Billeder på siden
PDF
ePub

ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac ne quis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum.

XXXIII, iv, vi.

393. THE CHIEF USE OF PAINTING IN ANTIQUITY WAS FOR PORTRAITS. THE INVENTION OF A PROCESS BY WHICH COLORED IMPRESSIONS WERE MULTIPLIED IS DUE TO Varro.

Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora : expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera: semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus : et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam

semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, nou nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent.

XXXV, ii.

C. VALERIUS FLACCUS, FL. 70-88 A. D.

394. HERCULES APPEARS TO DELIVER HESIONE FROM THE SEA-MONSTER.

Constitit Alcides, visuque enisus in alta

Rupe truces manicas, defectaque virginis ora
Cernit, et ad primos turgentia lumina fluctus.
Exanimum veluti, multo tamen arte coactum,
Maeret ebur, Paviusve notas et nomina sumit,
Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
Ductor ait: Quod, virgo, tibi nomenque genusque?
Quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?
Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore,
Non ego digna malis, inquit; suprema parentum
Dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
Nos Ili veteris quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
Principio morbi, caeloque exacta sereno
Temperies; arsere rogis certantibus agri:
Cum subitus fragor, et fluctus Idaea moventes

Cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto
Bellua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis,
Nec nostro metire mari: primaeva furenti

Huic manus, amplexus inter planctusque parentum,
Deditur hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon
Virgineam damnare animam, sortitaque Lethen
Corpora crudelis scopulis me destinat urna.
Verum o, iam redeunt Phrygibus si numina, tuque
Ille adeo, auguriis promisse et sorte deorum,
Iam cui candentes votivo in gramine pascit
Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
Annue, meque, precor, defectaque Pergama monstris
Eripe; namque potes: neque enim iam lata videbam
Pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
Nec tales humeros pharetramque gerebat Apollo.
Argon., ii, 462-492.

395. JASON DESTROYS THE DRAGON'S SEED.

Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili
Fertilis arva secet, plena sic semina dextra
Spargere gaudet agris, oneratque novalia bello.
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
Clangor, et ex omni sonuerunt cornua sulco;
Bellatrix tum gleba quati, pariterque creari
Armarique phalanx totisque insurgere campis.
Cessit et ad socios paulum se retulit heros
Opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus
Adverso. Ut summis iam rura recedere cristis
Vidit et infesta vibrantes casside terras,
Advolat: atque uno tellus qua proxima collo,
Necdum humeri videre diem, prior ense sequaci
Aequat humo truncos: rutilum thoraca sequenti
Aut primas a matre manus premit obvius ante.
Nec magis aut illis aut illis millibus ultra
Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
Agmina Palladios defessus respicit ignes.
Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes,
Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,

Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque
Iamque omnes odere virum, iamque omnia contra
Tela volant: tunc vero amens discrimine tanto,
Quam modo Tartareo galeam Medea veneno
Infectam dederat, ususque armarat in illos,
In medios torsit; conversae protinus hastae.
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira, vel exsectos lacerat Bellona comatos;
Haud secus accensus subito Medea cohortes,
Implicat, et miseros agit in sua proelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira
Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus
Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.

396. MEDEA LEAVES HER HOME.

vii, 607-643.

At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque
Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra,
Nec miserae terra ulla procul; quascumque per undas
Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppim.
Ultima virgineis tunc flens dedit. oscula vittis,
Quosque fugit, complexa toros, crinemque genasque
Ungue per antiqui carpsit vestigia somni,
Atque haec impresso gemuit miseranda cubili:
O mihi. si profugae genitor nunc ille supremos
Amplexus, Aeeta, dares fletusque videres

Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est,
Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis!
Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta
Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles.
Dixit, et Haemonio nunquam spernenda marito
Condita letiferis prodit medicamina cistis,
Virgineosque sinus ipsumque monile venenis

Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem.
Inde velut torto Furiarum eiecta flagello
Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino

In freta nec parvi meminit conterrita nati,

Quem tenet; extremum coniux ferit irritus Isthmon.

viii, 1-24.

397. ABSYRTUS URGES HIS MEN TO RECOVER MEDEA.

Absyrtus subita praeceps cum classe parentis
Advehitur, profugis infestam lampada Graiis
Concutiens diramque premens clamore sororem:
Atque, Hanc, o si quis vobis dolor iraque, Colchi,
Accelerate viam, neque enim fugit aequore raptor
Iuppiter, aut falsi sequimur vestigia tauri.
Puppe, nefas, una praedo Phrixea reportat
Vellera; qua libuit, remeat cum virgine; nobis,
O pudor! et muros et stantia tecta reliquit.
Quid mihi deinde satis? nec quaero vellera, nec te
Accipio, germana, datam, nec foederis ulla
Spes erit, aut irae quisquam modus. Inde reverti
Patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit?
Quinquaginta animae me scilicet unaque mersa
Sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,

Persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem ;
Nec tibi digna, soror, desum ad connubia frater;
Primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro
Coniugio; primus celebro dotalia sacra,

Qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae.
Quin omnes alii pariter populique patresque
Mecum adsunt: magni virgo ne regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
Tot decuit coisse rates, tot fulgere taedas.

viii, 260-284.

« ForrigeFortsæt »