Sed dextrovorsum avórsa it in malám crucem. Da. Si tú de illarum cénaturus vésperi es, Illís curandum cénseo, Scepárnio; Si apúd me esurus és, mihi dari operám volo. Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Séquere me hac ergó. Sc. Sequor. Rud., I, ii, 71-94. рес 25. LOVE IS TOO EXPENSIVE A Luxury. Omnium primum Amóris artis éloquar quemadmódum expediant. Núnquam Amor quemquam nísi cupidum hominem póstulat se in plagás conicere; Eos cupit, eos cónsectatur; súbdole blandítur; ab re Cónsulit, blandiloquéntulus, harpagó, mendax, cuppés avarus, 'Dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes!' Ibi ille cucúlus: 'Océlle mi, fíat! Et istuc et si ámplius vís dari, dábitur.' Ibi illa pendéntem ferit: iam ámplius órat; Nón sat id ést mali, ni ámplius étiam, Quód bibit, quód comest, quód facit súmti. Ne datur: dúcitur fámilia tóta: Véstispicae, unctor, aúri custos, flábelliferae, sándaligerulae, Raptóres panis ét peni. Fit ípse, dum illis cómis est, Inóps amator. Haec égo quom ago cum meo animo ét recolo, Ubi quí eget, quam preti sít parvi: Apagé te, Amor! non places! níl te utor. Fugit fórum, fugat tuos cógnatos, Fugat ípse a suo se cóntuitu; Neque enim éum sibi amicum vólunt dici. Mille modis amor ígnorandust, prócul adhibendust, ábstinendus: Nám qui in amorem praécipitavit, péius perit, quam si sáxo saliat. Apage, sís, Amor! Túas res tibi habe. Amor mihi amícus Né fuas únquain ! Cértum est, ad frúgem Applicare ánimum. Trin., II, i, 14-52. 26. A PURCHASER FRIGHTENED OUT OF A BARGAIN. (Stasimus, Servos; Philto, Senex.) St. Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum Ei rei árgumentum dícam. Ph. Audire edepól lubet. Ph. Apage! St. Neque únquam quisquam est, quóius ille agér fuit, Alii exulatum abiérunt; alii emórtui; Alií se suspendére. Hem, nunc hic, quóius est, Ut ad íncitas redactus! Ph. Apage a me ístum agrum! Nam fúlguritae súnt hic alternae árbores; Sués moriuntur ángina acérrume ;. Ovés scabrae sunt, tám glabrae, hem, quam haec ést manus. Hominúm, nemo extat, qui íbi sex menses víxerit : Ita cúncti solstitiáli morbo décidunt. Ph. Credo ego istuc, Stasime, ita ésse; sed Campáns genus Multó Syrorum iam ántidit patiéntia. Sed iste ést ager profécto, ut te audivi loqui, Malós in quem omnes públice mittí decet. St. Hospítium est calamitátis. Quid verbís opust? Ph. At tu hércle et illi et álibi. St. Cave, sis, díxeris, Me tibi dixisse hoc. Ph. Dixisti arcanó satis. St. Quin híc quidem cupit illum áb se abalienárier, Si quidem reperire póssit, cui os súblinat. Ph. Meus quidem hercle nunquam fiet. St. Si sapiés quidem. Lepide hercle de agro ego húnc senem detérrui. Trin., II, iv, 119–123, 132–159. 27. SENATUS CONSULTUM DE BACCHANALIBUS, 186 B. C. De Bacanalibus quei foideratei esent ita exdeicendum cen suere. Neiquis eorum Bacanal habuise velet. Sei ques esent quei sibei deicerent necessus ese Bacanal habere, eeis utei ad praetorem urbanum Romam venirent deque eeis rebus, ubei eorum verba audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus Senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium quisquam, nisei praetorem urbanum adiesent, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere. Sacerdos nequis vir eset. Magister neque vir neque mulier quisquam eset. Neve pecuniam quisquam eorum comoinem habuise velet, neve magistratum neve pro magistratud neque virum neque mulierem quiquam fecise velet. Neve post hac inter sed coniourase neve comvovise neve conspondise neve conpromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet. Sacra in oquoltod ne quisquam fecise velet, neve in poplicod neve in preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet, nisei praetorem urbanum adieset isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere. Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus mulieribus plous tribus arfuise velent, nisei de praetoris urbani senatuosque sententiad, utei suprad scriptum est. Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum noundinum; senatuosque sententiam utei scientes esetis, eorum sententia ita fuit: sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere; atque utei hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit ; uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit; atque utei ea Bacanalia, sei qua sunt, exstrad quam sei quid ibei sacri est, ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobis tabelai datai erunt, faciatis utei dismota sient. Inscr. 28. EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO, PROBABLY SON OF AFRICANUS MAJOR, AUgur 180 B. C. Quei ápice insígne diális fláminís gesístei Inscr. Q. ENNIUS, 239-169 B. C. 29. DREAM OF PRIAM, AND ITS INTERPRETATION. máter gravida párere se ardentém facem Tum cóniecturam póstulat pacém petens, Apóllo, puerum prímus Priamo quí foret Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo. Alex., fr. ap. Cic., de Div., I, xxi, 42. 30. CASSANDRA'S VISION. Hec. Sed quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus? Cas. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum, Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. Ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque incendio! Navibus complebit mánus litora. Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxxi, 66, 67. |