Billeder på siden
PDF
ePub

NOCTES ATTICE

EX EDITIONE JACOBI GRONOVII

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITÆ.

VOLUMEN SECUNDUM


LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1824.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CAP. II.

Quod Annæus Seneca judicans de Q. Ennio, deque M. Tullio, levi futilique judicio fuit.

d

e

с

DE Annæo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cujus libros attingere nullum pretium operæ sit: quod oratio ejus vulgaris videatur et protrita; res atque sententiæ aut ut inepto inanique impetu sint, aut ut levi et quasi dicaci argutia; eruditio autem vernacula et plebeia, nihilque ex Veterum scriptis habens neque gratiæ neque dignitatis: alii vero elegantiæ quidem in verbis parum esse non inficias eunt; sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt, et in vitiis morum objurgandis severitatem gravitatemque non invenustam. 2. Mihi de omni ejus ingenio deque omni scripto judicium censuramque facere non necessum est: sed quod de M. Cicerone, et Q. Ennio, et P. Virgilio judicavit, ea res cuimodi sit, ad considerandum ponemus.' In libro enim vicesimosecundo Epistolarum moralium, quas ad

d

a Aliqui censent Annæum Senecam esse auctorem inutilem.

b Nullius sit utilitatis. c Maxime communis. d Vulgaris et popularis. e Non negant. f Relinquemus judicandum qualis sit ea res.

9 Hoc loco in Lugd. maj. legitur vulgarias videatur, unde patet certe a Gellio scriptum vulgaria, prout et fecit alibi et Ix. 4. ' singulariæ velocitatis,' et XII. 9. 'libris vulgariis:' librario utramque lectionem quam in diversis exemplaribus videbat exprimente. Mox habebat Lincoln, aut ineptæ inanique

NOTE

"Annæo Seneca] L. Annæus Seneca Cordubæ in Hispania natus, philosophus Stoicus et Neronis præceptor, a quo ut conjurationis Pisonianæ reus venis incisis mori coactus est, anno Christi LXV.

'Scriptore minime utili, &c.] Immerito quisquis ita de Seneca sentit, de quo æquius Quintiliani judicium, quanquam paulo asperius. Senecam Hieronymus inter sacros scriptores

recenset. Adeoque fuere, qui cum S. Paulo Epistolarum habuisse commercium contenderent.

• Vernacula] Vernaculus idem significat quod domesticus. Verna enim servus est ant ancilla domi nostræ nata.

d Libro enim vicesimo secundo] Qui laudatur hic Senecæ liber periit injuria temporum.

Lucilium composuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cethego antiquo viro fecisse hos dicit :

'Dictus ollis 10 popularibus olim

Qui tum vivebant homines atque ævum agitabant,
Flos delibatus" populi, et suada medulla.'8 12 e

3. Ac deinde scribit de eisdem versibus verba hæc: 'Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos ejus versus et hos refert.' Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror,' inquit,fuisse qui hos versus scriberet; cum fuerit qui laudaret: nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam, et volebat hos versus videri bonos.' Postea hoc etiam addidit insulsissime: Apud ipsum quoque,' inquit,' Ciceronem invenies etiam in prosa oratione quædam, ex quibus intelligas illum non perdidisse operam, quod Ennium legit.' 4. Ponit deinde quæ apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana; quod ita scripserit in libris de

8 Omnes illi homines populares quondam qui tum eront et vitam traducebant eum Cethegum appellarunt florem electùm populi ˇet medullam eloquentiæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

impetu.' Jac. Gronov.-10 Paul. Merula in fragmentis Ennii pag. 495. citans hunc locum ait legi Is dictus cunctis ollis popularibus olim, quod ego nonnisi in Badiana vidi, inde scripsisse ait Is dictus popularibus ollis: nam et olim apud Ciceronem est expungendum. Id sane nimium et peramarum. In Mss. omnibus est hos dicitis, dictus tollis popular. Patet hinc aperte nihil tentandum esse, nisi hoc hos dicit: Is dictu 'st ollis pop.' Idem.-11 Legitur quoque hic versus, Flos illibatus, vel delibutus.' Thys. Quorum hoc sane est in quibusdam Mss. Sed Reg. clare delibatus, et Petav.' Jac. Gronov. Ascripsit Sciopp. f. illibatus.' 'Ego non dubito poëtam Ennium scripsisse, Flos delibutus...quod propius ad rem accedere videtur, quam vel delibatus, vel, quod nuper Isaacus Verburgius ad Ciceronis Brutum, cap. 15. reponendum conjecit, delibratus.' Falster.-12 Et suada medulla. Ita vett. editt. Cicero legit suadæque medulla. Badius etiam legit suada medulla, et putat appositionem esse, et emphatice appellatam non qualemcunque medullam, sed suadam. Medulla ergo suada, vel quæ optima, vel quæ altissima insideat, et ad medullam usque penetret. Vide quoque Polit. Misc.' Thys. Plane constant sibi veteres libri, ut Reg. Lugd. uterque Petav. habeant populi suada medulla sine et vel que. Hinc certissime videtur admittendum, quod offert Lincolniensis perspicue habens suadai medulla, et satis suspicor non aliter

NOTE

• Suada medulla] Habetur apud Ci. ceronem, Suadæque medulla. Suada porro Dea est persuasionis, quæ a

Græcis Пetà dicitur.

f Agebat causam suam] Nempe Cicero poëta fuit omnino mediocris.

h

republica: Ut Menelao Laconis quædam fuit suaviloquens jucunditas,' et quod alio in loco dixerit,' breviloquentiam in dicendo colat:' atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur: et,' Non fuit,' inquit,' Ciceronis hoc vitium, sed temporis: necesse erat hæc dici, cum illa legerentur:' deinde ascribit Ciceronem hæc ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivæ orationis et nitidæ. De Virgilio quoque eodem in loco verba hæc ponit: 'Virgilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam ut Ennianus populus agnosceret14 in novo carmine aliquid antiquitatis.' 5. Sed jam verborum Senecæ piget: hæc tamen et inepti et's insubidi 16 hominis joca non præteribo: Quidam sunt,' inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos" placere:' et, cum reprehendisset versus quos supra de Cethego posuimus: Qui hujuscemodi,' inquit, versus amant, liqueat tibi 17 eosdem admirari et Soterici lectos.' Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adolescentium : qui

A

b Rogat ut excusentur errata Ciceronis.

1 Ornatæ.

* Excedentes aliquot syllabis supra mensuram communem. Politulos.

[ocr errors]

1 Rusticos.

scripsisse Ciceronem in Bruto c. 15.' Jac. Gronov.-13 ' Quod ita scripserit in libris de repu. quod Menelao. Sic edebatur ab Aldo et Gryphiis, ubi Ms. Reg. habebat de repro. M. Lugd. min. qui ita scripserat in libris de rep. ut Men. quod posterius ut etiam erat in majore et Petav. idcircoque recte adoptatum ab Stephano: verum patet nunc insuper legi debere qui ita scripserit.' Idem. -14 Cod. Scheff. adagnosceret, quod notandum.' Idem.-15 Et abest a cod. Torn.-16 Aliter insipidi.—17 Vett. editt. liceat sibi.' Thys. Sic quidem certe, donec Stephanus ab codice Ms. uno vel pluribus, quotcumque illi et quicumque fuerunt, edidit liqueat. Sic enim in scriptis legitur, nisi quod plerique liqueant, etiam deleto et quod est in vett. editt. Pater sibi mutavit in tibi sententia postulante.' Jac. Gronov. Ascripsit Sciopp. liceat s. et V.

NOTE

• Menelao Laconi] Qui Spartæ rex ob raptam a Paride filiam Helenam totius Græciæ principes ad bellum Trojanis inferendum convocavit.

Hircosos] Qui hircum olet et omnis nitoris est expers.

[ocr errors]

Soterici lectos] Hæc locutio in vulgarem jocum abiit de re vili. Conjicit Erasmus Sotericum fabrum fuisse quempiam, cujus opera priscam et rudem antiquitatem præ se tulerint.

« ForrigeFortsæt »