Billeder på siden
PDF
ePub

lectiones traditae sunt, ut codicis 9. in Theocr. XX. Inc. IX., codicis 6. in Theocr. XXII. XXIII., codicis 11. in Inc. II-v. et carmine εἰς νεκρὸν Αδωνιν.

Comparatis autem, quae Gaisfordius ex iisdem Sanctamandi schedis protulit, apparet Wartonum ne eas quidem partes integras exhibuisse, ubi videri potest. Praeterea omnia scatent tot foedis sphalmatis aliisque insignis socordiae documentis, quae merito castigavit A. Iacobsius in Praef. p. LXXXIX seqq., ut his Wartonianis utenti multa cautione opus sit, maxime in iis, quae in Notis prolata sunt, ubi hominis tanta fuit oscitantia, ut (uno exemplo defungar) Vaticanum undecimum vulgo secundum appellaverit.

Gaisfordius in Praefatione et in codicum recensu profitetur se codicis Romani 14. et trium Parisinorum M. Q. Z. (huius ad Inc. II. III. V.) collationibus Sanctamandianis usum esse; codicis tamen M. ad Theocr. I-XIV. Bion. I. Inc. I. VIII. nullas lectiones attulit, quanquam minime credibile est ea carmina a Sanctamando non collata esse. Reliqua Sanctamandi excerpta in Praef. pollicitus est se sedulo cum Dorvillianis collaturum; sed promisso non stetit. Contra in ipsa adnotatione aliquoties lectiones Vaticanorum secundum Sanctamandum attulit; quo pertinent etiam cae lectiones, quae Sanctamandi nomine omisso huius siglis instructae sunt, ut Vat. 4.; item Parisinorum P. et Y., quorum lectiones ex eo fonte manarunt, ubi non siglis Dorvillianis 1. et 7. utuntur, sed e Par. 335. et Coisl. 169. vel simpliciter Coisl. repetuntur. Ad quaedam idyllia Vaticanorum singulorum lectionem Sanctamando debitam pleniorem dedit plerumque siglo Vat. usus. Ita ad Inc. II-VI. codicis 11., quo Dorvillius non usus est; ad Inc. VI. accuratius Vat. 11. appellatur eiusque collatio vs. 5. 31. ad Sanctamandum refertur; item ad Inc. II, 39. et III, 4. scriptum est Vat. 11. ap. Sanct. Deinde ad Theocr. XXII. XXIII. codicis 6., qui ad XXII, 1. plenius Vat. 6. dicitur; postremo codicis 9. ad Theocr. xx. Inc. IX. Dorvillianae collationes in iisdem idylliis sua sigla h. et m. prae se ferunt; aliquoties ex his et Vat. diversae lectiones afferuntur, ut XXII, 2. et Inc.

IX, 213. 250., ut nulla dubitatio haerere possit, quin Vat. ad Sanctamandum pertineat. Nam tertia aliqua Vaticanorum collatione Gaisfordius non usus est. Ceterum Gaisfordianae collationum Sanctamandi repetitiones aliquanto maiore fide dignae Wartonianis, quanquam et ipsae non integrae, id quod praeter alia apparet in codicis 14. collatione, quae apud utrumque ex altero suppleri potest. Inde a Theocr. XVIII. Gaisfordius Sanctamandiana pleniora reddidit, nisi quod Vaticanorum lectiones a Valckenario secundum Wartonum commemoratas omittere solet.

Wordsworthius copiis Sanctamandi ita usus est, ut e Vaticanis et Parisino P. paucissimas lectiones protulerit.

Ipsum Sanctamandum apparet in conferendi opere religiosissimum fuisse, quem non modo Dorvillius et Gailius, sed ne Zieglerus quidem accurata diligentia aequaverint. Quo factum est inter alia, ut codicis p., quanquam postea a Dorvillio et Zieglero collati, haud paucae lectiones notatu dignae illius solius opera cognitae sint. Ceterum in huius libri collatione conspicitur iuvenis codicibus legendis nondum satis exercitus (Florentiam enim primum adierat) ideoque in abbreviationibus et aliis legenti difficilioribus vel in rebus notatu parum dignis saepe haerens. Romanae et Parisinae collationes non dubito quin cum eadem diligentia maiorem peritiam coniunxerint. Multo minus fidei Salvinio tribuo, quanquam e magno vitiorum numero, quibus nunc eius collationes laborant, quae ad ipsum pertineant quaeve ad Wartonum, difficile est ad demonstrandum.

§. 2. De copiis Dorvillianis.

Duobus decenniis post Sanctamandum Iacobus Philippus Dorvillius (d'Orville), et ipse natione Britannus, nomine Francogallus, sed vitae et studiorum consuetudine Batavus, idem quod ille consilium cepit idque per plus viginti annos persecutus est, vir et doctrina et opibus ad eam rem instructissimus. Congessit autem ex Italia, Gallia, aliunde collationes codicum etiam plures quam Sanctamandus, partim ab ipso partim ab aliis confectas. Ne huic quidem con

tigit, ut thesauro suo satis frueretur. Unde quum pauca prompsisset in Vanno Critica, in Observationibus Miscellaneis, ad Charitonem, morte abreptus est, priusquam ad ipsam editionem adornandam perveniret. Cuius apparatus, etiam in alias partes largissimi (maxime in Anthologiae edendae usum), quum diu apud heredes latuissent, anno 1809 legati iure eidem bibliothecae Bodleianae cesserunt. Ibi ea parte, quae ad Bucolicos pertinet, Gaisfordius usus est ad editionem suam Bucolicorum, quae a. 1816 prodiit, varia lectione instruendam. Postea eandem Wordsworthius perlustravit. Accuratius tamen quam ab horum utroque copiae Dorvillianae recensentur in libro paucis, ut videtur, cognito,,Codices manuscripti et impressi cum notis manuscriptis olim D'Orvilliani. Oxonii 1806." Ibi p. 67 seqq. hae codicum

collationes enumerantur:

1) Mediolanensium a. b. c. d. e. g. h. k. (Dorvillius maiusculis usus est), deinde Moschei f. (F.) et Anthologici AMed. (I.)

2) Parmensis . (L.)

3) codicis Dorv. (M.), quem ipse possidebat.

4) Veneti Moschei n. (N.)

5) Anthologiae Palatinae AP. (0.)

6) Florentinorum p. r. q. s. t. v. w. x. 2. (P. etc.) et Anthologici AFI. (Y.)

7) Neapolitani г.

Omnes hi codices cum ed. Heins. collati sunt, cuius alteri exemplari collationes 4-0. adscriptae, alteri P-Z. et г.

8) Taurinensis 4., a Gaisfordio 8. appellati, quod siglum in Codd. Dorv. non reperitur; etiam hic cum ed. Heins. collatus.

9) Vaticanorum 1. 3. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 12. 15. 16. 17., e quibus 1. 9. 12. 16. 17. cum ed. Heins. collati dicuntur; reliqui quam ad editionem excussi sint, etiam Wordsworthio teste, non indicatum. Attamen non dubito, quin eadem ed. Heins. ad manus fuerit. Ceterum Vaticani auctore Wordsworthio non ab ipso Dorvillio collati, sed in eius usum. In Codd. Dorv. non siglis a-m. designantur, quibus Gaisfordius usus est, sed bibliothecae numeris.

10) Parisinorum B. D. I. L. P. Y. collationes cum ed. Oxon. 1699, quae solum Theocritum tenet.

11) Epitaphium Bionis in Parisinis I. L. P., deinde in nr. 3334. (ant. num.), quem codicem G. esse suspicor, et in codice non nominato, Y. puto, cum ed. Basil. 1541 collatum. Parisini quoque codices in Codd. Dorv. siglis Gaisfordianis 1-7. non utuntur.

12) Mediolanensis nr. 24. cum ed. Heins. collatus.

13) Epigrammata duo e Mediol. 123.

14) In Theocr. XXIII, 26-fin. communicata a Camusato e codice Ismaelis Bouillaud Parisiensis.

15) Collationes Barocciani nr. 109. et Landiani in bibl. Bodl.

16) Vossiani in bibl. Leid. cum ed. Oxon. 1676.
17) Theocr. V. e cod. Hamburgensi.

18) Theocr. XVIII. e Mediol. 32. (cuius praeterea integra collatio exstat) et Lips., quanquam de codice Lipsiensi illud idyllium tenente nihil constat.

19) Stobaei cod. Vindob. cum ed. Heins. collatus.

Ex his copiis Gaisfordius ut ab ipso usurpatas commemoravit eas collationes, quas sub 1-10. enumeravimus. Tacite usus est Stobaei Vindobonensis collatione, nec minus ad Mosch. II. codicis Fabriciani Anthologici, cuius collatio in Codd. Dorv. p. 69. inter Apparatum Anthologicum commemoratur. Reliquas collationes 11-18. prorsus neglexit, quarum in numero quum etiam Epitaphii Bionis collationes Parisinae sint, iam intelligitur, cur Gaisfordius ad id carmen varias lectiones e solis codicibus Italis attulerit, nullas e Parisinis praeter paucas quasdam e Coisl. Sanctamando, ut videtur, debitas.

Eas vero collationes Dorvillii, quibus Gaisfordius usus est, non integras exscripsit, id quod apertissimum in Theocr. I. et XII., quanquam vel in reliquis vix credibile est, collationes Vaticanorum potissimum codicum et Parisinorum tanta levitate institutas fuisse, quantam apud Gaisfordium prae se ferunt. Accedit quod siglorum quorundam haud rara confusio, ut c. et e., V. et W., atque alia negligentiae documenta potius ad Gaisfordium referenda esse viden

tur quam ad Dorvillium. Nihilominus huius collationes ipsae aliquanto minore laude dignae fuisse videntur quam Sanctamandianae; aegre enim sola editoris culpa ad tantam penuriam redigi poterant.

Ceterum descriptiones codicum apud Gaisfordium Dorvillio debentur, cuius verba ille ita exscripsit, ut v. g. codicem Taurinensem trecentorum annorum dixerit non indicato ita Dorvillium loqui seculo fere antiquiorem.

§. 3. De Gailii collationibus.

Tertius multorum codicum lectiones vulgavit I. B. Gailius in editione Theocriti a. 1828 emissa, quae ita delituit, ut in Germania nullius in manus pervenisse videatur praeterquam Ameisii et nuper meas. Contulit autem Gailius quaecunque in codicibus Parisinis Theocritea leguntur (ea dico, quae vulgo in editionibus Theocrito adscripta sunt), et contulit aliquanto melius quam pro fama viri, scilicet iuniorum quorundam, ut Duebnerus mihi scripsit, opera usus, multo tamen minus accurate prima idyllia quam reliqua et potissimum ultima. Optimis Duebneri collationibus comparatis intelligitur, eum rarius falsa referendo peccasse quam omittendo. Dorvillianis Parisinorum collationibus, quales quidem apud Gaisfordium prostant, Gailianae multum praeferendae.

Variam lectionem Parisinorum a Gaisfordio e Dorvillii et Sanctamandi copiis traditam Gailius fere integram exscripsit, suis siglis usus, nisi quod Colbertini nr. 2721. collationem Dorvillianam siglo Colb., suam siglo B. instruxit. His alienis copiis subtractis Gailius codices cum editione Valckenariana contulisse deprehenditur, quacum discrepantes lectiones rarissime attulit. Quare si quando de aliqua lectione e Gailii silentio coniecturam facere audeamus, potius ea in codice exstare videbitur, quam Valckenarius receperat, quam quae ab ipso Gailio edita aut vulgata ab eo appellata est.

Codicum sigla sua Gailius in Atlante interpretatus est, qui editioni additus cum aliis ad crisin non pertinentibus

« ForrigeFortsæt »