicam quod modo scripsit Beda, præceptum mox fuisse cessari a persecutione. Videntur scriptores occidentales ea quæ legerant de martyriis in Palæstina et aliis orientalibus regionibus nimis late accepisse, et proinde suorum martyrum numerum et honores plus justo auxisse. CAP. VIII.] Prima pars hujus capitis usque ad obtinenti infudit Gildæ (12.) est, reliqua Orosii (vii. 25.), licet Beda Eutropium solum citet. S.

21. hanc etiam insulum, et infra insularum ecclesiis Applicatur hic generalis status ecclesiæ istius seculi ad Brittaniam nostram, alias autem e testimoniis Constantini, Athanasii, Hilarii &c. abunde patet episcopos Brittaniæ fidei orthodoxæ semper adhæsisse. S.

« ForrigeFortsæt »