Billeder på siden
PDF
ePub

tiunt: sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustatum nou habent. Sed, si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo: sin propter vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit? Respice, quaeso, aliquando rempublicam, M. Antoni: quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera: mecum, ut voles; cum republica redi in gratiam. Sed de te tu ipse videris: ego de me ipso profitebor. Defendi rempublicam adolescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest: ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod iamdiu parturit! Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quauto verius nunc negabo seni? Mihi vero,

patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam: hoc mihi maius a diis immortalibus dari nihil potest: alterum, ut ita cuique eveniat, ut de republica quisque mereatur.

Phil., II, xlv, 115; xlvi, 118, 119.

163. PRAISES OF CAESAR'S CLEMENCY.

Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec enim res unius est propria Caesaris ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem et dux es, et comes: quae quidem tanta est, ut nulla tropaeis monumentisque tuis allatura finem sit aetas: nihil est enim opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas: at vero haec tua iustitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor, ne hoc, quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ipse cogitans sentio : ipsam victoriam vicisse videris, cum ea, quae illa erat adepta, victis remisisti. Nam cum ipsius victoriae conditione omnes

victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque devicta est.

Marcell., iv,

11.

164. LOVE OF GLORY.

Atque, ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An, cum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerint, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

Arch., xi, xii, 28–30.

Q. TULLIUS CICERO, 102-43 B. C.

165. THE ZODIAC.

Flumina verna cient obscuro lumine Pisces,
Curriculumque Aries aequat noctisque dieque,
Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri,
Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt,
Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer
Languificosque Leo proflat ferus ore calores.
Post modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem.
Autumni reserat portas aequatque diurna
Tempora nocturnis disperso sidere Libra,
Et fetos ramos denudat flamma Nepai.
Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris.
Bruma gelu glacians iubare spirat Capricorni:
Quam sequitur nebulas rorans liquor altus aquari:
Tanta supra circaque vigent ibi flumina. Mundi
At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis
Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur.
Squama sub aeterno conspectu tosta Draconis
Eminet: hanc inter fulgentem sidera septem
Magna quatit stellans, quam servans serus in alta
Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

In Cic. Op., ed. Or., iv, p. 1013.

166. EPIGRAMS.

Crede ratem ventis, animum ne crede puellis:
Namque est feminea tutior unda fide.

Femina nulla bona est, et, si bona contigit ulla,
Nescio quo fato res mala facta bona.

Ibid.

T. LUCRETIUS CARUS, 98-55 B. C.

167. THE INFLUENCE Of Venus.

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
Alma Venus, caeli subter labentia signa
Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
Concelebras, per te quoniam genus omne animantum
Concipitur visitque exortum lumina solis :
Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
Summittit flores, tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast verna diei
Et reserata viget genitabilis aura favoni,
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi..
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta ·
Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria et montis fluviosque rapacis
Frondiferasque domos avium camposque virentis
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem
Efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
Te sociam studeo scribendis versibus esse.

Quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

De Rerum Nat., I, 1-27.

168. REVOLT AGAINST THE TYRANNY OF SUPERSTITION.

withr.j

Humana ante oculos foede cum vita iaceret
In terris oppressa gravi sub religione
Quae caput a caeli regionibus ostendebat
Horribili super aspectu mortalibus instans,
Primum Graius homo mortalis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra,
Quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
Inritat animi virtutem, effringere ut arta k
Naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
Processit longe flammantia moenia mundi
Atque omne immensum peragravit mente animoque,
Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subiecta vicissim

Opteritur, nos exaequat victoria caelo.

I, 62-79.

169. NOTHING CAN ARISE OUT OF NOTHING; BUT LIKE MUST ARISE FROM LIKE.

Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus

Omne genus nasci posset, nil semine egeret.
E mare primum homines, e terra posset oriri
Squamigerum genus et volucres erumpere caelo ;
Armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
Incerto partu culta ac deserta tenerent.

Nec fructus idem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
Qui posset mater rebus consistere certa?
At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
Inde enascitur atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cuiusque et corpora prima;

10

« ForrigeFortsæt »