Billeder på siden
PDF
ePub

C. 300

C. 452

plebe allegebantur, juxta eam rem ægre passi Patres, quam quum consulatum vulgaris viderent. Simulabant, ad deos id magis, quam ad se, pertinere: ipsos visuros, ne sacra sua polluantur : id se optare tantum, ne qua in rempublicam clades veniat. Minus autem. tetendere, assueti jam tali genere certaminum vinci. Et cernebant, adversarios o non id, quod olim vix speraverint, affectantes magnos honores, sed omnia jam, in quorum spem dubiam erat certatum, tamen adeptos, multiplices consulatus, censurasque, et triumphos.

ΤΟ

VII. Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. Qui quum eadem ferme de jure Patrum ac plebis, quæ pro lege Licinia1 quondam contraque eam dicta erant, quum plebeiis consulatus rogabatur, disseruissent; retulisse dicitur Decius parentis sui speciem 2, qualem eum multi, qui in concione erant, viderant, incinctum gabino cultu3, super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus romanis de

8. Consulatum vulgari; vide ad II, 29, n. 5.

6. Minus autem tetendere; vide ad IV, 8, n. 6. — Tendere. Lovel. 2 et 4. Fragm. Haverk. deinde in tali genere Gaertn. Ita infra lib. XXV, 5, senes honoratosque juvenis in eo certamine devicit; XXVII, 53, in certamine autem amicitiæ vestræ minime æquo animo vinci possum. At reliqui codices præpositionem ignorant, et sic sæpe loquitur noster, v. g. XXXIII, 47, nec satis habere, bello vicisse Hannibalem; XXXVII, 54, nisi quod longius a vobis absumens, nulla vincimur alia re. Similiter prælio vinci. ED.

10. Adversarios non solum id...sed etiam (vide I, 40, n. 1) omnia jam,

in quorum spem quamvis dubiam erat certatum, tamen adeptos. Confer ad VII, 30, n. 6. Doer. tandem conj. pro tamen, quia hoc initio cap. sequentis repetitur.

CAP. VII. 1. Pro lege Licinia, etc.; conf.VI, 35 sq.VII, 21 sq.

2. Retulisse dicitur Decius parentis sui speciem, eamdem sumpsisse, sibi induisse.

3. Incinctum gabino cultu, etc.; v. ad V, 46, n. 2, et VIII, 9. Incinctus pro cinctus etiam est apud Ovid. Heroid. epist. IV, v. 87 : « Quid juvat incinctæ studia exercere Dianæ. » Vide N. Heins. ad Fast. II, 633, et Metam. III, 162. Ita infrenatus pro frenatus occurrit inf. XXXVII, 20. ED.

[ocr errors]
[ocr errors]

C. 300

C. 452

vovisset. << Tum P. Decium consulem purum piumque « diis immortalibus visum, æque ac si T. Manlius 4 col« lega ejus devoveretur. Eumdem P. Decium 5, qui sa«< cra publica populi romani faceret, legi rite non po<< tuisse? Id esse periculum 6, ne suas preces minus « audirent dii, quam Ap. Claudii? Castius eum sacra privata facere, et religiosius deos colere, quam se? « Quem pœnitere votorum, quæ pro republica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut «< ad exercitus euntes, aut inter ipsa bella? Numera« rentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum « ductu et auspicio res geri cœptæ sunt: numeraren<< tur triumphi. Jam ne nobilitatis quidem suæ ple« beios pœnitere : pro certo habere, si quod repens « bellum oriatur, non plus spei fore senatui populo« que romano in patriciis, quam in plebeiis ducibus. Quod quum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest, inquit, eos viros, quos vos << sellis curulibus, toga prætexta 9, tunica palmata et << toga picta, et corona triumphali laureaque honora

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

8. Numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri cœptæ sunt, hoc est, quibus plebeii cœperunt duces esse; vide ad V, 46, n. 10; sint conj. Duk.

9. Sellis curulibus et toga prætexta, insignibus consulum, ut tunica palmata, toga acu picta, corona triumphalis laureaque triumphantium, qui hinc aurati purpuratique dicuntur, XLV, 39 pr. Conf. ad XXX, 15, n. 5; ad Juvenal. X, 36 sq. Tac. Ann. I, 15, n. 4. Toga palmata dicebatur, quam merebantur ii, qui reportabant

<< ritis, quorum domos spoliis hostium affixis 10 insi<< gnes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia <«< insignia adjicere? qui, Jovis optimi maximi ornatu

[ocr errors]

decoratus, curru aurato per Urbem vectus in Capitolium ascenderit, si conspiciatur cum capide ac11 lituo, capite velato victimam cædat, auguriumve ex arce capiat 12? Cujus imaginis titulo 13 consulatus censu<< raque et triumphus æquo animo legetur; si augu

[ocr errors]

de hostibus palmas: ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas habebat, Isid. Or. XIX, 24. Picta toga purpurea antea vocitata est, eaque erat sine pictura : tunica palmata a latitudine clavorum dicebatur, quæ nunc a genere pictura appellatur; Fest. At Salmas. ad Flav. Vopisc. c. 20. « Picta, inquit, vestis multum distat a clavata: picta semper alicujus rei, seu animalis figuram acu factam atque aureis, aut variis filis intextam et expressam exhibebat : clavi vero aurei, aut purpurei particulæ erant ex auro, vel purpura, nunc rotundæ, nunc quadratæ, quæ tanquam emblemata quædam vestibus inserebantur atque insuebantur, quæque etiam a veste poterant separari et in aliam transferri. » Cæterum tunica palmata a Capitolio et a Jove quasi mutuo sumi solebat: unde mox Jovis Optimi Max. ornatus dicitur, et apud Juven. X, 38, tunica Jovis. Corona triumphali : quam antiquitus e lauro fuisse, postea ex auro fieri cœptam scribit Gellius, lib.V, cap. 6; Dionys. Halicarn. lib. III ad tempora usque Tarquinii prisci refert originem coronarum aurearum a regibus primum, deinde a triumphantibus gestatarum. ED.

10. Domos spoliis hostium affixis insignes, ut sub aspectum prætereuntium caderent spolia : quæ neque ædibus abalienatis refigi, aut tolli ab em

26;

ptoribus, neque collapsa refici licebat. Confer XXIII, 23, n. 7; XXXVIII, 43, n. 7; ad Sil.VI, 434 sq. 446; X, 600; Intpp. Plin. XXXV, 2; Tibull. I, 1, 54; Propert. III, 7, seu 9, Lips. Mil. rom.V, 17. Pontificalia atque auguralia insignia, capidem et lituum, adjicere, scil. sibi, vel potius honoris insignibus modo memoratis. — Jovis optimi maximi ornatu; corona aurea, sceptro regio, quibus triumphantes, Jovis ipsius instar, decorabantur. Quin etiam faciem triumphantibus minio illini olim solitam, quemadmodum Jovi et quibusdam aliis diis, Plinius memorat lib. XXXIII, cap. 7. ED.

11. Cum capide ac lituo: de hoc conf. I, 8. Capis, seu capedo et capeduncula vasculum, quo utebantur in sacris. Capis poculi genus a capiendo dictum; Fest. Capis vas pontificale, lituus augurum erat; Duker. Recte; et in toto h. 1. distingui pontificum augurumque insignia ac munera, jam monuit Drak. Conf. Gell. XII, 1. Capite velato (caput velare proprie erat augurum in auguriis capiendis ; conf. Virgil. Æn. III, 403 sq. ibique intpp.) victimam cædat de pontifice ipso, ut apud Sueton. Tiber. 25 extr.

12. Auguriumve ex arce capiat; v. ad I, 6, n. 5.

13. Cujus imaginis titulo; vide ad IV, 16, n. 4.

C

452

<< ratum aut pontificatum adjeceritis, non sustinebunt « legentium oculi? Equidem (pace dixerim deum) eos << nos jam populi romani beneficio esse spero, qui sa«< cerdotiis non minus reddamus dignatione 14 nostra «< honoris, quam acceperimus; et deorum magis, quam << nostra causa expetamus, ut, quos privatim colimus, publice colamus.

[ocr errors]

VIII. « Quid autem ego sic adhuc egi, tanquam in«<tegra sit causa patriciorum de sacerdotiis, et non jam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? Decemviros sacris faciundis1, carminum Sibyllæ << ac fatorum populi hujus interpretes, antistites eos<< dem Apollinaris sacri ceremoniarumque aliarum, plebeios videmus. Nec tum patriciis ulla injuria facta est, ༥ quum duumviris sacris faciundis adjectus est propter plebeios numerus : et nunc tribunus, vir fortis ac << strenuus, quinque augurum loca, quatuor pontificum adjecit, in quæ plebeii nominentur; non ut vos, Appi, vestro loco pellant 2, sed ut adjuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in «< cæteris humanis pro parte virili 3 adjuvant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem

«

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

«

[blocks in formation]
[ocr errors]

quo

ti. ED. ·Propter plebeios, ut hi
que eum honorem consequi possent.
2. Ut vos, Appi, vestro loco pel-
lant, ut vos plane excludant a sacer-
dotiis, ab honoribus, quos soli adhuc
obtinuistis. Conf. ad cap. 6, n. 4. Sic
depelli et dejici quis dicitur in comi-
tiis, ut contra, qui competitorum im-
petrat honorem, quem cum aliis petie-
rat, neque ab iis vincitur, locum suum
tenere; vide ad III, 35, n. 1o, et
XXXIX, 32, n. 6. Origo harum di-
ctionum repetenda ex iis, quæ dixi ad
II, 10, n. 7, et ad IV, 16, n. 5.

3. Prop. v. adjuvant ; v. Præf. n. 3.

140

[ocr errors]

T. LIVII

U. C. 452.

po

<«< in censura, quem in consulatu collegam habere « tuisti: cujus tam dictatoris magister equitum, quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum ad« venam 4, principem nobilitatis vestræ, seu Attum Clau<< sum, seu Ap. Claudium mavultis, illi antiqui patricii «< in suum numerum acceperunt. Ne fastidieris 5 nos in << sacerdotum numerum accipere. Multa nobiscum de«< cora afferimus; immo omnia eadem, quæ vos super<«< bos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus; C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus prætor. Semper ista audita << sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gen<< tem habere", vos solos justum imperium et auspi<«< cium domi militiæque. Æque adhuc prosperum ple<«< beium ac patricium fuit, porroque erit. En unquam <«< fando audistis 9, patricios primo esse factos, non de «< cælo demissos, sed qui patrem ciere possent, id est,

[ocr errors]

.....

8

4. Sabinum advenam Attum Clausum, etc.; vide ad II, 16. — Illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt; vide ad IV, 4, n. 3.

5. Ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere; vide supra ad II, 41, n. 3.

6. Penes vos auspicia esse; vide ad II, 33, n. 3.

7. Vos solos gentem habere, patrem majoresque nobiles nominare posse, ut hi gentem non habere dicuntur, qui alio nomine, quod etiam huc spectat, novi homines appellantur (vide ad I, 34, n. 8), quorum majores non commemorantur, quique non natu, sed ' propriis factis clari ac nobiles sunt; Stroth. Gentiles sunt, qui eodem inter se sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum majorum nemo servitutem servivit, qui capite non sunt deminuti,

Cic. Top. 6. Confer Sigon. I. A. C. R.
I, 7.

8. Plebeium ac patricium, scil. imperium et auspicium.

9. En unquam fando audistis; vide ad IV, 3, n. 6. Qui patrem ciere possent, etymologia patriciorum, qui proprie nihil ultra quam ingenui erant, parentibus ingenuis, non e servitute manumissis, progeniti. Conf. ad I, 8, n. 9, et IV, 3, n. 10. « Vox patricios h. 1. non est subjectum, sed sententia, a Romulo non aliquos de cælo demissos, seu a diis ortos factos esse patricios, ita ut patricii essent singulare quoddam hominum genus, sed eum ex omni hominum, qui secum Romam conderent, colluvie elegisse modo omnes ingenuos, quod alio verbo diceretur, eos qui patrem ciere possent, hosque patricios fecisse: quod si igitur

[ocr errors][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »