Billeder på siden
PDF
ePub

Et neges queri sororem de marito barbaro.

Illa cantat: nos tacemus. Quando ver venit meum,
Quando faciam uti chelidon, ut tacere desinam?
Perdidi Musam tacendo, nec me Phoebos respicit.
Sic Amyclas, cum tacerent, perdidit silentium.
Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Pervigilium Veneris, 68–93.

AULUS GELLIUS, 125-175 A. D.

491. SUGGESTIONS AS TO THE USE WHICH GRACCHUS MADE OF THE PIPE WHICH WAS PLAYED WHILST HE WAS SPEAKING.

Ecce autem, per tibicinia Laconica, tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho, cum populo agenti, praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, variisque modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ea re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque impetus vocis eius. Refervescente namque impulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est. Marcus tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret, aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo litterato homine, quem servum sibi habuit ille ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret post ipsum occulte, cum contionaretur, peritum hominem; qui in

[ocr errors]

flaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret, aut a contentione revocaret.

I, xi, 10–16.

492. A QUESTION OF VIRGILIAN EXEGESIS.

Versus istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt : At sapor indicium faciet manifestus, et ora

Tristia tentantum sensu torquebit amaro.'

Higinus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed, quod ipse invenerit in libro, qui fuerat ex domo atque familia Vergilii,—

'Et ora

Tristia tentantum sensu torquebit amaror.'

Neque id soli Higino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum quoniam videtur absurde dici: 'sapor sensu amaro torquet;' cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat: ac perinde sit quasi dicatur: 'sensus sensu amaro torquet.' Sed enim cum Favorino Higini commentarium legissem, atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius: 'sensu torquebit amaro,' risit, et: Iovem lapidem, inquit, quod sanctissimum iusiurandum est habitum, paratus sum ego iurare, Vergilium hoc nunquam scripsisse, sed Higinum ego verum dicere arbitror. Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter: sed in carminibus Lucretii inventum est: nec est aspernatus auctoritatem poetae, ingenio et facundia praecellentis. Verba ex quarto Lucretii haec sunt: 'Denique in os salsi venit umor saepe saporis: Cum mare versamur propter: dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.'

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucretii plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

I, xxi.

[ocr errors][merged small]

Non pauci sunt, qui opinantur, 'pedarios senatores' appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? Cum senatus-consultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gabius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi: in quo curru sella esset, supra quam considerent; quae ob eam causam 'curulis' appellaretur: sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores, nondum maioribus honoribus functos, 'pedarios' nominatos. Marcus autem Varro in Satyra Menippea, quae 'IπокÚшv inscripta est, equites quosdam dicit 'pedarios' appellatos: videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatun lecti, senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi [quidem] erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. Nam et curulibus magistratibus functi, qui nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant: et qui in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas, discedebant. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa translaticio utuntur. Verba edicti haec sunt: SENATORES, QUIBUS Q. IN SENATU SENTENTIAM DICERE LICET. Versum quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Scriptura inscriptus est,

'Caput sine lingua pedaria sententia est.'

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus. Nam pro 'pedariis, pedaneos' appellant.

III, xviii.

494. ON THE GENITIVE AND DATIVE SINGULAR OF NOUNS OF U DECLENSION.

[ocr errors]

M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam 'senutuis,' et 'domuis,' et fluctuis;' qui est patrius casus, ab eo, quod est senatus, domus,' et 'fluctus:' hinc, 'senatui, domui, fluctui,' ceteraque, bis consimilia pariter dixisse. Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est,

'Eius anuis, opinor, causa, quae est emortua.'

Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis littera finitus 'i,' si non similis est genitivi singularis, ‘s' littera addita genitivum singularem facit, ut: "Patri patris, duci ducis, caedi caedis.' Cum igitur, inquiunt, in casu dandi ‘huic senatui' dicamus, genitivus ex er singularis senatuis' est, et non 'senatus.' Sed non omnes concedunt, in casu dativo senatui' magis dicendum, quam 'senatu.' Sicut Lucilius in eodem casu 'victu' et 'anu' dicit, non 'victui' et 'anui,' in hisce versibus,

[ocr errors]

'Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto;' et alio in loco: Anu noceo' inquit. Vergilius quoque in casu dandi aspectu' dicit, non ' aspectui,'

'Teque aspectu ne subtrahe nostro;'

et in Georgicis,

[ocr errors]

'Quod nec concubitu indulgent.'

Caius etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: Unius,' inquit, 'arrogantiae superbiaeque dominatuque :' item in Dolabellam actionis III: 'Ibi isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.' In libris quoque

Analogicis omnia istiusmodi sine 'i' littera dicenda censet.

IV, xvi.

495. ANOTHER QUESTION OF VIRGILIAN EXEGESIS.

'Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

Succinctus trabea; laevaque ancile gerebat.'

In his versibus errasse Vergilium Higinus scribit, tanquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis, —

'Ipse Quirinali lituo.'

Nam si nihil, inquit, deesse animadvertimus, videtur ita dictum, ut fiat: 'lituo et trabea succinctus; quod est, inquit, absurdissimum: quippe cum lituus sit virga brevis, in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur; quonam modo 'succinctus lituo' videri potest? Immo ipse Higinus parum animadvertit, sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. Veluti cum dicitur: M. Cicero homo magna eloquentia,' et: 'Q. Roscius histrio summa venustate: :' non plenum hoc utrumque, non perfectum est: sed enim pro pleno atque perfecto auditur. Ut Vergilius alio in loco [dixit]:'Victorem Buten immani corpore,'

id est, corpus immane habentem; et item alibi,

"In medium geminos immani pondere caestus
Proiecit.'

[blocks in formation]

'Domus sanie dapibusque cruentis,

Intus opaca, ingens.'

Sic igitur id quoque videri dictum debet: 'Picus Quirinali lituo erat:' sicuti dicimus: 'statua grandi capite erat.' Et 'est' autem, et 'erat,' et 'fuit' plerumque absunt, cum elegantia, sine detrimento sententiae. Et, quoniam facta 'litui' mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae 'lituus' appellatur, an tuba a lituo augurum 'lituus' dicta sit. Utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu 'lituus' appellata est ex illo Homerico versu: Alyce Bios: necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae

« ForrigeFortsæt »