Billeder på siden
PDF
ePub

maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam, qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices: nolui. Vidistis enim, ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur,

Verr., II, V, lxii, 161–163.

157. THE BATTLE OF MUTINA.

Cum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat: neque sciri volebat se legiones habere; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones iussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem XXXV Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque cum equites nostrum cornu circuire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente ecum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila conicere velle. Ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors praetoria pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo cum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis

redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque eius omnes delevit, fugavitque eodem loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A. d. XII Kalendas Maii ex castris. Ad Fam., X, xxx.

RHETORICAL PASSAGES.

158. CATILINE'S GUILT.

Nunc vero, quae tua est ista vita! Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi mehercle mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes nunc te patria, quae communis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, et iamdiu te nihil iudicat nisi de parricidio suo cogitare. Huius tu neque auctoritatem verebere, neque

iudicium sequere, neque vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur: Nullum aliquot iam annis facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges ac quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter te unum: quidquid increpuerit, Catilinam timeri: nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.

159. CATILINE'S FLIGHT.

Cat., I, vii.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitantem, ex urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit: nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique întra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit: quanto tandem illum maerore afflictum esse et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.

Cat., II, i.

160. AN INVECTIVE.

Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in illa provincia, de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? Vexatio Macedoniae? an oppidorum turpis amissio? an sociorum direptio? an agrorum depopulatio? an munitio Thessalonicae? an obsessio militaris viae? an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus es, quam Gabinius, sic in provincia paullo tamen, quam ille, demissior. Nam ille gurges atque heluo, natus abdomini suo, non laudi atque gloriae, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos, nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos, omnes fortunis, multos fama vitaque privasset, cum egisset aliud nihil in illo exercitu, nisi ut urbes depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est (quid enim ille non auderet?) a senatu supplicationem per litteras postulare. O dii immortales! tune etiam, atque adeo vos, geminae voragines scopulique reipublicae, vos meam fortunam deprimitis? vestram extollitis? cum de me ea senatusconsulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea collegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quae ego non modo optare numquam auderem, sed cogitare non possem: vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis?

161. AN INDICTMENT.

Pis., xvii, 40, 41.

Hic tu etiam dicere audebis: Est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille. Non, ut quisque maxime est, quicum tibi aliquid sit, ita te in huiuscemodi crimine maxime eius pudet? Paternus amicus est. Ipse pater si iudicaret, per deos immortales, quid facere posses, cum tibi haec diceret: Tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis, ex foedere quam deberent navem, per triennium remisisti: tibi apud eosdem privatim navis

oneraria maxima publice est aedificata: tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti tu pretio remiges dimisisti: tu, cum navis esset a quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab omnium oculis removisti: tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur securi ferire potuisti: tụ tuam domum piratas abducere, in iudicium archipiratam domo producere ausus es: tu in provincia tam splendida, apud socios fidelissimos, cives Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae, dies continuos complures in littore conviviisque iacuisti: te per eos dies nemo domi tuae convenire, nemo in foro videre potuit: tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matresfamilias adhibuisti: tu inter eiusmodi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, collocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet: tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es: tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti: tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruere: tua luxuria atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est: post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo, te praetore, primum piratae navigaverunt: neque haec tot tantaque dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla caussa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum ad mortem cruciatumque rapuisti: neque in parentum luctu atque lacrimis te mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati, sed etiam quaestui fuit. Haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere? posses, ut tibi ignosceret, postulare?

162. A LAST APPEAL.

Verr., II, V, lii.

Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti. Pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani: confer cum nundinatione tua tuorumque: tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sen

« ForrigeFortsæt »