Billeder på siden
PDF
ePub

4.199

1860, June 25. Jalisbury Fund.

Th 5.27+ 4 + Idi - ding The 24= 8567

[ocr errors]

PRAEFATIO.

§ 1. De copiis Sanctamandianis.

Quum ante sec. XVIII, si qui Bucolicorum codicibus. manuscriptis usi sunt, tacite fere usi essent neque ulla constantia, eo seculo ineunte Iacobus Sanctamandus (Jaques de Sct. Amand), iuvenis Britannus vix vigesimum annum egressus, laudabile consilium cepit codicibus Theocriteis diligenter collatis crisi certius fundamentum parandi. Qui in Italiam profectus, postea in Galliam, per annos 1706—1710 largas et utilissimas copias variarum lectionum, scholiorum, glossarum congessit. Quas quum, edendi Theocriti consilio. postea abiecto, moriens circiter a. 1750 bibliothecae Bodleianae reliquisset, primus eis Wartonus usus est in editione a. 1770 emissa, simul in Praefatione de Sanctamando eiusque supellectile Theocritea amplius disserens, deinde Gaisfordius a. 1816, tertius Wordsworthius a. 1844. Praeterea copias Sanctamandianas descripsit Coxius in Catalogo Codicum Manuscriptorum Bibliothecae Bodleianae. Oxonii 1853. pag. 898 seqq., minus quidem quam vellem accurate. Comparatis vero, quae quatuor illi viri Britanni tradiderunt, inter reliquias Sanctamandi codicum bucolicorum collationes (de scholiis et glossis suo loco dicemus) hae extare intelliguntur:

1) Laurentianorum p. r. t.*), quos ipse Sanctamandus excusserat, idque secundum Stephani editionem maiorem, ut apparet ex eius adnotatione ad Id. v, 99. ap. Wart. p. 371. Codex Paliani, cuius collatio auctore Coxio in Vol. Sctamand. 21. extat, is esse videtur, quem r. diximus,

*) Hic et per sequentia nostris codicum siglis usi sumus, nec minus singula idyllia secundum huius editionis ordinem designavimus.

quanquam Paliani nomen in reliquis eius codicis descriptionibus non commemoratur. Sed eodem volumine continentur collationes codicum p. et t., codicis vero r. apud Coxium alia nulla mentio.

2) Benedictinorum v. w., quos in Sanctamandi usum Antonius Marianus Salvinius Florentinus cum Aldina (sed Theocr. XVII. et Inc. IX. cum Calliergiana) et, quatenus codex v. suppetebat, inter se contulit.

*

3) Sylloge quarundam lectionum e quinque illis libris Sanctamando de singulis locis quaerenti a Salvinio excerptarum. A Coxio haec sylloge non commemoratur; fortasse est inter Salvinii excerpta in Theocritum Vol. 17. nr. 5.

4) Vaticanorum 1-13. collationes, quas Wordsworthio teste Sanctamandus a. 1709 editionis Oxoniensis a. 1699 exemplari propria manu adscripsit. Quod exemplar quum idem referat in tres tomos charta pura interfoliatos distributum esse, minime diversum esse videtur eiusdem editionis exemplar inter Sanctamandiana Vol. 57-59., a Coxio his verbis descriptum,,notis MSS. S. Amandi perpetuis instructa et hodie in tomos tres distincta," quanquam Variarum Lectionum adscriptarum nulla mentio fit. Codices vero Vaticani apud Coxium inter Sanctamandiana duobus aliis locis nominantur:

Vol. 20. nr. 5. Syllabus codicum MSS. Vaticanorum cum collectionibus (sic) ex eisdem collectis. fol. 109-236. Vol. 21. Collationes, Lectiones etc. ex codicibus variis; scil.

1) E codd. Vaticanis. fol. 1-233.

Quum vero ex Wartoni Catalogo copiarum Sanctamandianarum appareat, Vaticani apparatus tres partes esse, Varias Lectiones, Scholia, Glossas, vix dubito quin Vol. 20. nr. 5. Scholia contineat (collectionibus ap. Cox. errore calami pro scholiis scriptum videtur), praesertim quum in eodem volumine antecedant Scholia e cod. Laur. descripta, Vol. 21. nr. 1. Glossas, quod volumen etiam Glossas Laurentianas comprehendit. Quanquam minime credibile est, Glossas solas spatium 233 foliorum explere; quare suspicor collationes Vaticanas a Sanctamando bis scriptas esse, et

in exemplari Oxoniensi et cum Glossis in Vol. 21. nr. 1. Confirmatur ea suspicio inde, quod, quum editio Oxoniensis a. 1699 solum Theocritum teneat, Gaisfordius collatione Sanctamandiana codicis Vaticani 11. ad Inc. VI. (olim Bion. xv.) usus est, unde apparet extra exemplar Oxoniense alias collationes Vaticanas inter Sanctamandiana extare.

5) Codicis 14. Ottoboniani collatio a Sanctamando facta, quem eadem editione Oxon. 1699 usum esse apparet vel e lectione nai naivas ad Theocr. x, 35. allata, quum vocula xal in sola illa editione sphalmate omissa sit.

6) Collationes Parisinorum M. P. Q. Y. Z. Tacet de his Wartonus; sed Gaisfordius in Praef. (et inde Wordsworthius) codicum M. Q. Z. collationes commemorat, praeterea in Adnotatione aliquoties codicum P. Y. collationes Sanctamandianas ascivit, nec minus Wordsworthius codicis P. Secundum Coxii catalogum Vol. 20. comprehendit

[ocr errors]

Reg. nr.

1) Lectiones varias ex Colb. 6443. (Q.) 2) Glossas et Scholia ex Reg. Par. R. 3. 3) Lectiones varias ex Coisl. 351. (Z.) Codex medio loco nominatus haud dubie est M. 2832 (olim nr. 3378); nulla enim alia Scholia Parisina inter copias Sanctamandianas extare cognoscuntur; adde quod Gaisfordius eorundem trium librorum collationes eodem ordine enumeravit. Siglum R. 3., quod apud Coxium positum est, utrum sphalma sit an pristinae cuiusdam signationis nescio. Codicum P. et V. collationes inter Collationes alias esse videntur, quas idem volumen teste Coxio extremas habet; eadem parte num forte etiam plures collationes contineantur, latet. Ceterum codices Parisini, ni fallor, a Sanctamando secundum editionem Heinsianam collati sunt. 7) Praeter collationes commemoratas nulla ad bucolicos pertinens inter copias Sanctamandianas extare cognoscitur praeterquam Syringis (Vol. 21. nr. 6.) nescio quibus ex codicibus et Anthologia Const. Cephalae ex Apographo Blanchardi (quod ex cod. Palat. manavit) transscripta.

Nonnullos ex illis codicibus Sanctamandus non totos excussisse videtur. Quo pertinet, quod Wartonus sive suis sive Sanctamandi verbis testatur, idyllia Theocr. xx. Inc,

IX. (olim Theocr. XXII. XXV.) Vaticanorum in solo nono extare, quum eadem in Vat. 11. legi constet. Deinde Gaisfordius et Wordsworthius testantur, codicem Z. a Sanctamando ad Inc. II. III. v. collatum esse. Nec mirum si codices tam recentes et mendosos integros conferre taesum sit. Dubitari autem potest, num Sanctamandus Bionea et Moschea neglexerit. Tacent de his Wartonus et Wordsworthius, quorum opera ad solum Theocritum pertinuit. Apud illum quae in collationibus codicum p. et w. loco ipsarum. lectionum leguntur,, sequitur Epitaphium Bionis" et,, sequitur Moschi Megara", incertum utrum ab ipsis Sanctamando et Salvinio scripta sint an, omissis quae non ad Theocritum pertinerent, a Wartono. Hoc tamen verisimilius; nam in Glossis Laurentianis a Salvinio exscriptis Wartonum resecuisse, quae Bionem et Moschum spectarent, ex huius adnotatione apparet I. p. 223. Deinde Gaisfordius ad Inc. VI. (olim Bion. xv.) Sanctamandianis collationibus codicum 11. M. usus est, ad Inc. I. (olim Mosch. III.) aliquoties advocat codicem Coisl. (Y.), quem potius 7. appellasset, si eas lectiones Dorvillio deberet; neque omnino eum ad hoc carmen Dorvillii collationibus usum esse in §. 2. docebimus. Quae quum ita sint, persuademus nobis Sanctamandum Bioneis et Moscheis non minus curae tribuisse quam Theocriteis, quanquam de illis ne apud Coxium quidem quidquam comparet.

Iam Wartonus ex his copiis ne verbo quidem mentionem fecit collationum Parisinarum, itineris Parisini unicum fructum commemorans Anthologiae Const. Cephalae apographum Praef. p. IV. Consulto omisit collationes codicum r. t. Protulit separatas, ut extabant in reliquiis Sanctamandianis: 1) collationem codicis p., 2) collationem codicum v. w. Salvinianam, 3) Syllogen eiusdem, 4) collationem codicis 14. Vaticanorum tredecim lectiones, ab ipso Sanctamando in unum conspectum redactas, perversissimo consilio edidit omissis librorum siglis, quas illum religiose apposuisse apparet, de singulorum lectionibus rarissime in Notis testatus. Cuius partis nullus fere fructus est praeterquam in iis idylliis, ubi unius solius codicis Vaticani

« ForrigeFortsæt »