Billeder på siden
PDF
ePub

M. TERENTIUS VARRO, 116-28 B. C.

107. DESCRIPTION OF A STORM.

Repente noctis circiter meridie,
Cum pictus aer fervidis late ignibus
Caeli choreas astricas ostenderet,
Nubes aquali frigido velo leves
Caeli cavernas aureas subduxerant,
Aquam vomentes inferam mortalibus;
Ventique frigido se ab axe eruperant,
Phrenetici septentrionum filii,
Secum ferentes tegulas ramos syrus.
At nos caduci naufragi ut ciconiae,
Quarum bipennis fulminis plumas vapor
Percussit, alte maesti in terram cecidimus.

Sat. Menipp. Marcipor, fr. ap. Non., 451, 11; 46, 10.

108. HOST AND GUEST.

(Lepidissimus liber est M. Varronis ex saturis Menippeis qui inscribitur Nescis quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem) convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos (inquit) esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat (inquit) ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem (inquit) convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos (censet) non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque invitabiles

et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto (inquit) eveniet si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem (inquit) convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus, et in convivio legi non omnia debent sed ea potissimum quae simul sint ßɩpeλî et delectent. (Neque non de secundis quoque mensis, cuius modi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur :) bellaria (inquit) ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, téμμaσiv enim cum éve societas infida. (Quod Varro in loco hoc dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus, nam quae πéμμaтa Graeci aut rрaynuara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaveruut.)

Sat. Menipp., ap. Gell., XIII, 11.

109. THE DIFFICULTIES WHICH BESET THE SCIENTIFIC

ETYMOLOGIST.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita cuncta manet (multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est linguae e vernaculis verbis; et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus impos obscurius est esse a potentia, quam quom dicimus impotem; et eo obscurius fit si dicas pos quam impos, videtur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium saeculum non videt eum hominem quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio fugitiva, secuta sedulitas Muti et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quivero; non

mediocreis enim tenebrae in silva ubi haec captanda; neque eo quo pervenire volumus semitae tritae; neque non in tramitibus quaedam obiecta, quae euntem retinere possent. Quo verborum novorum ac veterum discordia omnis. In consuetudine communi quot modis literarum commutatio sit facta qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum; reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione: quae quoniam in superioribus libris, quoius modi essent, exemplis satis demonstravi, hic commonendum esse modo putavi.

L. L., V, iii.

110. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES (TERRA.')

read

Terra' dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; itaque terra in Augurum libris scripta cum R. uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur, 'territorium,' quod maxime teritur; hinc linteum quod teritur corpore, 'extermentarium;' hinc in messi 'tritura,' quod tum frumentum teritur; et trivolum,' qui teritur: hinc fines agrorum 'termini,' quod eae parteis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hinc, quod is in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus sed termen, hinc Graeci quoque répμova; pote vel illinc; Evander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas. 'Via' sicut 'iter,' quod ea vehendo teritur, iter itu; 'actus,' quod agendo teritur; etiam 'ambitus' est quod circumeundo teritur, nam ambitus circuitus, ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera 'terra,' et ab eo poëtae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, sola terrae.'

[ocr errors]

L. L., V, iv, 21, 22.

111. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES (AGER.')

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa: alii quod id Graeci dicunt ȧypóv. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi‘actus.' Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quatuor, fortasse an ab eo quatuor, quod ea quadrupedes agitur; in longitudinem pedes CXX; in quadratum actum et latum et longum esse CXX. Multa antiqui duodenario numero finierunt, ut XII decuriis actum. 'Iugerum' dictum iunctis duobus actibus quadratis. 'Centuria' primo a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut 'tribus' multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant, ‘actus:' sic qua vehebant, ‘viae' dictae; quo fructus convehebantur, ‘villae'; qua ibant, ab itu 'iter' appellarunt, qua id anguste, 'semita' ut semiter dictum. Ager 'cultus' ab eo quod ibi cum terra semina coalescant, ut inconsitus, incultus.' Quod primum ex agro plano fructus capiebant, 'campus' dictus; posteaquam proxima superiora loca colere coeperunt, e colendo 'colles' appellarunt: quos agros non colebant propter silvas et id genus, ubi pecus posset pasci et possidebant, ab usu suo 'saltus' nominarunt. Haec etiam Graeci voμás, nostri 'nemora.' Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, 'fundus' dictus; aut quod fundit quotquotannis multa. Vineta' ac 'Vineae' a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc vindemia,' quod est vinidemia aut vitidemia. Seges' ab 'satu,' id est semine. Semen' quod non plene id quod inde; hinc 'seminaria, sementem,' item alia. Quod segetes ferunt, fruges'; a fruendo fructus'; ab spe 'spicae,' ubi et 'culmi,' quod in summo campo nascuntur, et summum culmen. Ubi frumenta secta, ut terantur et arescant, 'area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura 'arcae'; a quo potest etiam 'ara' deum, quod pura; nisi potius ab ardore, ad quem ut sit, fit ara; a quo ipso area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Ager 'restibilis' qui restituitur ac reseritur quotquotannis; contra qui intermittitur, a novando 'novalis.' Ager 'arvus' et ‘arationes' ab arando; ab eo quod aratri vomer sustulit, 'sulcus'; quo ea terra iacta id est proiecta, 'porca.' L L.. V, iv, 34–39.

[ocr errors]
[ocr errors]

AN

112. GRAMMATICAL THEORY MUST BE BASED UPON ANALYSIS OF THE SPOKEN IDIOM: HENCE CUSTOM AND ANALOGY ARE NOT NECESSARILY OPPOSED.

Ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt. Quod est nata ex quadam consuetudine analogia, et ex hac consuetudine item anomalia; itaque consuetudo ex dissimilibus et similibus verborum quod declinationibus constat: neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est homo ex corpore et anima. Sed ea, quae dicam, quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis; haec enim duo sunt quae exigunt diversa, quod aliud est dicere verborum analogias aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus, an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poëtae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia, et si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, quom orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poëtae transilire lineas impune possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius; itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animadvertes, intelliges, utrum dicatur analogia esse, an uti oportere ea; et quom poscitur, ut usus ad id quod oporteret redigeretur, dici id in populum aliter, ac in eum qui sit in populo.

L. L., IX, i, 3-6.

« ForrigeFortsæt »