Billeder på siden
PDF
ePub

Uncia, quid superet? Poterat dixisse, Triens?

Eu!

Rem poteris servare tuam. Redit uncia: quid fit?
Semis. At, haec animos aerugo et cura peculî
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt, aut delectare poëtae ;
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles :
Omne supervacuum pleno de pectore manat,
Ficta voluptatis causa sint proxima veris :
Ne, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi;
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis:
Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis: hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit quem vult ma-

nus, et mens,

Poscentique gravem persaepe remittit acutum ; Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego pau

cis

Offendar maculis, quas aut incuria fudit,

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?

Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamyis est monitus, venia caret ; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:

Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus:
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis; et quaedam, si longius abstes:
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen :
Haec placuit semel; haec decies repetita placebit..
O major juvenum ! quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis; hoc tibi dic-

tum

Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti

Messalae, nec scit quantum Cascellius Aulus;
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non dî, non concessere columnae.
Ut, gratas inter mensas, symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo cum melle pa-

paver

Offendunt, poterat duci quia coena sine istis; Sic animis natum inventumque poëma juvandis, Si paullum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae, discive, trochive, quiescit;

Ne spissae risum tollant impune coronae:
Qui nescit, versus tamen audet fingere! Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;

Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Maecî descendat judicis aures,
Et patris, et nostras, nonumque prematur in an-
Membranis intus positis: delere licebit, [num,
Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus;
Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam
Publica privatis secernere, sacra profanis ;
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Mårtia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes ;
Et vitae monstrata via est, et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers, et cantor Apollo
Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quaesitum est. Ego nec studium sine divite vena,

Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer; sudavit et alsit;
Abstinuit Venere, et vino: qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse, Ego mira poëmata pango:
Occupet extremum scabies: mihi turpe relin-
qui est,

[ocr errors]
[ocr errors]

Et, quod non didici, sane nescire fateri.*

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas;
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum; mirabor, si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu, seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae clamabit enim, Pulchre ! bene! recte !
Pallescet; super
his etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plus laudatore movetur.

Reges dicuntur multis urguere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes

Quinctilio si quid recitares; Corrige, sodes,
Hoc, aiebat, et hoc. Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra; delere jubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum, quam vertere, malles,
Nullum ultra verbum, aut operam insumebat
inanem,

Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprendet inertes,
Culpabit duros, incomtis allinet atrum

Transverso calamo signum; ambitiosa recidet
Ornamenta; parum claris lucem dare coget;
Arguet ambigue dictum; mutanda notabit;
Fiet Aristarchus : non dicet, Cur ego amicum
Offendam in nugis? Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel, exceptumque sinistre.
Ut, mala quem scabies aut morbus regius urguet,
Aut fanaticus error, et iracunda Diana;
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt: agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, et errat,
Si, veluti merulis intentus, decidit, auceps,
In puteum, foveamve; licet, Succurrite, longum
Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, et demittere funem ;
Quî scis, an prudens huc se projecerit, atque
Servari nolit? dicam; Siculique poëtae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »