Serta Romana: poetarum decem Latinorum carmina selecta

Forsideomslag
apud J.B. Woltjers, 1902 - 288 sider

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Populære passager

Side 175 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Side 104 - CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae, in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
Side 98 - Quod mihi das flendi, Cynthia, principium ? Qui modo felices inter numerabar amantes, Nunc in amore tuo cogor habere notam. Quid tantum merui ? quae te mihi crimina mutant ? An nova tristitiae causa puella tuae ? Sic mihi te referas levis, ut non altera nostro Limine formosos intulit ulla pedes.
Side 87 - Venus, casta placent superis : pura cum veste venite et manibus puris sumite fontis aquam. 15 cernite fulgentes ut eat sacer agnus ad aras vinctaque post olea Candida turba comas, di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes : vos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, 20 neu timeat celeres tardior agna lupos.
Side 243 - Quamvis digressu veteris confusus amici laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem donare Sibyllae.
Side 26 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: «quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles? Nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Side 133 - Roma triumphati dum caput orbis erit. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, Discentur numeri, culte Tibulle, tui. Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, Et sua cum Gallo nota Lycoris erit. 30 Ergo cum silices, cum dens patientis aratri Depereant aevo, carmina morte carent.
Side 55 - Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. , At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: 15 Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
Side 189 - Nec me sollicitae taedia lucis habent, Gratia, Musa, tibi. nam tu solacia praebes, Tu curae requies , tu medicina venis.
Side 9 - ... volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...

Bibliografiske oplysninger