Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

habebant, reditibus vivebant, et nullis sumptibus parcentes filium, cui diu servabantur), liberaliter educandum curabant. Pater, quem Grammatici temere figulum fuisse finxerunt, et ipse Virgilius Maro dicebatur, mater autem Maia aut Polla s. Paulla. Usque ad annum aetatis XVI. Virgilius Cremonae vixit 7), hoc autem anno (ab U. C. 690. s. 55. a. Chr. n. Crasso et Pompeio iterum Coss.), toga virili sumpta ), Mediolanum et paullo post Neapolin se contulit), ut liberaliore institutione frueretur, ibique a Parthenio Grammatico in Graecis potissimum literis eruditus est 19). Anno circiter 707. s. 47.

a. Chr. n. Romam migravit, ubi a Syrone, philosopho Epicuraeo 11) philosophiam edoctus est 12). De aliis Virgilii magistris nihil certi constat ). Ex Syronis autem disciplina circa a. 709. s. 45. a. Chr. n.

6) Secundum Donat. Vit. Virg. §. 25. Virgilius parentes iam grandior natu amisit; et si Catalecticorum carmen X. vere a poëta nostro scriptum est, pater certe a. 714. adhuc in vivis erat.

7) Hieron. in Euseb. Chron. p. 151. ad Olymp. 180, 3.: Virgilius Cremonae studiis eruditur. Donatus vero §. 6. eum tantum usque ad septimum aetatis annum Cremonae egisse refert.

8) Sic certe Donat. §. 6., qui togam virilem ab eo sumptam perhibet iisdem Consulibus, quibus natus fuerit.

9) Cf. Donat. §. 7. Hieron. vero in Chron. Euseb. ad Olymp. 181, 4. Neapolin plane omittit, sic scribens: Virgilius sumpla toga Mediolanum transgreditur, el post breve tempus Romam pergit. 10) Cf. Macrob. V, 17. Heyn. ad Donat. §. 7: Bach. de lugubri Graec. eleg. Spec. II. p. 30. Eodem Macrobio et Gellio IX, 9. XIII, 26. testibus Virgilius etiam versus nonnullos ex Parthenii carminibus Latine reddidit, sicut etiam Moretum, quod Parthenius Graece scripserat, Latinis versibus imitatus est. Cf. Fabric. Bibl. Gr. Vol. II. p. 677. et infra not. 14.

11) Donat. §. 79. (ubi vid. Heyn.) Phocas in Vit. Virg. v. 63. 64. Serv. ad Ecl. VI, 13. et Aen. VI, 264. De Syrone, viro optimo et Ciceroni amicissimo, vid. Cic. Finn. II, 35. et ad Div. VI, 11. Cf. etiam Virg. Catal. X. et Anthol. Lat. Burm. III. epigr. 249. et II. epigr. 243.

12) Qua de causa ipse pro Epicureo haberi solet (cf. Argum. Ecl. VI. p. 102. not. **), quamquam Donat. §. 79. eum Academicum fuisse affirmat. De philosophia Virgilii cf. Brucker. Hist. phil. P. II. L. I. c. 1. sect. 1. §. 2. et Heyn. ad Donat. §. 79. et ad Ecl. VI. in.

13) Quamquam etiam M. Furium Bibaculum, oratorem illum et poëtam, cuius versus aliquot Sueton. de ill. gramm. 11. affert, et de quo Weichert. singularem Diss. scripsit (in Poett. Latt. vitis et carm. p. 331 sqq.) tamquam Virgilii et Vari magistrum commemorant. Cf. Heyn. ad Donat. §. 7. (qui testem citat Arisium Cremonae liter. T. 1. p. 17. 28.) et Voss. ad Geo. p. 647. Quod enim attinet ad Virgilii commilitones et amicos iuveniles, Donat. §. 79. et Serv. ad Ecl. VI, 13. Varium quendam s. Varum una cum eo Syronis disciplina usum esse referunt; quem non esse L. Varium, poëtam celeberrimum, Weichert. docet de L. Varii et Cassii Parm. vita et carmm. p. 21 sqq., ipse potius intelligens Q. Attium Varum, Galliae Transpadanae praefectum illum, de quo cf. Caes. B. G. VIII, 28. B. C. III, 37. Acron. ad Hor. Ep. I, 4, 2. (ubi vid. Obbar. Vol. I. p. 231 sq.) Ruhnken. ad Vellei. II, 88. et Drumann. Gesch. Rom's. III. §. 71. p. 711. et §. 72. p. 732. Sed hic Varus iam praefectus militum fuit, quum poëta noster vix quatuor annos natus esset (cf. Caes. II. II.); quare Weicherti coniectura nullo modo probari potest. (Cf. Iahnii Introd. p. XII.) Immo veri simillima videtur Servii opinio, intelligendum esse Alfenum illum Varum, quem poëta ipse commemoret Ecl. VI, 6. 31. (ubi vid. adnott. coll. cum Spohn. Prolegg.

in praedium Andinum rediit, quum minus prospera valetudo eum ab eloquentia vitaque publica revocaret, et in agris colendis literisque tractandis vitam consumere iuberet. Hac autem vita rustica et Parthenii consilio (quem Moretum Graece scripsisse tradunt) ad poësin ductus, iam iuvenili aetate multa carmina minora, Culicem, Cirin, Copam, Moretum, Aetnam, Diras, Catalecta, Priapeia et alia Epigrammata scripsisse perhibetur, quorum tamen pleraque nunc ab aliis potius auctoribus profecta esse putantur 14), ut non nisi

ad carmina bucol. p. 34.), quique non diversus videtur a Quinctilio illo Varo Cremonensi, quem Horatius celebrat Od. I, 24. et commemorat etiam A. P. 438. (Cf. Iahn. 1. 1.) Spohn. I. c. etiam Corn. Gallum una cum Virgilio Syronis discipulum fuisse, merae coniecturae indulgens, suspicatur, et Weichert. I. 1. p. 39. etiam Q. Horatium Flaccum iam tum inter Virgilii amicos fuisse censet, quod et ipsum argumentis probari non potest.

14) Cf. omnino Donat. §. 28. et Mülleri Einleitung etc. III. p. 248 sqq. Culicem a Virgilio scriptum esse testantur Martial. XIV, 185. et VIII, 56. Sueton. in Vita Lucani et Stat. Silv. II, 7, 73 sq.; eumque poëta anno 709. aut 710. confecisse putatur. (Cf. Heyn. ad Donat. §. 28. Voss. ad Ecl. V, 52. p. 256. et Weichert. in Poëtarum Latt. vitis et carmm. rell. p. 165.) Quod autem ad nos pervenit carmen hoc nomine inscriptum et 413 hexametris conceptum, id, quamquam a Scaligero, Schradero (Emendatt. 1. 2.), Morello (ad Stat. Silv. l. 1.), Taubmanno et I. H. Vossio verum Virgilii opus habetur, quin longe deteriori posteriorum temporum poëtae tribuendum sit, dubitari non potest (cf. Ruaeus in vita Virg. ad a. 696. Oudinus in Obss. Miscell. Nov. IV. p. 307. Wagner. ad Eleg. ad Messal. p. 3. et imprimis Sillig. Epimetr. in Culicem p. 11 sqq.), neque Heynii sententiam satis miram, carmen quidem esse Virgilianum, sed a librariis et monachis ita interpolatum et deformatum, ut ex 413 verss. non nisi 99 vere Virgilio debeantur, nunc quisquam comprobabit. (Cf. Sillig. 1. 1. p. 12 sq.) Ciris, carmen Nisi et Scyllae mythum 540 verss exponens, quod Heins. ad Val. Fl. VIII, 452. Bentl. ad Hor. Od. 1, 25, 11. Warton. in History of English poetry. Vol. III. p. 406 sqq. Valcken. Diatr. de fragm. Eurip. p. 160. Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 151. Huschk. ad Tibull. IV, 1, 202. Böttiger. in Praelect. de love I. p. 22. Geelius in Bibl. Cit. Nova Vol. I. P. I. p. 251. imprimisque Schrader. Emendd. c. 3. Virgilio vindicare non dubitarunt, etsi Virgiliana aetate non indignum iudicandum (cf. Wagn. ad Eleg. in Messal. p. 4. et Schrader. I. 1. p. 30.), ita tamen a Virgilii poësi recedit, ut alii Corn. Gallo (cf. Barth. Adv. III, 21. et ad Stat. Silv. I, 2, 49. IV, 7, 2. Fontanini Hist. liter. Aquilej. I, 2, 6. p. 1-62. Voss. ad Virg. Ecl. VI, 74. p. 328 sq. Weichert. de verss. Virg. iniuria suspp. p. 67. et in vita Apoll. Rhod. p. 56. Passov. in Wachleri Philom. Vol. II. p. 124. Meinekius ad Euplior. p. 54. etc.), alii ipsi Catullo adscriberent (cf. Eglin. ad calcem castorum Catulli carm. p. 17 sqq.), quem certe auctor carminis saepissime imitatur (cf. Lenz. ad Catull. de nupt. Pel. et Thet. p. 82 sq. et Sillig. Epimetr. in Cirin. p. 155 sqq.) Praestat tamen cum Scriverio ad Martial. VII, 69. Broukh. ad Tibull. p. 90.- Ruaeo in Vit. Virg. ad a. 696. Marklando ad Stat. Silv. V, 2, 81. Wagn. ad Eleg. ad Messal. p. 21. lacobo ad Prop. p. 165. Silligio 1. 1. p. 153. (qui imprimis conferendus) aliisque confiteri, nos verum carminis auctorem, Virgilio fortasse aequalem aut certe non multo post eum viventem, ignorare. Copa (vel potius Copo: cf. Ilgen in libro mox laud. p. 12 sqq.), carmen non solum aetate Virgiliana dignissimum, sed etiam ipsius Virgilii poësi tam congruens, ut I. H. Vossius (in convers. germ. T. II. p. 100. Regiomont. 1795.) et Sillig. (Epimetr. ad Copam p. 283.) de hoc auctore eius minime dubitent, ab aliis tamen aut A. Septimio Severo (cf. Wernsdorf. Poett. Latt. minn. T. II.

Copa et Moretum et unum alterumve ex Catalectis et Priapeiis carmen ipsi Virgilio deberi videantur. Imprimis autem inclaruit X illis carminibus bucolicis sive Eclogis 15), quas, a C. Asinio Pollione excitatus, in cuius familiaritatem a. 711. exeunte venisse

p. 582 sqq.), aut T. Valgio Rufo (cf. Ilgen p. 17 sq.), aut Floro (cf. Zell. Ferienschriften T. I. p. 50.) tribuitur. Heynius et ipse Virgilium auctorem carminis agnoscere videtur, quamquam hoc non disertis verbis profitetur. Mirum tamen est, Donatum in Vita Virg. §. 28. Copam inter minora Virgilii carmina omittere; neque reticendum, Sosip. Charisii testimonium Inst. Gramm. I. p. 47. Putsch. haud dubie esse interpolatum. Cf. Ilgen. Animadvv. phill. et critt. in carm. Virg., quod Copa inscribitur (Halae 1820. 4.) p. 17 sq., qui omnium accuratissime de hoc carmine disseruit. Moretum, fragmentum maioris carminis satis elegans et poëticum, non est cur Virgilio abiudicemus, qui in eo conscribendo Parthenium imitatus esse perhibetur (vid. supra not. 10. coll. cum Donat. §. 28.); quare etiam a plerisque viris doctis pro Maronis carmine habetur, et Woltmann. in libro Memoiren des Freiherrn von S-a. Vol. I. p. 13. adeo non dubitavit contendere, in Moreto Virgilium praestantiorem poëtam apparere, quam in Aeneide. Nihilominus alii (Scaliger., Barth. in Adv. XXXV, 8. et Wernsdorf. in Poett. Latt. minn. II. p. 253.) potius A. Septimio Sereno hoc carmen adscripserunt, quorum errorem demonstrarunt llgen. 1. 1. p. 6. et Sillig in Epimetro ad Moret. p. 307 sq., qui tamen Vir doctus etiam de Virgilio auctore dubitat, quum inter Moreti et ceterorum carminum Virgilianorum sermonem haud parva differentia inveniatur. Ceterum cf. Iahn. in: Archiv für Phil. u. Pädag. 1836. IV. p. 627. et Klopfer. in: Moretum, quod Virgilio adscribitur, cum vers. vernac. et animadvv. edidit F. G. K. Zwiccav. 1806. Aetnam, quod poëma Donat. §. 30. non sine aliqua dubitatione inter Virgilii carmina refert, quodque sane in antiquiores quasdam poëtae nostri editiones receptum invenitur (cf. Fabricii Bibl. Lat. I. c. 12. §. 11. p. 372.), nunc longe serius, post Claudii et Neronis tempora, viventis auctoris esse nemo dubitat. Et Iul. Caes. Scaliger. quidem Poët. VI, 7. p. 852. Quinctilium Varum, Gyrald. de poëtt. diall. IV. p. 259. Claudianum, Barth. ad Claud. p. 1044. et ad Stat. Theb. X, 911. Manilium, Ioseph. Scaliger. (Nott. in Aetn. in.) Corn. Severum, Wernsdorf. vero in Pott. latt. minn. T. IV. p. 11 sqq. (cui adsentiuntur Iacob. in edit. sua p. XVI. sqq. Meinek. in convers. germ. et Matthiae in Göttinger Gel. Anz. 1785. n. 148. p. 1479.) multo probabilius Lucilium Iuniorem hoc carmen conscripsisse suspicantur. Cf. Bähr Gesch. d. Röm. Liter. p. 207 sq. Diras, quas et ipsas Donat. 1. 1. et Codices Virgilio assignant, cui etiam Lerchius in Zimmermanni Zeilschr. f. d. Alterthumswiss. 1837. ch. 129. vindicare studet, Pithoeus, Ios. Scaliger, alii maiore iure a Valerio Catone Grammatico scriptas censent. Cf. Wernsdorf. Poett. Latt. minn. T. III. Prooem. p. XLVI sqq. et Baehr. 1. 1. p. 237 sqq. In Catalectis denique et Priapeiis, quae idem Donatus 1. 1. inter Virgiliana commemorat (vid. etiam Serv. ad Aen. pr. coll. cum Quinct. Inst. VIII, 3. 27. 28. qui ex Catalectis quaedam Virgilii nomine affert), utique contineri aliquot poëtae nostri carmina iuvenilia, vix potest dubitari (c. Wagn. ad Aen. IX, 335.): sed admodum difficile est iudicatu, quae potissimum Virgilio, quae aliis auctoribus debeantur. Ceterum de Catalectis cf. Heynii Prooem. T. V. p. 207 sqq. et Fiedleri Progr.: Ex P. Virg. Maronis Catalectis Epigrammata VII. et Copa. Vesal. 1830. 4. et de Priapeiis Mülleri Einleitung etc I. p. 356 sq. et Baehr. 1. 1. p. 244 sq.

15) Quae tamen inscriptio minus apta non a Virgilio ipso profecta est, sed serioribus demum temporibus originem debet. Cf. Weichert. de L. Varii et Cassii Parm. vita et carmm. p. 21. et infra nota 83.

videtur 16) inde ab a. 711. usque ab a. 716. aut 717. inter medios tumultus bellicos, a M. Antonio, C. Caesare Octaviano et M. Lepido motos, quibus tota Italia imprimisque ipsa poëtae patria, Gallia Cisalpina, misere vexabatur, ad Theocriti potissimum exemplum partim Andibus, partim Romae conscripsit 17), non eo tamen ordine, quo postea in unum coniunctae edebantur 18). Quum autem in his carminibus pangendis occupatus esset Maro, accidit turpis illa et invidiae plena agrorum Italiae incolis ereptorum divisio, à triumviris iam a. 711. veteranis militibus promissa "), quae Virgilium quoque agro suo ad breve tempus privavit. Nam vere anni 713. Octavianus turbam veteranorum misit in Galliam Transpadanam, ad Cremonae urbis 20) agros occupandos 21); qui quum militibus non sufficerent, illi pro arbitrio suo etiam vicinos Mantuae et Andium agros invaserunt 22), ita tamen ut Virgilii agro tunc quidem parceretur 23),

16) Cf. Virg. Ecl. VIII, 10 sqq. et Weichert. 1. 1. p. 25. Causa autem huius amicitiae erat unum idemque literarum et poësis studium, quod doctos homines in domo Pollionis frequentes congregavit, qui ipse auctor exstitit carminum, imprimis tragoediarum, quae Virgilio Sophocleo cothurno dignae videbantur. (Cf. Ecl. III. 86. et VIII, 10.)

17) Quod attinet ad tempora, quibus singula Virgilii opera composita sunt, vix monendi sunt lectores, ne a Propertio in errorem induci patiantur, qui II, 34. [25.] ita loquitur, ac si Virgilius Bucolica, Georgica, Aeneida, Omnia uno eodemque tempore conscripsisset.

18) De ordine et tempore, quo singulae Eclogae ex Vossii et Spohnii sententiis conscriptae videantur, cf. Argum. Eclogae I. p. 2 sq. Iahn. in Introd. p. XV sqq., Spohnio in plerisque recte adsentiens, longa disputatione demonstrare studet, singulas Eclogas ita se excepisse, ut a. 712. secunda, tertia et quinta, a. 713. prima, a. 714. nona et quarta, a. 715. sexta et octava, eodem anno aut 716. septima, et a. 716. aut 717. decima prodierit. Quod autem Vir. doctiss. Eclogam II. anno demum 712. conscriptam censet, huic opinioni iusta causa subesse non videtur, quum probabile sit, Virgilium statim post adventum Pollionis iu Galliam Cisalpinam, qui incidit in ultimos dies m. Novembris a. 711. (cf. Spohn. Prolegg. ad carmm. bucol. p. 22.) eo hortante et instigante ad carmina bucolica canenda accessisse, et ab eo ad coenam invitatum, Alexandri pueri amore ita exarsisse (cf. Apul. Apol. I, 13. Donat. §. 20. 37. et Serv. ad Ecl. II, 1. et 15.), ut iuvenili ardore correptus, statim ad hanc Eclogam scribendam se accingeret; quae propterea commode iam a. 711. exeunte scribi potuit. Ceterum cf. Argumenta singulis Eclogis praemissa. De causa autem, cur Virgilius, quum ederet has Eclogas in unum corpus collectas, a temporis, quo conscriptae sunt, ordine recesserit, diximus in Argum. Ecl. I. p. 2 sq.

19) Vid. Appian. B. C. IV, 3. V, 22. Dio Cass. XLVIII, 30. et Plut. Anton. 23.

20) Quae aut omnino adversata fuerat Octaviano, et e Bruti Cassique partibus steterat (Serv. ad Ecl. IX, 28.), aut illi certe non miserat auxilia. (Pomp. Sab. ad eund. locum)

21) Cf. Serv. et Pomp. Sabinus ad Ecl. IX, 28 sq.

22) Vid. Ecl. IX, 28. ibique Serv. Geo. II, 198. et Donat. §. 36. 94. Erant omnino XXVIII legionibus agri assignandi (Appian. B. C. V, 6.), quibus quum non sufficerent XVIII illarum Italiae urbium agri, quae iam antea militibus fuerant destinatae, aliae insuper urbes eidem sorti sunt devotae, ut omnino XXXIV urbium agri per totam Italiam dividerentur. (Appian. B. C. V, 22.)

23) Quod satis clare apparet ex Ecloga I., quae a. 713. scripta est, VIRGIL. PARS I.

**

intercedente haud dubie Asinio Pollione, qui illi provinciae etiamtum praeerat. Nihilominus tamen poëta metu, ne agrum amitteret, nondum plane liberatus, aestate eiusdem anni, sive Pollione suasore 24), sive sua sponte Romam profectus est 25), ut ab Octaviano agri sui incolumitatem peteret, et hic, qui tum primam poëtae notitiam videtur contraxisse, volunta'i eius satisfaciens edixit, ut Maronis ager intactus maneret 26); quod quidem beneficium hic Ecloga I. celebravit. Sed non diu mansit haec laeta rerum conditio. Nam bello Perusino confecto Octavianus, cuius gratia exciderat Pollio, M. Antonii amicus, Alfenum Varum Galliae Cisalpinae praefecit, qui P. Ventidium et Asinium Pollionem, agrum Venetum et Ravennatem copiis suis tenentes, arceret et agris dividendis praeesset 27); in quo munere is adiutus est a Corn. Gallo et Antonio Musa, agrorum limitatore 28). Virgilius, novo timore captus, Varum precibus adiit, ut agros Mantuanos incolumes manere iuberet, seque pro hoc beneficio facta eius carmine epico celebraturum esse promisit 29); nihilominus vero Varus non impedivit, quominus Antonius Musa, Mantuanis iratus, magnam agri Mantuani partem militibus adscriberet 30); et ita sive Arrius sive Clodius quidam Centurio 31) etiam Virgilii agrum vi occupavit eumque, qui ipsius Octaviani promissis fretus possessionibus cedere recusaret, paene interfecit 32). Poëta igitur cedens Romam aufugit, ubi in villa Syronis, praeceptoris sui, latuit 33) et m. Iunio aut Iulio

cum Ecl. IX. principio, imprimis v. 7 sqq. collata; ita ut qui ex Donat. §. 31. 36. 95. et Servio ad Ecl. IX, 28. concluserunt, Virgilio iam tum sive ab Arrio, sive a Claudio agrum esse ereptum, sed Octaviani gratia restitutum (quod etiam Heynio in Vita Virg. ad a. 713. p. CXIII sq. ed. Wagn. et Spohnio in Prolegg. ad Carm. bucol. p. 33. accidit), in errorem incidisse videantur; quum Grammatici illi alteram agri Virgiliani occupationem cum priore confuderint.

24) Fuerunt etiam, qui eum ab Alfeno Varo et Corn. Gallo, vel etiam a Maecenate Octaviano commendatum esse putarent; sed Donatus §. 96. hoc patrocinium Maecenatis, in cuius favorem Virgilium non ante a. 714. venisse contenderim, rectius ad alteram agri occupationem refert, quod etiam Martial. VIII, 56, 7 sqq. videtur comprobare.

25) Cf. Ecl. I, 6 sqq. 19 sqq. 40 sqq.

26) Vid. Ecl. I, 45. IX, 7 sqq.

27) Cf. Serv. ad Ecl. VI, 6. IX, 10. 29. et Thorbeck. de Asinio Pollione p. 22.

28) Cf. Serv. ad Ecl. VI, 64. IX, 7.

29) Vid. Ecl. IX, 26. VI, 3. et Serv. ad hos locos.

30) Cf. Serv. ad Ecl. IX, 7. et Cornel. ap. Serv. ad Ecl. IX, 10. 31) Servius hunc Centurionem ubique Arrium vocat (cf. scholl. ad Ecl. III, 95. IX, 6. 23. et alibi), Donatus autem §. 96. et ipse solum Arrium, §.31. et 36. vero sive Arrium sive Claudium nominat; unus Pompon. Sabinus pro Arrio Milienum Toronem, Centurionem primipilarem, commemorat.

32) Vid. Serv. in Prooem. Commentar. p. 2. ed. Burm. et ad Ecl. III. 94. IX, 1. et 11. Donat. §. 31. 36. 95 sq. Heyn. ad Donat. §. 31. Voss. ad Ecl. IX, 7 sqq. p. 455.

33) Cf. Catalect. X. et Voss. Prooem. ad Ecl. IX. p. 451. et ad eiusd. Eclogae v. 4. p. 454.

« ForrigeFortsæt »