Billeder på siden
PDF
ePub

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM ET
SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE VIRGILII VITA
ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM LOCUPLETISSIMUM

ADIECIT

ALBERTUS FORBIGER

PARS I.

BUCOLICA ET GEORGICA ATQUE DISSERTATIONEM DE VIRGILII
VITA ET CARMINIBUS CONTINENS

JHB.

EDITIO ALTERA AUCTA ET PLANE IMMUTATA

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS

MDCCCXLV.

219370

PROOEMIUM

EDITIONIS I

Etsi permultas habemus Virgilii editiones, interque eas laude et praedicatione dignissimas, desiderabatur tamen adhuc editio non nimis ampla et modico pretio parabilis, quae, recentioribus elegantiorum literarum profectibus, qui quanti fuerint ne tirones quidem fugit, accommodata, optimas quasque et cognitione dignissimas priorum editorum adnotationes ita in unum coniunctas contineret, ut, quae ab illis vel prorsus neglecta, vel obiter tantum commemorata essent, prudenter suppleret et augeret, variasque eorum sententias, saepe in partes prorsus diversas abeuntes, breviter examinando vel comprobaret, vel reiiceret et veriora iis substitueret. Atqui, ut antiquiores commentatores et editores prorsus taceam, quantum lucis inde a Burmannorum maxime temporibus horum ipsorum, Heynii, Wakefieldii, Brunckii, Schirachii, Vossii, Mansonis, Wunderlichii, Rupertii, Weicherti, Iahnii, Thielii, imprimisque Wagneri, Viri doctissimi et de Virgilio mirifice meriti, curis et studiis poëtae nostro allatum est! Quorum tamen virorum omnium commentarios amplissimos et locupletissimos accurate perlustrare et ex multa arena pauca interdum auri grana colligere, quantum operae et laboris requirat, non est quod usu expertos doceam, praesertim quum vel optima illarum editionum, Heyniana, ab Wagnero repetita et aucta, legentium commodo adeo non prospiciat, ut quae arcte coniuncta esse debeant, per adnotationes, per varias lectiones, per excursus, per quaestiones additas dispersa et distracta, tribus vel quatuor locis multo cum sudore colligenda sint. Quare qui vel hoc unum prudentis collectionis negotium subierit, iure suo aliquam videtur exspectare posse gratiam et comprobationem. Sed in eo nemo acquiescet, cui bonae artes curae cordique sint, quique ipse aliquid procreandi et ad communem utilitatem conferendi facultate se praeditum sentiat. Multa enim addenda et supplenda, multa refutanda et corrigenda esse, facile intelliget, imprimis quum priores editores, si Iahnium et Wagnerum exceperis, tantum non omnes in sola rerum et verborum explicatione occupati, grammaticas rationes fere prorsus neglexerint, maximeque particularum veras significationes vel ignorantes vel despicientes in multis locis interpretandis graviter erraverint.

« ForrigeFortsæt »