Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

sententiis et verbis intelligendis errores et prava ad Latinum ,,sermonem pertinentia iudicia adiecisset, Horatium laniavit. „Qui tamen ne solus in hac pravitate esset aut temeritate ,,summus, nuper (ne Gruppium commemorem) Lehrsius in Ovi„dii Epistolis ... in Iuvenale Ribbeckius effecerunt".

Iusto tamen acrius ille invectus est in Peerlkampium, cuius crisis Horatiana paene venerabilem habet originem positam in nimia poetae admiratione, quem cum perfecta tantum scribere potuisse sibi persuasisset, imperfecta omnia expunxit quippe tali auctore indigna. Nec tantum excusari quodammodo sic potest illius temeritas, sed habuit eiusdem et reliquorum criticorum morosa severitas in excutiendis Horatii carminibus et arte poetica hanc magnam utilitatem, ut multae in iis cicatrices denudarentur, quae adhuc quasi velamentis nimis benignae facilisque interpretationis occultatae manserant. Nam nihil non moverunt in his scriptis. Dubitarunt de verbis de sententiis de strophis de totis poematis, ita ut vix tertia pars ex illa strage incolumis evaserit. Qui igitur post illos sobrio iudicio usi Horatii carminibus suum honorem suamque formam restituere volebant, iis hoc primum incumbebat officium, ut in unaquaque re illorum reprehensiones examinarent et partim correctionibus (quamquam has non nisi paucas admittit textus Horatianus), partim accuratiore rerum et verborum interpretatione, partim saniore iudicio de Romanae poesis atque Horatii indole, quantum fieri poterat, redarguerent.

In hac autem criticae periodo nunc versamur. Non amplius certatim scriptor dilaniatur, non pro suo cuiusque arbitrio omnia ea, in quibus primo aspectu haeremus, inepta insulsa inficeta absurda declarantur, sed iteratis multorum curis nova luce collustrantur ex latini sermonis legibus, ex poetae vita et condicione temporum. Cumque hac via insistentibus multa iam successerint, de reliquis difficultatibus expediendis non erit desperandum.

Multa semper manebunt nimirum in Horatii carminibus, quae nobis non adrideant. Quid enim? Constat neque illum neque alium quemquam poetarum Latinorum praeter Lucretium. ex summa illa Musarum esse prole, qua Graecia inclaruit, cum omnes aliquatenus illorum imitatores sint habendi, neque ingenii altitudine nec rerum quas canunt gravitate pares egregiis

illis artis magistris. Hac autem communi scriptorum Romanorum condicione praetermissa aestimandi sunt per se, quid pro re nata efficere potuerint et quid effecerint, atque abstinendum a reprehensionibus et conviciis, quorum ad iustam litterarum Latinarum cognitionem nulla amplius est utilitas. Fuerint haec non nimis vitio vertenda, cum olim stulta et inepta antiquorum operum admiratio impugnanda et radicitus evellenda videretur, sed nunc ea opera prorsus est otiosa, quin immo noxia.

rum

Itaque miror virum doctissimum Hartmannum in relictas et relinquendas illas orbitas rediisse. Ille enim in libro nuper edito 1) partim Peerlkampiana iudicia, quasi iam oblitterata esset eorum memoria, revocavit, partim de suo addidit verboversuum stropharum damnationes vix minus temerarias. Qui si haud spernendum ingenium et peritiam adhibuisset ad inquirendum diligenter, qua ratione lapides et scrupuli, quibus identidem pedem offendit, possent removeri, eventus hanc operam non fefellisset, quin etiam vidisset aliorum laudabili industria non pauca obstacula iam esse remota, quod exemplis demonstrabo.

In vss. II 2.9.

Latius regnes avidum domando

Spiritum quam si Libyam remotis
Gadibus iungas et uterque Poenus

Serviat uni

quae potest esse iusta offensio? Nam uterque Poenus quinam intelliguntur nisi coloni Africani et Gaditani ab utraque maris parte servientes in eiusdem domini praediis? Ita apertissima esset dictio uterque Batavus, si praecessisset mentio Neerlandiae et Transvaliae. Ceterum Ad. Kiessling recte comparavit Petronium 48 nunc coniungere agellis Siciliam volo e. q. s., ubi non magis cogitandum de ponte faciendo in freto Siculo quam h. 1. in freto Gaditano (Hartm. p. 23). In I 32. 4.

age, dic Latinum

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi

1) De Horatio poeta scripsit J. J. Hartman Lugd. Bat. 1891.

reprehenditur Horatius (ibid. p. 24) quod roget lyram Alcaei, ut sibi praesto sit in canendis modis Sapphicis. Sed invocaturne barbitus Alcaei an in genere barbitus, quo ille primus alii mox multi sunt usi? Et quid si ipse Alcaeus Sapphicos modos cecinit? Cf. in fragm. Bergk. Scolion 36 p. 479 et Hartung, die Griech. Lyriker VI p. 6 sq.

In II 7 poeta invitat Pompeium suum post multorum annorum absentiam ut longa fessum militia latus deponat sub lauru sua, iubetque puerum explere ciboria Massico oblivioso, quod scilicet exstinguat in breve tempus aerumnarum memoriam et defetigationem. Igitur epitheton obliviosum est aptissimum, nec de renovanda dulcissimi temporis ante acti memoria ullus in hoc carmine sermo est, ut putat Hartmannus p. 26.

In III 8 centum cyathos dixit poeta pro multis, ut alibi centum greges, claves, artes, Graecus poeta in epigrammate κυάθους μυρίους. Non minus recte omnes afore clamores et omnem iram ab instituendo convivio promittit Maecenati, abhorrenti nimirum circulos clamosos et turbulentos, quorum sine dubio experimentum fecerat apud communem aliquem familiarem. (Ibid. p. 26 sq.).

Carmen IV 7 nequaquam invitationem" continet ad hilare et iucundum cum amicis convivium" (ibid. p. 29), sed gravem admonitionem Torquati, qui generis et facundiae suae famae atque clientibus unice intentus (vs. 23 sq.) negotiorum turbine se cottidie circumagi patiebatur, negligens Horatianum illud sibi vivere, quo amicus eum revocat brevis aevi recordatione.

In II 2. 24 habes acervos sine epitheto vel genitivo (ibid. p. 29 sq.) ut in Sat. 1. 1. 44 et Verg. G. 1. 158.

Extrema oda libri II interpretum vires exercuit quantum nulla alia, nec nisi longiore disputatione rite tractari potest. Carmen „totum esse insulsum et inficetum" (ibid. p. 37), multum abest ut concedam. Strophae conclamatae de metamorphosi in cygnum subesse videtur recordatio Euripidea, cuius fragmentum citant interpretes. Sunt quidem hi versus eius modi, ut utilius sit diligenter inquirere unde nati sint et quid significent, quam per epitheta probrosa et inania iis defungi.

Idem valet de oda III 27. Quid enim attinet declarare post alios carmen ex variis pannis esse consutum, esse,,insulsum, Musis iratis compositum, ut corrumpi ne ab ineptissimo quidem grammatico potuerit." (ibid. p. 40)? Nonne prudens lector aut inde concludet totum poema cum Peerlkampio ab Horatio esse abiudicandum, aut rationes quaeret, qui fieri potuerit ut poeta, alibi ab Hartmanno impense laudatus ob leporem ingenium artem, istiusmodi ineptias nullo cogente conflauerit et ediderit.

Sunt sane haud pauci quibus carmen non ex variis pannis videatur consutum, ut neque mihi, nec inelegans et inficetum aut Horatio indignum. Sed de hac quaestione longa est disputatio et ab hac inquisitione aliena.

In II 5 penultimam stropham Hartmannus interpretatus est sic (ibid. p. 41): Chloris albo sic humero nitens ut pura... luna Cnidius ve Gyges renidet. Sed iusta constructio haec est: Lalage... dilecta, quantum non Pholoe... non Chloris... Cnidiusve Gyges sc. dilectus est, qui puer cur multum dilectus et celebratus fuerit (cf. III, 7.5 et Epod. 11. 4), non dedecet peculiari stropha indicare.

Carmen de vaticinio Nerei I 15 acriter idem exagitavit p. 45 sq. Vondelio nostro unum ex omnibus dignum visum est in quo. vertendo vires suas exerceret, non dicam felici eventu. Ceterum et haec oda et gravissima de Lollio IV 9 (ibid. p. 51) ex iis sunt denuo, quae ut plene explicentur longiore disputatione indigeant.

In carmine quarto 1. IV vs. 23 sqq. vere et eleganter de Nerone scripsit Horatius barbaros consiliis iuvenis nam prudenti magis consilio quam magna virium intentione opus erat ad debellandos Rhaetos et Vindelicos 1) revictos sensisse quid mens rite quid indoles nutrita faustis sub penetralibus posset, Hartmannus autem iocose, opinor, finxit lectori magis placiturum fuisse,,huiuscemodi aliquid: hostes terribili

1) Mommsen R. G. 5 p. 15: es waren sehr sichere und sehr dankbare Lorbeeren.

,,eius (Drusi) impetu perculsi immo fulminea horrendi adversarii „vi obstupefacti sunt et prae metu vix se commovere possunt". Sed, o di boni, quantum derisisset vir acutus et poetam, si revera sesquipedalibus his verbis fuisset usus, et nos, si talia probassemus!

Non magis auscultandum est Hartmanno p. 150. Cum enim Horatius sic dixerit in Epodo 14 ad Maecenatem: Ureris ipse miser: quodsi non pulchrior ignis accendit obsessam Ilion, gaude sorte tua,,,hocine satis inep,,tum, inquit, amoris ignem cum igne urbem exurente com„parare, non propter vim et vehementiam sed propter pul,,chritudinem". Sed quis huic reprehensioni calculum dabit qui meminerit Helenam esse quae (non exussit, sed) accendit Ilion et flammam media ipsa tenebat ingentem, ut cecinit Vergilius VI 518. Cum huius igitur pulchritudine comparatur non ignis amoris", sed ignis, i. e. puella, Maecenatis.

Ut autem in carminum censura multa sint quae improbem, laudo tamen Epilogum p. 194–202. Cum enim illic Hartmannus videri possit poetam et poemata acerbius tractasse, in epilogo paene αрà проσdoxíaν non eos tantum refutat, qui Horatium poetae nomine indignum censeant et tamquam versificatorem contemnant, sed ipse nullas non laudes in eum cumulat, maxime quidem propter Sermones et Epistolas (quae ad hunc usque locum in censum non vocaverat), sed etiam propter odas rusticas, politicas et alias quasdam quae ad epistolare genus proxime accedant. Celebrantur „sententiae aere perenniores, ,,quae dum sermonis elegantiae et venustati sua laus stabit ,,discentur et recitabuntur", tum „praeclara poetae in re metrica ,,merita" et versus puri elegantes auditu suavissimi iucundis,,simique", denique dignissimus" "praedicatur quem poetam vocemus propter hanc virtutem, quod egregie observare poterat „et libenter atque cum voluptate quadam observabat ... ho,,mines illorumque vitam studia errores".

[ocr errors]

Cum autem hoc nomine Horatium poetae titulo dignum habuerit, alibi minus benignum tulit de eo iudicium contenditque p. 15, si interrogamus Horatium quid de sua arte ipse censeat", eum respondere,,nihil magnificum, nihil quod admi

« ForrigeFortsæt »