Billeder på siden
PDF
ePub

31. THE SACK OF TROY.

Quíd petam praésidi aut éxequar? quóve nunc
Aúxilio éxili aút fugae fréta sim?

Árce et urbe órba sum. Quo áccedam? quo ápplicem ?
Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent,
Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes

Déformati atque ábiete crispa.

O páter, o patria, o Príami domus
Saeptum áltisono cardíne templum !
Vidi égo te adstante ope bárbarica
Tectis caelatis lácuatis,

Auro ébore instructum régifice.
Haec ómnia videi inflámmarei,
Priamó vi vitam evitarei,

Iovis áram sanguine túrparei.

Vídi, videre quód sum passa aegérrume
Hectórem curru quádriiugo raptárier
Hectóris natum dé muro iactárier.

реч

Androm., fr. ap. Cic., Tusc., III, xix, 44, et al.

32. MEDEA'S NURSE DEPLORES JASON'S VISIT.

Utinám ne in nemore Pélio secúribus
Caesa áccedisset abiegna ad terrám trabes,
Neve índe navis íncohandae exórdium
Coepisset, quae nunc nóminatur nómine
Argó, quia Argivi ín ea dilectí viri
Vectí petebant péllem inauratam árietis
Colchís, imperio régis Peliae, pér dolum.

Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem
Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia.

Med. Exul, fr. in Rhet. ad. Herenn., II, xxii, 34.

33. DENIAL OF DIVINE PROVIDENCE.

Égo deum genus ésse díxi et dicam semper caélitum,
Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus:
Nám si curent, béne bonis sit, mále malis, quod núnc abest.
Telam., fr. ap. Cic., De Div., II, i, 104, et De Nat. Deor.,

III, xxxii, 79.

34. A WARNING AGAINST RELIGIOUS QUACKS.

. . . Séd superstitiósi vates ímpudentesque árioli,
Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat,
Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam,
Quíbus divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt.
De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera.
Telam., fr. ap. Cic., De Div., I, lviii, 132.

35. ILIA'S DREAM.

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno,
Eurudica prognata, pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos; ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur
His verbis: o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.'
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrimans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.
Ann., ap. Cic., De Div., I, xx, 40.

36. ROMULUS AND REMUS.

Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat at Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant vel uti, consul cum mittere signum
Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibus currus:
Sic expectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux.
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Ann., ap. Cic., De Div., I, xlviii.

37. WOODCUTTERS AT WORK.

Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,

[ocr errors]

Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta.
Pinus proceras pervortunt: omne sonabat
Arbustum fremitu silvai frondosai.

Ann., ap. Macrob., Sat. vi, 2.

38. SPEECH OF PYRRHUS AS TO RESTORING THE ROMAN

Nec mi aurum

PRISONERS.

Nec cauponaco nec mi pretium dederitis !

bellum, sed belligerantes,

Ferro, non auro vitam cernamus utrique.

Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors,

Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtutei belli fortuna pepercit,
Eorundem me libertati parcere certumst.
Dono ducite doque volentibus cum magnis dis.

Ann., ap. Cic., De Off. I, xii, 38.

39. A CHARACTER.

Haece locutus vocat quocum

bene saepe

libenter

3.2291

Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Congeriem partit, magnam cum lassùs diei
Partem fuisset de summis rebus regundis
Consilio indu foro lato sanctoque senatu:
Cui res audacter magnas parvasque iocumque
Eloqueretur, cuncta simul malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.

Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque.
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus levis aut malus, doctus fidelis
Suavis homo facundus suo contentus beatus
Scitus secunda loquens in tempore commodus verbum
Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas
Quem fecit mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque ;
Prudenter qui dicta loquive tacereve possit:
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.

Ann., ap. Gell., xii, 4.

40. THE MILITARY SUPPLANTS THE CIVIL POWER IN THE STATE.

Pellitur e medio sapientia, vi geritur res,
Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
Haut doctis dictis certantes sed maledictis
Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
Non ex iure manu consertum sed magis ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida vi.
Ann., ap. Gell., xx, 10.

41. A STAUNCH SOLDIER,

Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno:
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper obundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat
Nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

[ocr errors]

Ann., ap. Macrob., Sat., vi, 3.

42. CALM AFTER A STORM.

mundus caéli vastus cónstitit silentio,

Ét Neptunus saévus undis ásperis pausám dedit:
Sól equis itér repressit úngulis volántibus:
Cónstitere amnés perennes, árbores ventó vacant.

Sat. de Scip., fr. ap. Macrob., Sat., vi, 2.

43. EPIGRAMS ON SCIPIO.

Hic est ille situs, cui nemo civis nec hostis
Quivit pro factis reddere operae pretium.

Ap. Sen., Ep., xviii, 5 (108), 32.

A sole exoriente supra Maeotis paludes
Nemo est qui factis me aequiperare queat.

Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est
Mi soli caeli maxima porta patet.

Ap. Cic., Tusc. Dis., V, xvii, 49; Sen., Ep., xviii, 5 (108), 34.

44. HIS OWN EPITAPH.

Adspicite, o cives, senis Enni imagini' formam:
Hic vostrum panxit maxuma facta patrum.
Nemo me dacrumis decoret, nec funera fletu
Faxit. Cur? Volito vivo' per ora virum.

Ap. Cic., Tusc. Dis., I, xv, 34.

« ForrigeFortsæt »