crumque, sed et cervorum caprearumque venatu insignis. Hæc autem proprie patria Scottorum est: ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brittonibus et Pictis gentem addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brittonum a Pictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Brittonum munitissima usque hodie quæ vocatur Alcluith: ad cujus vide-15 licet sinus partem septemtrionalem Scotti, quos diximus, advenientes, sibi locum patriæ fecerunt. CAP. II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Julius adierit. VERUM eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Julium Cæsarem inaccessa atque incognita fuit: qui anno ab Urbe 20 condita sexcentesimo nonagesimo tertio, ante vero incarnationis Dominicæ tempus anno sexagesimo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes qui Rheno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, venit ad Morinos, unde in Brittaniam proximus et brevissimus transitus est, et navibus onerariis atque actuariis circiter octoginta præparatis, in Brittaniam transve-25 hitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, glegiones in bhiberna dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit: quibus iterum in Brittaniam primo ivere transvectus, dum ipse in hostem cum kexercitu pergit, naves in anchoris stantes, tem- 30 pestate correptæ, vel conlisæ inter se, vel arenis inlissæ ac dissolutæ sunt: ex quibus quadraginta perierunt, cæteræ cum magna difficultate reparatæ sunt. Cæsaris equitatus primo congressu a Brittanis victus, ibique Labienus tribunus occisus A. C. 60. Julius. g Alii, legiones tres vel xii.; al. sex vel xii. V. h hibernia V. i primo vere om. V. k ingenti ex V. et earum cultoribus semper caruit et caret hæc insula i. 5. Negat etiam capreas in Hibernia fuisse, ibid. et i. 21. 15. Alcluith] Brittanodunum, hodie corrupte Dunbarton, arx ad Cluidam fluvium, paulo post Bedæ tempora, i. e. A. 756, Eadbercto regi Nordanbymb, et Oengo regi Pictorum dedita, Hoveden. A. 869, per Dacos funditus deleta. Brompton. S. Vid. Hoveden, p. 231 (al. 402), quæ ille hausit de Simeone Dunelmensi A. D. 756: sed rex Pictorum fuit, secundum Simeonem Unust; Hoveden Unnust.; Continuator. Bedæ Chronol. Oengus. Conf. infra ad v. 2. CAP. II.] Totum hoc caput ex Orosio vi. 9. S. 20. tertio] De hoc anno notandum, quod non respiciat introitum J. Cæsaris in Brittaniam, sed consulatum ejus cum Bibulo. S. 21. sexagesimo] Hoc unum Beda Orosio addidit, annum nempe incarnationis ad annum Urbis conditæ. S. 22. Lucio] Bibulus patrem habuit et filium Lucios, ipse vero Marcus fuit. S. Sed Lucium Eutropius quoque vocat vi. 17. ubi errorem notavit Hearne. 33. Labienus] Q. Laberius Durus, Cæs. B. G. L. V. [15.] Labienus enim a Cæsare in Galliis relictus, multis ibi rebus gestis, postea ad Pompeium defecit, et non nisi in prælio Mundensi periit. Laberii autem fatum Cantiani sibi vendicant, et est: secundo prælio cum magno suorum discrimine victos Brittanos in fugam vertit: inde ad flumen Tamesim mpro35 fectus. In hujus ulteriore ripa Cassobellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus præstruxerat: quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur, et videtur inspectantibus quod singulæ earum ad modum humani femoris grossæ, et circumfusæ plumbo immobiliter nerant in 43 profundum fluminis infixæ: quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, Barbari legionum impetum non ferentes, silvis sese obdidere, unde crebris irruptionibus Romanos graviter ac sæpe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas cum Androgio duce datis quadraginta obsidibus Cæsari sese Pdedit: quod exemplum secutæ urbes aliæ complures in fœdus 5 Romanorum venerunt. Iisdem demonstrantibus, Cæsar opridum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi 9 pugna cepit. Exin Cæsar a Brittania reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adjecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque insulam Romanis subdiderit. Anno autem ab Urbe condita septingentesimo nonagesimo Claudius. 155 octavo Claudius imperator, ab Augusto quartus, cupiens 1 Tamensim MSS. vett. transmeabilem ferunt V. et Orosins. P dedidit V. codicum V. m profectus est, quem uno tantum loco vadis n hæreant V.G. • abdidere V. q bello V. * Brittannis, -iis, ex abbreviatione primorum s nono Par. septimo Antw. et Col. edd. tumuli etiam locum ostendunt ad Fl. Stour juxta Chilham. Lelandus ex Vet. Chron. tradit Labienum, i. e. Laberium, occisum juxta Chestonwood prope Rhoffam. S. Error non Bedæ est, sed Orosii, qui Labienum pro Laberio scripsit. Eundem errorem habet Chronicon Saxonicum. 36. Sudibus] A quibus vadum Cowy stakes juxta Lalam Cambdeno appellatur. Quod vero Orosius tradit fluvium Uno tantum loco transmeabilem, in eo erratum esse constat, cum auctores indigenæ tot vada Cæsari conjecturis suis subpeditaverint, Brentfordiam, Kingstonam, Chertseiam, Welingfordiam. Quare nec reperitur hæc clausula in MSS. Bedæ. Sed vide Alfredi regis Paraphr. Sax. ad hunc locum Orosii. S. Vid. Hasted Hist. Kent, p. xiv. Archæolog. i. 184. et (quod verius est) ii. 141. 37. quarum vestigia, usque ad infixe. Hæc Beda de suo addidit, nihil enim hujus modi habet Orosius: fortasse e Nothelmi narratione, a quo Beda ea quæ ad has Angliæ partes attinent accepit. 3. Androgio] Mandubratio Cæs. B. G. lib. v. [20.] Mandu in multis vocibus reperitur, Veromandui, Cartismandua, Manduessedum, Mandubii; et forte Androgio corruptum a Mandubrogio quod utrique nomini proxime accedit. S. Androgorio Orosius Havercamp. 5. oppidum Cassobellauni] Verolamium fuisse putatur, hodie S. Albans. In ea regione Cassii, quorum Cæsar meminit, et a quibus forte Cassobellaunus nomen accepit, sedes suas habuerunt. Quas fabulas huic Cassobellauno et Androgio assuerint nostrates historici, vide si lubet Galf. Mon. et Math. Westm. S. CAP. III.] Hoc etiam caput Orosio debetur [vii. 6.] S. tutilem reipublicæ ostentare principem, bellum ubique, et victoriam undecumque quæsivit. Itaque expeditionem in Brittaniam movit, quæ excitata in tumultum propter non uredhibitos transfugas videbatur. Transvectus in insulam est, quam neque ante Julium Cæsarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo prælio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulæ partem in deditionem re-20 cepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen imposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno comA. D. 46. plevit, qui est annus ab incarnatione Domini quadragesimus sextus: quo etiam anno fames gravissima per Syriam facta est, quæ in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum 25 prædicta esse memoratur. Ab eodem Claudio Vespasianus, qui post Neronem imperavit, in Brittaniam missus, etiam Vectam insulam Brittaniæ proximam a meridie, Romanorum Vespasianus. utilem se V. Orosius Havercamp. G. u redditos V. 14. octavo] Chiffletius causam agens MS. sui Treverensis, pro nono anno strenue certat, aliosque carpit quod octavum vel septimum exhibeant, cum tamen certum sit alterutrum chronologiæ propius accedere, quam nonum. Claudii expeditionem Beda ad quartum imperii ejus annum ponit, et ad annum Christi 46; jam vero hos annos ad annum U. C. aptantes, necesse est ut in annum 797 vel 798 incidamus. Occisus enim est Caius 24o die Jan. A. U. C. 794, qui A. D. 42 respondet. Quartus igitur Claudii successoris annus aliquam partem anni U. C. 797 habet, maximam vero 798, qui anno D. 46 convenit, et quem omnes veteres Bedæ MSS. clare exhibent. S. Occisus est Caius A. U C. 793. A. D. 41. Rediit Claudius anno imperii sui quarto, qui fuit A. D. 45. Vid. Dio. Cass. lix. 50. lx. 23. Sueton. &c. Conf. Pagi. Eundem calculum quem hic habet Beda etiam in Chronico suo ex Eusebii Chron. Hieronym. desumptum. 17. transfugas] Suetonius nominat Adminium, Caligula 44; Dio Bericum lib. lx. [19. ed. Sturz.); ubi totam Claudianæ expeditionis historiam fuse prosequitur. S. Conf. Suet. Claud. 17. Sed vix vera sunt hæc quæ Orosins e Suetonio exscripsit de facili adeo et celeri Britanniæ subactione. Tradit enim Dio Plautium primo cum Britannis pugnavisse, et eos partim nec sine periculo vicisse, mox autem ad Claudium de rebus suis nuntios misisse; Claudium vero post unum prælium cum Britannis prope Tamesin commissum loca quædam et homines cepisse; post quæ peracta cito ad Romam regressum cætera in Britannia Plautio subigenda reliquisse lx. 19-21. 18. neque post eum quisquam] Augustus A. U. C. 727. contra Brittanos in Galliam venit, sed ab oratoribus eorum pacatus, rediit. Proximo anno arma in eosdem meditantem motus Cantabrici impedierunt. Tiberius Roma pedem fere nunquam extulit. Caius oceanum tantum invisit, et spolia ridicula reducens triumphum frustra quæsivit. S. 20. Orcadas] Hoc nullo modo concedit Tacitus, laurum hanc Agricolæ suo propriam volens; sub cujus auspiciis imperante demum Domitiano, Romanam classem Incognitas ad id tempus Orcadas insulas invenisse ait, et domuisse. [Agric. ro.] Sed cum bellum Brittanicum temporibus Claudii, duce A. Plautio et victore per 7 annos continuos gestum fuerit, non impossibile est quod hic de Orcadibus a Claudio receptis ex Eusebio et Eutropio asseritur. S. 24. quo anno fames] Annalium conditores famem hanc 2do Claudii anno affigunt. Orosius tamen et Beda Eusebium sequuntur. S. Duravit aliquot annos hæc fames. Vid. Joseph. Autiq. xx. 2. 5. et 5. 2. Prosper ad A. D. 51. ponit. 25. in Actibus Apostolorum] xi. 28. 26. Vespasianus] Hæc sunt e Suetonio, Vespas. 4. Conf. item Dion. Cass. lx. 20. 30. ed. Sturz. ditioni subjugavit; quæ habet ab oriente in occasum triginta circiter milia passuum, ab austro in boream duodecim, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus 30 trium a meridiano Brittaniæ litore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera Brittaniam pene amisit: nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subversa sunt. 44 CAP. IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam literis Christianum se fieri petierit. ANNO ab incarnatione Domini centesimo quinquagesimo A. D. 156. 5 sexto Marcus Antoninus Verus, decimus-quartus ab Augusto, [161.] regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit: quorum tem- Marcus et poribus cum Eleutherus vir sanctus pontificatui Romanæ ecclesiæ præesset, misit ad eum Lucius y Brittaniarum rex epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur: et mox effectum piæ postulationis consecutus est, susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace servabant. 28. triginta m. p.] Cambdenus viginti tantum numerat. S. Habet paulo plus viginti duo. 32. duo-oppida] Camalodunum et Verolamium, armis reginæ Boadiceæ. Suetonius tamen Paulinus, provinciam restituit. Tacit. [Annal. xiv. 31. 34.] S. 6. quorum temporibus] Usque ad hæc verba Beda sumit exordium hujus capitis ex Orosio; non tamen Orosio imputatam velim difficultatem quæ videtur esse in annis Marci et Commodi impp. et Eleutheri pontificis. Annus enim Urbis C. 911, quem Orosius assignat juncto fratrum imperio, respondet anno Christi 161, in quo nihil est difficultatis in epistola Lucii regis ad Eleutherum, imo ipse est annus in quo Eusebius et Beda in Chronicis de fratrum initio consentiunt, sicut notavi ad locum. Sed Beda hic in Historia, explicans Orosii æram Urbis per æram incarnationis, ad a. 911 affigit a. 156, et tamen epistolam Lucii in eadem tempora adınitti postulat. Quibus rationibus id fecerit incertum est, nec est quod in eis explicandis nimium hæreamus. Sufficiat observare quod sicut Beda hic communem, imo et suam ipsius chronologiam in annis Marci et Commodi anticipat, ita et eandem in annis Eleutheri anticipare intelligendus est: sicut Marci et Commodi initium ponit in a. 156, et eorum finem in a. 167, sic etiam Eleutheri pontificatum in annis parallelis statutum voluit, ita ut ultimus fratrum annus cum primo pontificis semper conveniat. Hoc quidem Bedam voluisse patet ex recapitulatione in hujus Historiæ fine, ubi Eleutherum præsulem factum dicit a. 167. Quamcunque igitur rationem admittamus eadem erit Bedæ in utroque libro intentio, nempe finem impp. cum initio pontificis componere. Cui nihil necesse est Commodum filium hic introducere, sicut multi fecerunt, satis enim est temporis in fratrum imperio quo possit, ut quidem debuit peragi hoc regis cum Eleuthero commercium. Quod ad Lucii regnum, gesta, obitum, quorum Beda non meminit, ea iis relinquo qui tradita de Lucio collegerunt. S. Certe erratum est in hac Bedæ Chronologia. M. Aurelius Antoninus Verus imperator factus A. D. 161. statim collegam siti sumpsit Lucium Verum Lucii Commodi filium propinquum suum et fratrem ex adoptione (utrumque enim Titus Antoninus Pius adoptaverat,) porro autem generum suum; quem plerumque Lucium Verum appellatum, et hoc nomine notiorem, Orosius et Beda Aurelium Commodum vocant; cujus tamen integrum nomen fuit L. Ceionius Ælius Commodus Verus Antoninus. Hic Lucius, sive Commodus, obiit undecimo imperii sui anno A. D. 171, et omnino ab altero Aurelio Commodo distinguendus est, qui scilicet Marci Aurelii filius fuit et post eum regnavit A. D. 180. Vid. Dion. Cass. lxxi. Aurel. Vict. Cæs. et Epit. Eutrop. Oros. vii. 15, cum notis Havercamp. Eleutherus autem secundum Pagii rationes pontificatum iniit A. D. 170. Quis fuerit Lucius Britannus incertum est: fuisse eum totius Britanniæ regem credibile non esse ipse Usserius fatetur. Neque constat de tempore epistolæ ejus. Diversorum auctorum diversos calculos recenset Usserius, qui sunt ab A. D. 137. usque ad A. D. 199. Unde traditionem hauserit Beda nondum compertum est: sed Commodus. CAP. V. Ut Severus receptam Brittaniæ partem vallo a cætera distinxerit. Anno ab incarnatione Domini centesimo octogesimo nono, [193] Severus genere Afer Tripolitanus, ab oppido Lepti, decimus A. D. 189. Severus. septimus ab Augusto imperium adeptus, decem et "septem 15 annis tenuit. Hic natura sævus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Victor ergo civilium bellorum quæ ei gravissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque præliis sæpe gestis, receptam partem insulæ a cæteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam æstimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de 20 lapidibus, vallum vero quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra velut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis præfiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, a mari [A.D.211.] ad mare duxit: ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. 25 * Reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus judicatus interiit; b Bassianus Antonini cognomine adsumpto, regno potitus est. * Eleutherius V. b Bassianus vero V. y Britannorum V. z octo V. a relinquens V. primus ille omnium qui nunc extant scriptam eam reliquisse videtur. Qui plura vult consulat præter alios Usserium in Britann. Eccles. Antiquit. iii. et iv. et Stillingfleet Origin. Britann. ii. 13. octogesimo nono] Euseb. nonogesimo tertio: sed pergit Beda in eodem computo quem capite præcedente secutus est. Unde colligo variationem non fuisse scribarum, sed auctoris. S. 15. decem et septem annis] Euseb. et plurimi chronologorum, octo; sed fatendum est quod Bedæ MSS., tum in Chronico tum in Historia habent septem, eorum auctoritatem ibi agnovi, hic sequor. exactam calculationem, a. 17. m. 7. d. 3. S. Dio habet annos xvii., menses viii., dies iii. Feb. (4.) A. D. 211. Couf. Pagi Crit. Imperavit autem Severus secundum Sic Anna ad Victor. Epit. 20. Sed lxxvi. 17. Obiit Severus prid. non. 20. Murus de lapidibus, vallum de cespitibus] Excepta hac distinctione nihil additum est Orosio [vii. 17.] in hoc capite. An recte tamen murum a vallo distinguat Beda valde apud criticos dubitatum est. In auctoribus qui hoc ipsum opus Severi memoriæ tradiderunt, voces illæ promiscue usurpantur, sed de re nihil certi est quod Bedæ suppositionem evertat. De quo plenius in cap. 12. hujus libri ipse se explicat. S. |