Billeder på siden
PDF
ePub

<< pientissimorum consilium esse existimatote : quod vel « ideo sequi debetis, quia in priore exemplo quasi totam « ejus rationem cum eventu ipso perspicere potestis.

XIV. Sed tamen etiam alioquin argumenta magna sunt « et evidentia. Nemo inter nostros ita excellit, ut ei æquo « animo parituri sint cæteri : quæ vero sint æmulationis pe• ricula, quoties acri et potente cum hoste res est, scitis: « et quemcumque faceretis imperatorem, vel nimio pacis

studio, vel cupiditate gerendi belli, detrimentum vestris « rebus afferre posset: taceo adversum Romanos, gentem « armis induratam, non quolibet duce bellum tuto geri. Ve« rum enimvero, quemadmodum nemo dubitat, virtute et « consilio militari ante Pyrrhum nemo est : sed venire for« sitan nolet? imo vero quia rerum gerendarum cupidissi« mus, bellum in præsentia nullum aliud habet, non modo « veniet ipse lubenter, sed etiam adducet copias validas, « et præliorum non rudes: et ne ab ipso libertati nostræ « metuamus, iis cum eo conditionibus transigetur, quibus « respublica in tuto sit. Hac ratione fiet, ut bona cum spe << sumere bellum, et vel impetrare pacem commodam, vel « etiam dare gloriosam possimus, quanquam hoc potius « eventurum non improbæ spei est, ut prius Romani no« biscum æquis legibus transigant, quam hoc rerum statu Pyrrhum accipiant in Italiam, qui quondam ex eadem Epiro minoris aliquanto gloriæ potentiæque regem ti

α

[ocr errors]
[ocr errors]

<< muerunt. »

XV. Hoc consilium non eo tantum vicit, quod publicæ salutis viam haud aspernandam aperuisse videbatur; sed etiam contrarias in opiniones divisa concione, quum neutra pars, obsistente altera, pertendere posset, quod proximum erat, sententiam, quæ media quodammodo videbatur, universi prætulerunt. Ferunt vulgato per civitatem rumore, decretum de Pyrrho acciendo factum esse, Metonem quemdam hominem frugi, sumpta corona marcida, et facula,

§ XIII. Appian. — Strabo, lib. VI. — Liv. VIII, 24. Pausan. lib. I. —— SXIV. Plutarch. in Pyrrh. c. 25.

ebriorum more, cum tibicina theatrum intravisse: populum tarentinum, solita lascivia, jussisse, ut progressi in medium, ille voce, muliercula tibia canerent. Tum Metonem, facto silentio, dixisse : « Bene facitis, Tarentini, quod saltandi canendique copiam præstatis, quibus libet: nam Pyrrho in « urbem admisso vix erit, ut liceat amplius nostro nobis ar<< bitratu vivere. » Moto ad hæc populo, atque orto murmure, veriti, qui auctores injuriarum adversus Romanos fuerant, ne pacificis consiliis valentibus ad supplicium ipsi dederentur, increpito vulgo, quod ab homine temerario tam indigne derideri pateretur, impetu facto, Metonem theatro exegerunt: ita nemine deinceps adversante, decretum ratum fuit.

XVI. At romanus consul, quum nihil ab Tarentinis pacati responderetur, præterea mitti ad Pyrrhum legatos cum muneribus accepisset, ad belli consilia conversus, agrum populatur, oppida alia pugnando, alia deditione capit, damno ac terrore complet omnia. Mittuntur etiam ad prohibendas injurias ab Tarento copiæ: fit conflictus acer, sed superiore Romano, multis suorum amissis, Græci in urbem compelluntur. Æmilius regionem omnem impune vastat uritque. Territis ea clade Tarentinis, ut multitudo, quanto secundis rebus insolentior, adversis tanto impensius in timorem præceps est, Agidi, qui romanæ amicitiæ retinendæ perpetuus auctor fuerat, imperium permittitur. Cupiditatem spemque pacis auxerant ex principibus quidam ab romano duce dimissi, qui humanitatem ejus, et cæteros etiam Tarentinos superiore prælio, aut per agros passim exceptos, indulgenter atque benigne haberi, prædicabant.

XVII. Sed mutavit animos erexitque Cineæ fiducia, cum auxiliaribus copiis ab Epiro venientis : namque Pyrrhus ingens animi, et Magni modo Alexandri æmulatione vastissimum imperium spe complexus, ipsis quasi fatis invitantibus, ad perficienda quæ destinasset, pandi sibi viam credebat. Confirmatum etiam oraculi delphici voce narrant, ambigui quidem sensus, et utramvis in partem facilis flecti, sed quod

[ocr errors]

S XV. Plutarch. in Pyrrh. c. 26. § XVI. Zonar. - Oros. IV, 1.

interprete cupiditate rex pro certo et secundo acceperit: quippe de belli, quod suscepturus esset, eventu consulenti redditum responsum ferunt: posse eum Romanos vincere. Sed plus, opinor, animorum dabat tarentina legatio, quæ ex sua civitate, Lucanisque, Messapüs, et Samnitibus, cœterisque populis, qui eodem fœdere tenerentur, facile viginti millia equitum, trecenta quinquaginta peditum conscribi posse, attulerat. His igitur copiis si Romanos in ordinem redegisset, haud magno negotio cæteræ Italiæ dominationem se adepturum sperabat. Inde brevis in Siciliam trajectus ostentabat insulam Agathoclis excisa domo vacuam et discordem: quam etiam hereditario jure, quod ex Lanassa, filia Agathoclis, liberos susceperat, suæ domui posse vindicari rebatur. His ex sententia confectis, Carthaginem bello erat petiturus.

XVIII. Fama est, Cineam, præstanti sapientia virum, quo immodicas regis cupiditates, paratamque felicitatem præsentibus bene utendi turbaturas, ipsius quoque confessione coercendas esse ostenderet, quid de victis Romanis agere constituisset? interrogasse. Atque illo subinde alias ex aliis victorias nascituras esse demonstrante, subjecisse : quid igitur confectis istis omnibus acturi sumus? Tum vero pacis et otü bonis affatim fruituros respondente, excepisse Cineam : Quid igitur vetat, o rex, quin statim iis fruamur, quum præsto sint; novis autem bellis suscipiendis corrumpi penitus, amittique possint? » Sed Pyrrhus, iterata legatione Tarentinorum, et ambitione sua victus, patrium esse respondit Epirotis, non pro se tantum, sed etiam pro sociis et amicis bella capessere. Cæterum tegendo interiori consilio suo, cum legatis anxie pepigit, ut lato ipsis auxilio statim rediret domum; neque diutius, quam necessum esset, ab iis in Italia detineretur.

s་

XIX. Inde confestim ad bellum apparandum ingenti stu

S XVII. Aug. de Civit. Dei, III, 17. - Ennius apud Cic. in Divin. II, 26. - Plut. in Pyrrh. c. 27. Just. XVIII, 1. S XVIII. Just. Diod. Ecl. ex lib. XXII. --Vid. Boileau, Épître première.

dio versus, navium longarum magnum numerum complevit; alias præterea, quibus equi virique transportarentur, adornavit plerisque legatorum italicorum, quo sub specie honoris obsidum vicem retineret, in delectu agendo, copiisque conducendis usus, cæteros cum tribus armatorum millibus, addito, qui præesset, Cinea, Tarentum præmisit. Horum adventu spes pacis abrupta, abrogatum Agidi imperium, et uni eorum, qui ex legatione redierant, decreto populi datum est. Neque multo post missus a rege Milo tarentinam arcem firmavit præsidio, murorumque custodiam et tutelam sibi depoposcit: gratulante imperita multitudine, quod penes peregrinos molestiam et labores esse, sibi otium cum securitate relictum existimabat: annona igitur militibus, pecunia Pyrrho, alacriter decreta.

XX. Interea L. Æmilius transmarini militis adventu cognito quo tutioribus locis hibernaret, exercitum in Lucaniam transducere instituit. Erat iter per angustos quosdam calles, quos ab altera parte præruptæ inviæque rupes, ab altera mare claudebant: et, intellecto ducis romani consilio, tarentini naves scorpionibus et ballistis instructas admoverant litori; militemque per arctos et obnoxios tramites incedentem missilibus impetebant. Æmilius viam virtuti negatam astu explicuit, captivis, quos in ultimum agmen rejecerat, latera prætexens ordinum, quæ periculo patebant. Horum misericordia Tarentini, dum suos ferire metuunt, etiam hostibus pepercerunt. Hæc ferme eo anno ad Tarentum gesta. Romæ vero C. Fabricius Luscinus, qui in consulatu suo Samnites, Bruttiosque, et Lucanos præclare vicerat, triumphans Capitolium ingressus est: eumdemque honorem non ita multis post diebus Q. Marcius consul obtinuit, ex Etruria, rebus ibi prospere gestis, reversus.

XXI. Quæ eum causa, bello etrusco nondum finito, ex provincia revocaverit, tempore alieno (nam Fabricius a. d. III nonas martias triumphavit) non traditur : : ego accitum a senatu conjicio, qui tum exspectatione Pyrrhi sollicitus,

§ XIX. Zonar. Pausan. Plut. S XX. Front. I, 4.

- Zonar.

præsidia undique conquirebat. Nam et eo primum tempore, quum, tanta undique belli mole coorta, imperium pluribus exercitibus defendi oporteret, proletarii, quibus antiquitus vacatio militiæ fuerat, sacramento rogari cœpere: arma, quæ parare per inopiam non poterant, publice data : ut legionibus alibi occupatis, hæc manus per globos in muris foroque disposita, stationibus et excubiis urbem tueretur. Neque tamen his consiliis averti potuisset imminens clades, nisi fortuna urbis imperaturæ periculosissimis temporibus ingentes viros reservasset ; ac nescio an maximos omnium, qui unquam in ista civitate fuerint, non ita divitiis et splendore generis, quam contemptu opum, et a virtute nobiles. Hæc enim ætas Curios, Fabricios, Coruncanios tulit: nullarum imaginum aut facultatum viros, sed amplissimæ gloriæ, quam rectissimi exempli homines, summo rei militaris usu, parique morum innocentia pepererunt: utrobique salutares patriæ, quæ adversus regem ambobus metuendum, non magis opus habebat viris, qui ferrum hostile retundere possent, quam qui aurum contemnere.

XXII. Pyrrhum interea, vere non exspectato, peditum duo et viginti millia, tria equitum adducentem, elephantos præterea viginti, et funditorum sagittariorumque modicam manum, orta in medio cursu tempestas ita jactavit, ut ab extremo periculo minimum abesset. Classe disjecta, pluribusque navigiis afflictis, quum etiam prætoria navis laboraret, in mare se dedit Pyrrhus, et maximo cum labore vix tandem enatavit. Corporis tamen male habiti ægritudinem, animi robur sublevabat: et cura Messapiorum, qui suum in litus ejectum, omni studiorum officiorumque comitate coluerunt. Eorumdem opera navibus quibusdam, quæ procellæ vim evaserant, adductis, pauci equites cum duobus elephantis, et minus duobus millibus peditum collecti. Cum hac manu Tarentum processit, obviam egresso cum militibus suis, regemque deducente Cinea. Magnis Tarentinorum

S XXI. Oros. IV, 1. — Aug. de Civit. Dei, III, 17.XVI, 10.

- Enn. apud A. Gell.

« ForrigeFortsæt »