Billeder på siden
PDF
ePub

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum ipsorumque cultorem; atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia: haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur; vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris?

Tusc. Disp., I, xxviii, 67–70.

119. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE EVIDENCE OF DESIGN IN NATURE.

Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores: videamus, utrum ea fortuitane sint, an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si ergo meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione: ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur; aut, cum solarium aut descriptum aut ex aqua contemplere, intelligere declarari horas arte, non casu: mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta complectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus: quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus, quam naturam in efficiendis, praesertim cum multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulata, sollertius. Atqui ille apud Attium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans

se

et perterritus, . . . inanimum quiddam sensuque vacuum putat cernere; post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari: sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, cum vidissent motus eius finitos et aequabiles, omniaque ratis ordinibus moderata immutabilique constantia, intelligere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.

Nat. Deor., II, xxxiv, xxxv, 87-90.

120. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE PRINCIPLE OF LIFE WITHIN US.

Sed huius beneficii gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et dii immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii nostri magnitudo, neque sol ille, nec caeli signorumque motus, nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia: qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis, suis posteris, prodiderunt. Est, est profecto illa vis: neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra, inest quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco esse non putant, quia non apparet, nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre, aut plane, qualis, aut ubi sit, sentire possimus.

Milo, xxx, 83, 84.

121. ON THE POSSIBILITY OF GOD'S ATTRIBUTES.

Qualem autem deum intelligere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim? Prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum, et nec bonarum nec malarum? Cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum? quid autem ratione? quid intelligentia? quibus utimur ad eam rem, ut apertis ob

scura assequamur: at obscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos? Hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis deus intelligi qui potest in dolore, an in labore, an in periculo, quorum deum nihil attingit? Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intelligere qui possumus ? Nat. Deor., III, xv, 38.

122.

122. LAW IN ITS HIGHEST FORM IS THE EXPRESSION OF THE DIVINE MIND.

Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere; nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnes hostium copias in ponte unus assisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus: nec, si regnante Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens et a delicto avocans: quae non tum denique incipit lex esse, cum scripta est, sed tum, cum orta est. Orta est autem simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis.

Leg., II, iv, 10.

123. THE DIVINE PROVIDENCE WATCHES OVER NATIONS AND INDIVIDUALS.

Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis a diis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere universitatem generis humani eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. Nam si omuibus hominibus, qui ubique sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium,

deos consulere censemus ob eas caussas, quas ante diximus: his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem iis consulunt, qui quasi magnam quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus: etiam illis consulunt, qui partes eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duellium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum; post hos Paullum, Gracchum, Catonem, patrum vero memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi iuvante deo, talem fuisse credendum est. . . . Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus et singulis hominibus consuli: quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque rebus aliis: quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. Magna dii curant, parva negligunt.

Nat. Deor., II, lxv, 164–167.

124. SUPERSTITION IS NOT RELIGION.

Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentes, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis, et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est: et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam

admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae: sic superstitionis stirpes omnes eiciendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive immolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo; si ostenti simile natum factumve quippiam: quorum necesse est plerumque aliquid eveniat; ut numquam liceat quieta mente consistere.

De Divin., II, lxxii, 148, 149.

125. UTILITY OF RELIGION TO THE COMMONWEALTH.

Sit igitur hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili ac vera sententia. Quid est enim verius, quam neminem esse oportere tam stulte arrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehendat, nulla ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensium temperatio, quemque ea, quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogant; hunc hominem omnino numerari qui decet? Cumque omnia, quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationes expertia, nefasque sit dicere, ullam rem praestare naturae omnium rerum: rationem inesse in ea confitendum est. Utiles esse autem opiniones has quis neget, cum intelligat, quam multa firmentur iureiurando? quantae salutis sint foederum religiones? quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit? quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus?

Leg., II, vii, 15, 16.

« ForrigeFortsæt »