Billeder på siden
PDF
ePub

spicua est malorum commutationumque Graeciae, propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paullo perbreviter attigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas; et, quod ubique gentium est, ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare: et rursus, ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac mittere.

PHYSICAL SCIENCE.

De Rep., II, iv.

145. IN THE SPHERE OF PHYSICAL SPECULATION CERTAINTY IS UNATTAINABLE.

'Latent ista omnia,' Luculle,

'Crassis occultata et circumfusa tenebris,'

ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa; quia possit fieri, ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit, et quasi radicibus suis haereat; an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur; sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Dicitis etiam, esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos antipodas vocatis: cur mihi magis succensetis, qui ista non aspernor, quam eis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri: quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paullo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. tantulum? Egone? vos quidem tantum! irridemini, et ipsi illum vicissim eluditis.

Putas solem esse Sed et vos ab illo Liber igitur a tali

irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur; elatiores fieri videmur: humana despicimus; cogitantesque supera atque caelestia, haec nostra, ut exigua et minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurret, quod verisimile videatur; humanissima completur animus voluptate. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster: sed vester, ut assentiatur, credat, affirmet: noster, ut vereatur temere opinari, praeclareque agi secum putet, si in eiusmodi rebus, verisimile quod sit, invenerit.

Acad. Prior, II, xxxix, xli.

146. THE SPHERE IS THE MOST PERFECT FIGURE: THE REGULAR MOTIONS AND UNCHANGING ORDER OF

THE SEVERAL PARTS OF THE UNIVERSE ARE DUE
TO THE FACT OF ITS SPHERICAL SHAPE.

Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem, quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu: quod mihi tamen ipsum non videtur: quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnes alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? cumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus (sic enim opaîpav interpretari placet); ex planis autem circulus aut orbis, qui kúkλos Graece dicitur: his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillimae, a medioque tantum absit extremum [quantum idem a summo]: quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis: an ne hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut alia sit figura: innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. Quae,

si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed dum, palato quid sit optimum, iudicat, caeli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. Nam, cum duo sint genera siderum: quorum alterum, spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat: ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Nat. Deor., II, xviii, 47, 48.

147.

ONLY A SMALL PORTION OF THE EARTH'S SURFACE

IS HABITABLE.

Vides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas: hosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim aversos, partim etiam adversos stare vobis: a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eamdem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis; e quibus duos maxime inter se diversos, et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos, obriguisse pruina vides; medium autem illum et maximum solis ardore torreri: duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus: hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat: omnis enim terra, quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris: qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangem tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? Quibus amputatis, cernis profecto, quantis in angustiis vestra gloria se dilatari velit. Ipsi autem, qui de vobis locuntur, quamdiu loquentur?

Somn. Scip., vi.

THEORY OF ORATORY.

148. THERE IS AN IDEAL ORATOR, AND AN IDEAL ELOQUENCE, WHICH ARE FAR MORE PERFECT THAN ANYTHING THAT HAS EVER BEEN REALIZED.

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et iis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex, cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

Or., ii, 7-iii, 10.

149. QUALIFICATIONS OF THE PERFECT ORATOR.- THE POWER OF AROUSING THE EMOTIONS.

A

Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant; quorum alterum est, quod Graeci noɩkóv vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem Tabŋтɩкóv nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo caussae eripiuntur quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed magno semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in caussa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacumque in me sunt: (me enim ipsum paenitet, quanta sint:) sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est; (qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in caussa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum ;) sed est faciendum etiam, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate afficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Or., xxxvii, 128-132.

« ForrigeFortsæt »